useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0316
Signature: 0316
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
979
  
x
+ In nomine domini anno Vicesimo hoctabo principatus domni paldolfi gloriosi principis, et bicesimo tertio anno principatus domni landolfi magni principis filii eius, mense iunio septima indictione. Ideo que ego ademari filius quoddam sassi, qui sum commorantes de loco monteaperto, declaro me, quoniam dilectus filius quoddam lupi dedit mihi quinque solidos constantinos aurei voni; set dum ego non abeo unde ipso pretium ei retdere possam, ideo coniunctus sum cum eo, ut pro ipso pretium quod ab ipso accepi, poneret ego ei in pignum integre duabus torne de vinee et terra cum viridiarium uno teniente, quod ego abeo in loco ubi curti gualduli dicitur finibus de predicto loco monteaperto. et statim dum inter nos convenientia exorta est, ideo dum mihi congruum esse videtur, vona etenim mea volumtate ante riso clerico et iudice aliosque subscriptos testes per unc quoque scriptum posuit tibi iamdicto dilecti in pignum integre duabus torne de vinee et terra cum viridiarium uno teniente, quod superius declarabi abere in supradicto loco, ubi corti gualduli dicitur finibus de iamdicto monteaperto; et ipsa rebus dico esset infra hec finis: de una parte fine via antiqua: de alia parte fine sicut termini positi sunt inter ec rebus et rebus aldi, deinde qualiter descendit, sicut termini positi sunt inter ac rebus mea et rebus ipsius iamdicti aldi et ab inde quomodo descendit per terminos, qui positi sunt inter ec rebus et rebus offi et de eius consortibus usque in limite, qui est inter ac rebus et rebus dauferi filii leoni et de eius conscrtibus: deinde rebolbente et qualiter vadit per eodem limite usque in terminum, ab eodem termino revolbente et quomodo ascendit usque in alio termino, qui stare videtur erga supradicta via et reconiungit in eadem via. Inter iste vero finis, quibus prelegitur, totum et integrum tibi illut in pignum posuit cum trasita et exita sua et cum inferius et superius adque cum omnia sua pertinentia: tantum exinde exceptabo tribus talee de mela et integra medietate de octo salices, qui stare videtur in ipsa torna suprana et quod est pertinentes ipsa iamdicta mela et ipsi salices aldi filii ursi cum andito, velut brebem ipsius aldi inde est pertinentem. Nam aliut totum et integrum, quantum infra supradicte finis esse videtur, tibi qui supradicto dilecti illut in pignum posuit, Ea ratione, ud amodo et usque ad duos annos conpletis integra ipsa iamdicta vinea et terra cum arboribus infra supradicte finis teneatis et possideatis, et laboretis, et frugietis, et de ipso frugio omnia faciatis quod vobis placuerit. et si ego aut meos eredes potuerimus tibi in eodem constitutum dare quinque solidos constantinos aurei voni per caput, integra ipsa vinea et terra infra supradicte finis, velut prelegitur, redeat in potestate nostra; et si ego aut meos heredes non potuerimus retderet tibi aut ad tuos eredes in eodem constituto ipsi iamdicti solidi, sicut dictum est, ud integra ipsa iamdicta rebus abeatis in antea similiter, sicut ic superius declaratum est, usque dum conpleat decem annos; et si ego aut meis eredibus potuerimus vobis retdere infra ipsi iamdicti decem annos ipsi predicti solidi, sicut dictum est, integra ipsa iamdicta rebus eveniat in potestate nostra; et si infra ipsi iamdicti decem annis conpletis nos vobis non potuerimus retdere ipsi iamdicti solidi, uti dictum est, ut nos adiungnetis nobis unum solidum constantinum aureum vonum et vos abeatis integra eadem rebus infra supradicte finis, sicut ic superius declaratum est, ad vestram proprietatem abendum, et possidendum et faciendum exinde omnia, quod vobis placuerit sine mea et de meis heredibus contradictione et sine cuiuscumque requisitione; et amodo et usque dum aput vos abetis integra ipsa iamdicta rebus, nos vobis illam defensemus ab omnibus hominibus ab omnique partibus. da predicti duos anni expleti in antea usque iamdicti decem annis, quando nos potuerimus vobis retdere quinque solidos constantinos aurei voni per caput, et vos remittere debeatis aput nos integra ipsa iamdicta rebus infra supradicte finis absque omni intentione. Tantum usque dum ipsi solidi aput nos abemus, integra ipsa iamdicta rebus infra iamdicte finis, non abeamus potestatem inde vobis aliquit tollere neque contrare. Et si ego qui supradictus ademari aut meis heredibus da predicti decem annis completi in antea tecum nominatu dilectus aut cum tuis heredibus de integra ipsa iamdicta rebus infra supradicte finis, velut prelegitur, causare aut contendere presumpserimus per qualiscumque inbenta ratione aut uma abstutia, volendum inde vobis aliquit tollere aut contrare, vel amminuare,aut si oc retornare seu remobere quesierimus, aut si illut vobis non defensaberimus ab omnibus hominibus ab omnique partibus secundum lagnobardorum lege una cum omnibus suis remeliorationibus, ideo ante omnia viginti aurei solidos constantinos ego et meis heredibus tibi qui supra dilecti et ad tuis eredibus obligati siamus ad componendum, et in antea omni tempore exinde adversus vos per inbitis vacui et taciti permaneamus, et ea que diximus adimpleamus vobis illut per inbitis per supradicta obligata pena. Quam te Iaquintus clericus et notarius taliter scribere rogabit. Actum monteaperto feliciter. + Ego qui supra risu diaconus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 135-137, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.