Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0302
Signature: 0302
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
978, Salerni
x
+ In nomine domini anno tricesimo quinto principatus domni paldolfi gloriosi principis et
primo anno eius principatus salerni, et quarto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense
augustus sexta indictione. In sacratissimo salernitano palatio, astantibus ego gaido iudex ad
singulorum causatores causas audiendum et diffiniendum, tunc ibique coniuncti sunt guaiferius
comes filius quondam guaimari comitis, et domnus iohannes venerabilis presul sancte sedis salernitane,
una cum eo petrus iudex suoque advocatorem ad faciendum inter se finem de intentionem,
quam ipse guaiferius cum pars predicti episcopii ante me abuit de molinum, quod ipse
guaiferius fecit in rebus sua quod per ipsum domnus episcopus ei data fuit, qui esse videmini ulter
flubio lirino iuxta ipso flubio, et de molinum alio, quam ipse guaiferius facere voluit ibidem
et pars eidem episcopii illut ei contravit; et, sicut diximus, ante me ipse guaiferius cum ipsum
domnus episcopus et cum ipso eius advocatorem causavit ut ei contrasset, ut alio molino ibi non
facere, et ipso molinum quam ibi fecit, dirrupasset, et arcaturiis indeque rupisset, et molinator eius
inde iactasset; et ipse domnus episcopus dixerad, ut talia fecisset, pro qua non esset factum ipso
molinum intro ipsa res, quam ille dedit ipsius guaiferi. ipse guaiferius dixerad, ut molinum ipsum
fecisset intus ipsa res, quam ipse domnus episcopus ei dedit, et a foras ipso molinum im partibus
orientis aberet de illut, quam ipse episcopus ei dedit; et per me inter eis iudicatum fuit utrumque
plicandum se, et ipse guaiferius ostenderet scriptionem, quam abet de rebus ipsa da ipsum
domnus episcopus, et iuxta legem inter se inde finem facerent. modo autem, ut diximus, propterea
sunt coniuncti, et per ipsum guaiferius ostensa est una scriptionem de anno quadragesimo
quarto principatus domni gisolfi gloriosi principis, et tertio anno principatus domne gemme
uxoris eius et domni paldolfi optato eorum filio, mense aprelis quinta indictione. ipse domnus
iohannes episcopus una cum eo predicto advocatorem et iohannes diaconus per vona combenientia
secumdum lex tradiderad et cofirmaverad supradicti guaiferi una pecia de terra cum binea
deserta et cannietum et bacibum uno teniente ulter et secus flubio lirino propinquo mare per as
finis et mensurie: ab occidentis fine ipso flubio, indeque passi centum duo: a meridie fine bia
publica, et inde passos biginti sex: a pars septemtrionalis fine guidoni germano eidem guaiferi,
sicut bia comune de ipsi germani discernit, et inde passi triginta nobem: a partibus orientis
fine predicti episcopii, quomodo terminatum est, et inde passi, centum duo, et in medium per
traversum da ipso flubio usque ipsa fine predicti episcopii passos quadraginta tres, totum ad iuxto
passum homini. hec vero res per suprascripte finis et mensurie tota et inclita cum omnia intro
se abentibus, et suis pertinentiis, et cum vice de bie sue trasactibe tradiderad ipsius guaiferi
omni tempore ille et eius heredes securiter abendum et faciendum quod voluerit, et pro talia receperad
ab eum exinde argentum libras decem, et obligaverad se ipse domnus episcopus et suis
successoribus et pars ipsius episcopii semper antistandum et defensandum ipsius guaiferi et ad
eius heredes inclita rebus ipsa per ipse finis et mensurie da omnis homines omnique partibus.
et si taliter illut eis non defensaverit, aut si ille vel eius successores illut vel exinde
eis tollere aut contrare seu removere quesierit, vel aliqua causatio exinde emiserit per quabis
modis vel ingenium, componere obligaverad se ipse domnus episcopus et suis successoribus
et pars sui episcopii eidem guaiferi vel ad eius heredes mille auri solidos costantinos bonos:
scripta ipsa scriptio per petrus notarius, et ibidem scripti ipse domnus iohannes episcopus,
et ipsum petrus iudex, et gaido iudex, grimoald comes, dauferi archidiaconus et abbas cappelle
palatii, amatus archipresbiter, ipsum iohannes diaconus, maio diaconus, richardus notarius.
cum autem ipsa scriptio fuit relecta, tunc ipse domnus episcopus tulit eam et hore
suo iterum illam per ordinem relexit; unde interrogavimus illum si veracem esset an non:
ipse domnus episcopus una cum ipso suo advocatorem manifestavit et dixit, ut in omnibus
sicut continet veracem esset, et nullo modum aliquit exinde contrare potere, nec per testes
nec per nulla ratione; set tamen dicebant, ut ipso molinum a foras ipsa mensuria esset factum
in illut de ipso episcopio: ipse guaiferius dixit non esset veritas, et cum illuc perreximus cum
illis et per ipsum guaiferius res ipsa fuit monstrata ei ante ipsum domnus episcopus mensurata,
ipso molinum intro ipsa mensuria est etiam et a foras ipso molinum in partibus orientis, imbenimus
de supradicta mensuria per latitudinem passos <i>(deest numerus)</i>. et dum ex oc querentes
ipse guaiferius supradicta compositione, pro quibus ipse domnus episcopus manifestavit, ut talia
fecisset sicut ipse guaiferius causavit; dum multa inter se contentiones inde abentes, per colloquium
bonorum hominum pervenierunt exinde ad combenientia: ipse guaiferius per subsceptum
launegilt donavit ipsius domni episcopi compositionem ipsam, quam inde ei componere debuit,
et ipse domnus iohannes episcopus per vona combenientia obligavit se suisque successoribus et
pars predicti episcopii, ut si aliquando per qualecumque ratione quesierit aliquot dominium vel
pertinentiam quomodocumque abere in ipso molinum, aut in alia quod ibi fecerit, vel aliquit
inde, aut de quantum supradicta mensuria continet, contrare quesierit, et quodcumque causationes
inde et de intro se abentes preposuerit, et inclitum per ipse finis et mensurie cum vice de
bie sue et suis pertinentiis semper eidem guaiferi et ad eius heredes non defensaverit da omnes
homines omnique partibus, componere obligavit se suisque successoribus et pars sui episcopii
eidem guaiferi et ad eius heredes alii mille auri solidos costantinos bonos.
+ ego qui supra gaido iudex
+ ego qui supra iohannes episcopus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 117-119, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Codex Diplomaticus Cavensis 0302, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0302/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success