useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0352
Signature: 0352
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
983, Salerni
  
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filii eius gloriosi principes, mense aprelis undecima indictione. declaro ego areghisi comes filius quondam iohanni, quoniam domnus amatus venerabili presul sancte sedis salernitane per firma cartula per bonam combenientiam commutationis ordine datum abuit mihi rebus, quod pars ipsius episcopii abuit in cetaria ubi ad fonti dicitur finibus salernitanis, que est rem ipsam propinquo aqua de flescetole in qua ecclesia quambis aduc non dedicata, vocabolum sancti archangeli sita est; et sunt terris vacue, et silbis, et vineis, et castanietum, et insitetum uno teniente per as fines: a parte occidentis sicut discernit ipsa aqua de fleschetole et a capite de ipsa aqua rectum salientem per ipsum montem et coniungente usque in serra maiore de monte qui vocatur falezo: a parte orientis sicut discernit inclitum torum in quo ipsa plescora sunt, qui est a super ipsa ecclesia sancti archangeli, et ab ipso toru rectum descendente usque mare, iterum ab ipso toru ascendente per ipsum montem et rectum saliente in partibus septemtrionalis et coniungente in ipsa serra de ipsum montem de falerzo: a partibus septemtrionalis fine ipsa serra de ipsum monte de falerzo: de suptus fine mare. hec bero rebus per iamdicte finis cum ipsa ecclesia et cum omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de via sua ipse domnus episcopus per bona combenientia commutationis ordine dedit, At securiter et firmiter ego et meis heredibus, et cui per nos datum paruerit, et eius heredes illut abendum, dominandum, possidendum, et omnia inde faciendum que voluerimus. Nuc autem congruum est mihi inclita rebus ipsa, per ipse finis venumdare iohanni amalfitano filio mauroni comitis. Et ydeo ego superius dictus areghisi, sicut mihi congruum est mea vona bolumtate, per an cartulam venumdedi tivi iamdicti iohanni inclita supradicta rebus per ipse finis, sicut ab ipso episcopo mihi datum est, unde nullam nobis aut uxori mee vel cuiqua hominibus vel in quavis partibus exinde restitid aut dicimus remanere sortionem, set totum et inclitum per ipse finis, sicut ipsa cartula commutationis continet, una cum ipsa cartula vobis venumdedi, Ad securiter ac firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus illut abendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum que volueritis. Unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram bindictionem a presentis recepimus a te exinde statutum pretium, y sunt auri solidi de tari numerum quinquaginta, sicut inter nos combenit in omnes deliberatione: finitoque pretium ipsum aput nos ea ratione, hobligo me qui supra areghisi et meis heredibus tibi iohanni quam et ad tuis heredibus supradicta nostra vindictione, ut dictum est, amodo et semper antistandum et defensandum a pars uxoris mee et ab omnibus ominibus omnique partibus, cui vel ubi per nos illud vel exinde datum aut obligatum seu tingnatum vel manifestatum paruerit, vel qui pro nostris partibus aut pro pars ipsius uxoris mee emiserint vobis exinde quodcumque causationes. si autem, et quando pars ipsius episcopii vos vestrique heredes defensorem abere quesieritis de ipsa rebus, tunc, quemammodum nobis pars ipsius episcopii rebus ipsa secundum ipsa cartula defendere et adimplere devet, eodem modo illam vobis defendat pars ipsius episcopii, et adimplead vobis, quemammodum nobis defendere et adimplere devet; eo quod sic continet ipsa cartula commutationis, ut nobis nostrisque heredibus, et cui per nos data paruerit, et ad eius heredes rebus ipsa defensaret; a quo autem rebus ipsa per ista cartula vobis venumdedimus, sicut diximus, quando pars ipsius episcopii defensorem exinde habere volueritis, defenset vobis rebus ipsa, sicut illam nobis defendere debuerit, velut ipsa cartula continet. Unde de omnia suprascripta per suprascripto ordine vobis adimplendum, guadia vobis exinde dedimus et mediatore vobis posuimus alerisius comes filius dauferi. quam te aghenardus notarius scribere rogabimus. actum salerno. + Ego grimoaldo + Ego pando + Ego lando
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 185-186, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.