useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0311
Signature: 0311
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
979, Salerni
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis, et primo anno eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filii, mense martius septima indictione. brebem emissum a nobis mari filio ciceri et amatus nepotem meum filius quondam petri, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante subscripti ydoneis hominibus per bona combenientia tradidimus constantini et petri germani filii iohanni qui sparanus vocabit, una pecia de terra, in quo pars pastenatum est, et bacuum uno teniente, quod habemus in locum felline finibus salernitanis in monte qui dicitur betranu, que modo recolleximus da sassulo, qui illut ad pastenandum tenuit a nos, et est per as finis et mensuria: de pede fine nostra et de consortes nostros, sunt exinde passi triginta: de una parte fine de heredes ursi thio noster: de super parte a parte de serra fine nostra, et inde passi triginta: de alia parte fine de heredes sellicti, et coniungente in ipsa priore fine longitudo est in omni loco passi octoaginta, et in medium per trabersum sunt passi triginta ad iusto passum homini mensuratum. hec vero rebus per ipse finis et mensurie tota cum omnia intra se habentes et cum vice de bia sua et vice de fontana nostra que ibi a supto est in eodem loco felline, et vice de bia ad ipsa aqua illorum tradidimus; pro itaque guadia nobis dederunt et mediatorem nobis posuerunt grimoaldus cognatum illorum filius iohanni tali ordine, ut amodo et usque nobem anni completi licead illis et suis heredibus tota supradicta nostra tradictione tenere ad sue potestati, et sue utilitati ibi faceret, et vinea plantaret, et omnis fruges et vinum et quicquit annualiter ibidem redierit et fecerit, amodo et usque completi octo anni, toto illorum sit potestati. ad completi ipsi nobem anni illis et suis heredibus habeant in ipsa terra infra ipse finis et mensurie vinea facta et lebata, et cooperata, et de super et de supto laboratam, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread laboratum et cultatum, et pomis; et plicarent se illis et suis heredibus, et totum per ipse finis et mensuria, seu si extra ipsa mensuria ibique in ipsa rebus nostra in capite vinea facta habuerint, totum per medium equaliter inter nos illut dividamus: nos vel nostros heredes tollamus illut medietatem, et illorum et ad eorum heredes tradamus illut in sortes medietatem cum vice de bia sua et vice de ipsa fontana cum vice de bia sua, sicut brebem illorum continet. reditum et palmentum, quod ibi habuerint, si ebenerit in ipsa sorte illorum, habeant illut sibi, et si ebenerit in ipsa sorte nostra, licentiam habeant illut exinde disturbare et excutere cum omnis sua causa que ibi habuerint et reduceret illut in ipsa sua sortione sine cuiuslibet contrarietate. <i>Sequitur formula consueta.</i> et si taliter etc. <i>Qui pacta non servet multatur quinquaginta aureis solidis constantinianis.</i> et hunc brebem scribsi ego petrus notarius qui interfui. + ego maraldus + ego arechisi notarius me subscripsi + ego iohannes
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 128-129, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.