useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0363
Signature: 0363
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
984, Amalphiae
  
x
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi, temporibus domni mansonis gloriosi ducis anno secundo post eius recuperationem die vicesima tertia mensis ianuarii indictione duodecima, amalfi. Certum est me marinus filius iohannis da fonti a presenti die pruntissima voluntate scribere et firmare visus sum vobis domno leoni filio domni iohannis de constantino de lupino de constantino de leone comite et domne marie iugalie hanc chartulam similem de ipsa, quod vos michi scribere fecistis, pro eo quod tradidistis et assignastis michi plenariam et integram ipsam medietatem a parte da citara de ipsa hereditate vestra, quam habetis in fonti posita cum ipsa cammara ibidem habentem, quam et cum via sua et omnia sua pertinentia. Unde de predicta medietate nichil vobis exceptuastis in ea videlicet ratione, Ut amodo incipiamus eos scippare et cultare, et ipso vacuum totum implere de bono vitinio, quales ipse locus meruerit, et totum eos propaginare debeamus, et a die presenti ibidem habitare debeamus, talemque curam et certamen ibidem ponere debeamus, Ut isto anno presenti siat totum plenum et surtum atque perfectum at frugium adducendum, ut pareat apud vonos homines, cum canne et salici vestre, et quanti pali ibidem necesse fuerint, cappilare eos debeamus de ipsa silba vestra per omnes vices; set quando eos cappilaberimus, vos me nutricare debeatis, et ubi in isto presenti anno totum plenum et perfectum fuerit, qualiter supra diximus, pertenere et laborare atque curam et vigilantiam exinde habere debeamus nos et nostri heredes de generatione in generatione cum pali et canne atque salici vestre usque in sempiternum, et semper exinde curam habere debeamus ut proficiat, et a die presenti invacare nos debeamus, ut faciamus vobis in causam vestram unum salicetum ad aqua putidam, et a die presenti vinum et ipsa fructoria, qui de predicta media hereditate exierit, sine fraude et malo ingenio vobiscum eos dividere debeamus in tres portiones: vos et vestri heredes tollatis inde portiones due, et nos et nostri heredes tertie; et ipse portiones vestre nos vindemiare et pisare atque reponere debeamus in buctes vestras, et nos eos stringamus et conciemus cum vestro expendio; set, sicut diximus, curam et vigilantiam exinde habeamus, et ex omni parte eos cludamus, ut aliquod damnum ibidem non habeatis, et neque vos neque homo vester vobis ibidem virtutem vel inbasionem non faciatis, set vindicetis nobis eos ab omnibus hominibus. Quod si predictam hereditatem non bene laboraverimus, qualiter supradiximus, faciamus vobis iustitiam et iactetis nos exinde bacuos; et si nos bene laborando et cultando, et curam et vigilantiam habendo de predictam hereditatem, et ipsam legem vestram completam vobis dando, qualiter supradiximus, et vos seu vestri heredes volueritis nos inde iactare, similiter iustitiam nobis facere debeatis. Qui autem de nobis anbarum partes contra hanc chartulam venire presumserit, componat at partem que firmam steterit, auri solidos libra una bytiantea, et hec chartula, de qua nos similem habemus, sit firma in perpetuum. Verumtamen hoc dicimus, quia predictam medietatem nobis dedistis de ipsa hereditate vetere ab ipsa via in iusu in ipso ordine, quod supradiximus; set de canne et olibe nobis aliquid non detis, quia sic nobis stetit: solummodo tante canne nobis detis, ut sufficiant in predicta vinea. + mauro filius sergii de pantaleone testis sum + lupinus filius sergii de lupino de maurone comite testis sum + pardus filius musco testis sum
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 202-203, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Amalphiae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.