Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0327
Signature: 0327
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
980, in Nucerino agro
x
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principiset secundo anno principatus eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi filiieius, mense magius octaba indictione. Memoratorium factu a me manni filio bocci de muntoru,Eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi domnus martinus venerabilis presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo truppoaldus castaldeus quiest advocator et unum de dominiis ipsius ecclesie, terra vacua ipsius ecclesie et cum aliquantisarvoribus vitatis et aliquante abellane et nuci de eodem loco muntoru, ubi dicitur preturu finibusrotense per hec finis et mensurie. De una parte fine bia, est inde passos decem et nobem.De alia parte fine ursi filii romani, sicut limite discernit, sunt inde passos octoaginta octo.De alia parte fine predicte ecclesie, et sunt exinde passos triginta duo. De alia parte fine meaque supra manni et de consortes meos, sicut limite discernit, sunt exinde passi nonaginta unumad iusto passum omini. per ipse finis et mensurie inclitum illut nobis tradidit tali tinore, ut amodoet usque decem anni completi totum cum omnia intro se abentibus sint ad potestate nostraet de nostris heredibus omnes nostra utilitatem ibidem faciendum, et ipsi arvoribus vitatis quiibidem sunt, laboremus et cultemus sicut meruerit; et quantum vinum inde exierit et abellaneet nuci inde collexerimus, medietatem demus illut ad pars ipsius ecclesie et medietatem nobisabeamus, et de quod ibidem seminaberimus, demus inde terraticum secundum consuetudinemde ipso loco. ad completi ipsi decem anni nos autem vel nostris eredibus abeamus in tota ipsaterra per supradicta mensuria pastenatum et factum arbustum, sicut locus ipse meruerit ut benepareat factum. et da ipsi decem anni in antea omni tempore, dum ego et meis eredibusvoluerimus illut tenere, nostre sint potestati eos tenendum et fobee et omnes nostre utilitatisibidem faciendum, et totum ipso arbusto qui ibi modo est, et quod fecerimus, sicut supradictumest, annualiter laboremus et cultemus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut benepareat laboratum, et salbum faciamus, et temporibus suis illut vindemiemus, sicut meruerit, etabellane et nuci et poma que ibidem fuerit, colligamus et seccemus, et faciamus scire pars ipsiusecclesie, ut dirigat ibidem missum suum; et quantum vinum inde exierit et poma et nuci et abellanecollexerimus, dividamus illut ibique in tertiam partem: pars ipsius ecclesie tollat inde unasorte et nos due, et de tertiam partem quod in ipsa rebus fuerit seminatum, demus terraticum adpars ipsius ecclesie secundum consuetudo, et adsignare nobis organeum, ubi reponamus ipsa eorumsortione de ipso vinum et abellane et nuci, et nos ipso organeum conciemus sicut meruerit,et ipsa eorum sortione ibidem reponamus in casa nostra in ipsa organea et salvum illut faciamus,dum illut inde tollat absque de generatione et igne, et missum ipsius ecclesie qui ibidemvenerit pro recipiendum ipsa sua sortione, dum inde ibidem fuerit, nos ei demus manducare et bivere,et refectionem ei faciamus, secundum nostram possibilitatem et ei fuerit mensura. et a quoda ipsi decem anni in antea non voluerimus in supradicto hordine rebus ipsa tenere, tunc inclitarebus ipsa, qualis illis diebus fuerit laborata, revertas in ipsa ecclesia, et nos nulla sortioneminde tollere queramus. et si nos vel nostris eredibus de ac terra salernitana exierimusaliubi abitandum, similiter rebus ipsa rebertas in ipsa ecclesia; et si infra quattuor annireversi fuerimus ad abitandum in ac terra salernitana, potestatem abeamus rebus ipsa recolligereet ad nostra potestate abere per supradicto ordine, dum voluerimus. et obligavit etc. <i>(Formulaconsueta. Compensatio definita fuit per triginta aureos solidos constantinianos, interpositomediatore Ioanne filio Fasani).</i> Et hunc brebem scripsi ego Iaquintus notarius qui interfui.+ ego qui supra martinus presbiter et abba+ ego qui supra truppoald
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 150-152, Estratto da ALIM
Language:
Places
- in Nucerino agro
Persons
- martinus
Codex Diplomaticus Cavensis 0327, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0327/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success