Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0345
Signature: 0345
Add bookmark
Edit charter (old editor)
982, Salerni
x
+ Primo anno principatus domni Mansonis imperialis patricii et domni Iohannis eius filii
gloriosi principis, mense Octobri undecima indictione. Amatus Episcopus Salernitanae sedis
declarans habere quasdam possessiones in loco Fonti ubi de Fleschetula dicitur, quae inter
alios fines habent montem Falerzum in finibus Cetariae, et quasdam alias in finibus Nuceriae
sive vacua, sive arbusta, sive castaneta, e quibus omnibus nil aut parum annuatim recipiens,
eas commutat et concedit nobilissimo viro Arechisio Comiti pro decem libris argenteis, consentiente
capitulo, et eodem pretio declarat se usurum, ut possit aliquantum laborare ad atrium
Sancti Mathei nostri Episcopii. Ademario iudice, et Ioanno advocatore Episcopii haec convenientia
firmata est.
. . . et taliter scribere rogabimus te ademari, notarius. hactum salerno.
+ ego qui supra amatus episcopus.
+ ego dauferius archidiaconus
+ ego petrus . . .
+ ego petrus clericus
+ ego qui supra madelfreda
+ ego desigius
+ ego . . .
+ ego qui supra ioannes iudex
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 175-176, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Codex Diplomaticus Cavensis 0345, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/0345/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success