useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0353
Signature: 0353
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
983, Salerni
  
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni imperialis patricii et domni iohanni eius filio gloriosi principibus, mense abrelis undecima indictione. memoratorium factu a me romoaldus filio quondam leoni franci, eo quod ante subscripti nobilibus per bona combenientia tradidit mihi guaiferius filius quondam guaimari comitis terra sua de intus hanc salernitana cibitatem subtus ecclesia sancti maximi, quod modo ego ibidem casa edificatam abeo per licentiam ipsius guaiferi, quod sunt applictora dua. unde pro taliter guadia mihi dedit, et mediatorem mihi posuit romoaldus comes congnato suo filius quondam bisantii, tali ordine, ut amodo et usque biginti anni completi ad mea et de meis eredibus sint potestatem, et fobee et omnis nostre utilitatis ibidem faciamus et ibidem residere et abitare nos et hominibus, quam ibidem miserimus; et per bona combenientia per ipsa guadia hobligabit se ipse guaiferi et suos filios et eredes defensare mihi vel ad meis eredibus inclita suprascripta terra, ubi nunc modo casam edificatam abeo, usque ipsi biginti anni completi cum bice de bia sua da omnis homines omnique partibus, et non illut vel exinde nobis tollere aut contrare ante ipso constitutum. ad completo ipso constitutum licead nos et nostris heredibus ipsa lingnamen de ipsa casa exinde disturbare et escutere exinde omnis nostra causa quod ibidem abuerimus, et pergere cum illo ubi boluerimus sine contrarietate ipsius guaiferi vel de filios et eredes eius vel cuiqua hominibus et partibus, et ipsa terra bacua rebertar ad illorum potestate. tantum si infra ipso constitutum, si guido germanus meus cum eredes meas ad partione benerit et dibidere boluerit ipse terris et casis eorum de intus anc salernitanam cibitatem, et suprascripta tradictionem illius in sortionem ipsius widoni in sortione ebenierit unum de ipsa aplictora de media ipsa terra, tunc adsignare nobis nostrisque eredibus alia tanta terra, quantum inde nobis illis diebus tulerit ille et filios et eredes suas nobis dare ibique intus anc salernitanam cibitatem, et licentiam abeamus similiter ipsa lingnamen tollere et omnis nostra causa et portare illut in illut, quod illis nobis adsingnaberit, et aberet nos illut usque ipso constitutum. quod si taliter etc. <i>Composita poena per triginta solidos constantinianos</i>. et hunc brebem scribsi ego ademari notarius qui interfui. + ego petrus + ego lando
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 186-187, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.