useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0313
Signature: 0313
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
979, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principiset primo anno eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense martiusseptima indictione. memoratorium factu a me martinus presbiter et abbas hecclesie sancti maximiuna mecum guido, qui est unum de dominii ipsius hecclesie, eo quod ante subscripti testesper vona combenientia guadia mihi dedit petrus liver homo et mediatorem mihi posuit se ipsum,et per eadem guadia hobligabit tenere ad suam potestatem una clusuria de terra bacua ipsiushecclesie pertinentes ulter hecclesia sancti ianuarii propinquo ipsa hecclesia locum, qui diciturballe, per hec finis et mensurie. de subter parte fine bia qui fuit antica, est inde passos bigintiocto: de una parte fine ipsius hecclesie sancti ianuarii, sunt inde passos sexaginta duo: de superparte fine de heredes maioni, et inde sunt passos triginta: de alia parte fine bia, est inde passosseptuaginta octo, totum ad iusto passum homini mensuratum. hec vero res per supradicta mensuriatota et inclita cum omnia intra se abentibus et cum bice de bia sua ei tradidi tali ordine,ut amodo et usque decem anni completi ad suam et de suis heredibus sit potestatem tenendumet dominandum, et fobee et omnis sue utilitati ibidem faciendum, et illis pastenare illutbinea, sicut meruerit; et quantum binum et frudium inde exierit amodo et usque ipso constitutum,totum illorum sit potestati faciendum quod voluerit. ad completi ipsi decem anniille autem et suos heredes abeant in tota ipsa terra per ipsa mensuria binea pastenata et factaet lavorata de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut bene paread facta; et sicannietum et salicetum ibidem abuerint, et da ipsi decem anni in antea omni tempore, dumille et suos heredes voluerint rebus ipsa tenere, sue sint potestati eos tenendum, et fobee etomnis sue utilitatis ibidem faciendum, et illis annualiter tota ipsa binea lavorare et cultarede super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut bene paread lavorata, et salbam facere,et per bindemie faciad scire pars ipsius hecclesie, ut ibidem dirigat missum suum, et illisbinea ipsa bindemiare, et poma exinde colligere sicut meruerit, et quantum binum inde exieritibique, dibidant illut in tertiam partem: illis tollat inde due sortis, et pars ipsius hecclesieuna, et ipsa poma similiter dividant. et a quo da ipsi decem anni in antea non voluerintin supradicto ordine rebus ipsa tenere, potestatem abeant illis exinde exire cumomnis sua causa et inclita rebus ipsa lavorata, qualis illis diebus meruerit, rebertas in ipsahecclesia. et si de ac terra salernitana exierint aliubi abitandum, similiter rebus ipsa rebertasin ipsa hecclesia; et si infra tres anni rebersi fuerint ad abitandum ic et boluerint rebusipsa tenere in supradicto ordine, rebus ipsa rebertas ad potestate eius et de eius heredes,abendum omni tempore in suprascripta ratione; et si fortasset ille absque filio vel filiamortuus fuerit, similiter rebus ipsa in ipsa hecclesia rebertas inclita: tantum rector ipsiushecclesie omni tempore cum congregationem ipsius hecclesie abeant memorationem et ad deumpro anima eius fundat exinde orationes. et si taliter etc. <i>Formula consueta. Compensatio definitafuit per triginta aureos solidos constantinianos</i>. et hunc brebem scribsi ego arechisi notariuset interfui.+ ego petrus notarius me subscripsi+ ego madelmo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 131-132, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
    Persons
    • martinus
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.