Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0341
Signature: 0341
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
982, in Salernitano agro
x
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni gloriosi principis etdomni iohanni filii eius gloriosi principis, mense magius decima indictione. memoratoriumfactum a me guinardus liber homo, ec quod ante supscripti testes per bona combenientia perlargietate et absolutione de heredes domni guaiferi principis, qui sunt dominorum ecclesiesancti maximi, qui edificatum est intus hanc salernitanam cibitatem, tradidit mihi martinus domini misericordia abbas predicte ecclesie terra cum abellanietum et bacuum uno teniente,quod pars ipsius ecclesie abet in locum flumicellu, ubi proprio bolaczano bocatur finibus <i>(deestnomen)</i> per ec finis et mensuria. a pars occidentis fine bia caba, sunt exinde passos quadragintaduo: A pars meridie fine ipsius ecclesie, sunt exinde passos septuaginta quadtuor; dealia parte similiter fine predicte ecclesie, sunt exinde passos triginta unum: de alia partefine ipsius ecclesie, sunt inde passos sexaginta sex, totum ad iusto passum homini mensuratum.ec bero rebus, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitumcum omnia intro se abentibus et cum bice de bia sua illut mihi tradidit unaque cum guaiferiuscastaldus advocatorem suum tali ordine, ut amodo et usque decem anni completi licead me etmeis heredibus tota supradicta res tenere ad nostra potestate, et si boluerimus ibidem residereet abitare, et omnis nostre utilitati ibidem faciamus iusta ratione, et de quod annualiter ibidemseminatum fuerit amodo et usque ipso constitutum, demus exinde in pars ipsius ecclesie terraticumsecundum consuetudinem de ipso locum, et abtis temporibus ipso abellanietum aremus etstudiemus et curam exinde abeamus, et quante abellanee exinde tollere et abere potuerimus, permedium ille dibidimus: ad pars ipsius ecclesie demus ipse abellane secche medietatem et nostollamus inde medietatem, et quale missum ibidem direxerit pars ipsius ecclesie pro recipiendumipsa sortione de ipsa ecclesia, usque dum ibidem steterit pro recipiendum ipse abellane,nos autem eum notriemus secundum nostra possibilitate et recipiamus eum in casa nostra.et ad completi ipsi decem anni nos autem et nostris heredibus per totum ipso bacuum, qui introipse finis est abellanietum factum et cultatum et cooperatum, sicut locus ipse meruerit, et sicutde tantos annos abellanietum meruerit esse, et in antea si boluerimus, omni tempore licentiamabeamus nos et nostris heredibus tota ipsa rebus per iamdicte finis et mensurie cum bice de biasua tenere ad nostra potestate et omnis nostre utilitati ibidem facere, et totum illut laboremuset cultemus sicut meruerit, et quante abellane de ipsa abellanieta da completi ipsi decem anniin antea colligere et abere potuerirnus de illut quod nos pastenaberimus, tertiam pars in partemipsius ecclesie demus secche, et relique ipse due sortionis nobis abeamus, et de ipso aliut quimodo est abellanietum factum, quante abellanee inde collexerimus, per medietatem ille inter nosdividamus: pars ipsius ecclesie tollat eos secche medietatem, et nos et nostris heredibus medietatem.et si forsitans nos vel nostris heredibus de ac terra salernitana exierimus, et aliubi adabitandum perrexerimus, tuc tota supradicta rebus perbeniad ad potestatem ipsius ecclesie, etsi infra tribus anni in ac terra salernitana rebersi fuerimus ad abitandum, tunc ipsa rebus rebertarad potestate nostra et de nostris heredibus ad abendum semper in predicta ratione; et si ipsasupradicta rebus nos vel nostris heredibus noluerimus tenere et laborare, licentiam abeamusinde exire cum omnis nostra causa que ibi abuerimus, et portare eos ubi boluerimus sine contrarietatevel requisitione pars ipsius ecclesie aut cuiquam ominibus, et tota suprascripta rebusrebertar ad potestatem ipsius ecclesie. Unde pro taliter per bona combenientia guadia mihi ipseabbas unaque cum ipso suo advocatore dederunt, et mediatorem mihi posuerunt leo atrianense filiusboni; et per ipsa guadia hobligabit se ipse domnus abbas, et suis successoribus et pars ipsiusecclesie defensare mihi meique heredibus tota suprascripta tradictione cum bice de bia sua abomnibus hominibus omnique partibus, et non eos nobis tollere aut contrare, dum usque nos illuttenere et laborare voluerimus et nostris heredibus. quod si taliter omnia, ut superius legitur,ipse domnus abbas et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque heredibus non adimpleverit et aliquitexinde contradixerit, tunc per ipsa guadia obligabit se suosque successores et pars ipsiusecclesie componere nobis nostrisque heredibus, aut cui brebem iste bice nostra in manum paruerit,triginta auri solidos constantinos. et hunc brebem scribsi ego aghenardus notarius quiinterfui.+ ego qui supra martinus presbiter et abba+ ego guaiferius qui supra+ ego mirandus notarius me subscripsi+ ego ursus me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 169-171, Estratto da ALIM
Language:
Places
- in Salernitano agro
Persons
- martinus
Codex Diplomaticus Cavensis 0341, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0341/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success