useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0364
Signature: 0364
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
984, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius, duodecima indictione. Memoratorium factu a nobis cicenus et mari germani filii adelghisi, et urso atrianensi, et ianelgari qui vocabat ingeniosu, eo quod ante supscripti testes tradidimus ad tenendum et laborandum domnandi filio quondam turbi de rebus nostra quod comune habemus in locum iobi, in quo ille modo seminatum habet infra hec finis; de una parte fine ribus qui dicitur locubia; et de alia parte fine ribus qui dicitur dua ribora qui coniungit in ipsa locubia; et de super fine nostra. infra iamdicte fines, sicut supra diximus, ipsius domnandi tradidimus de quantum exinde seminatum habuit, ego iamdictus . . . et nos germani medietatem, pro eo quod tota ipsa rebus nobis iamdicti germani et ad alium nostrum germanum . . . medietatem, et mihi nominati ursi medietatem. hec autem, sicut diximus, ipsa rebus ipsius domnandi tradidimus in ea ratione, ut amodo et usque aire recollecte hoc annum beniente ipsa rebus sue potestatis tenere et dominare, et totum ipso lavore exinde recolligere et illut sibi habere; tantum terraticum inde nobis deant secundum consuetudinem de ipso locum, ad ipse aire recollecte tota ipsa rebus rebertas ad nostra et de nostris heredibus potestatem. unde in eo hordine guadia nobis ipse domnandus dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit se, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare, et talia nobis nostrisque heredibus non adimpleberit, tunc per ipsa guadia obligabit se componere nobis nostrisque heredibus decem auri solidos costantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent. et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius qui interfui.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 203-204, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.