Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0367
Signature: 0367
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
984, Salerni
x
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filii
gloriosi principibus, mense iulius duodecima indictione. ydeoque nos sellictus et maio germani
filii quondam magelgari de fisciano, sicut nobis congruum est vone nostre volumtatis, ante subscripti
ydoneis hominibus per hanc cartulam venumdedimus atque at semper abendum confirmabimus
tibi offi sculdais filio genci una pecia de terra nostra cum aliquantis arvoribus bitatis
et bacuum uno teniente, quod abemus in iamdicto locum fisciano per hec finis et mensuria:
a pars occidentis fine qui fuit iohanni magistri, quod modo paratum abet illut ursus germano
tuo, inde sunt passi quinquaginta quadtuor: a pars meridie fine bia, et inde sunt passi alii
quinquaginta quadtuor: a pars orientis fine adelgardi, sunt inde passos triginta quadtuor
sicut limite discernit: a pars septemtrionalis fine sancti iohanni sicut poiu discernit, et inde
sunt passi biginti sex, totum at iusto passum homini mensuratum. hec vero rebus, qualiter
superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum cum omnia intro se
abentes et cum bice de bia trasactibus nomine, funditus illut tibi nominato offi venumdedimus
at securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis heredibus illut habendum, dominandum,
possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis, sine contrarietate vel requisitione nostra
vel de nostris filiis et heredibus, aut cuiqua hominibus et partibus. et pro confirmandam et
stabiliscendam hanc nostra bindictione, nunc a presentis communiter recepimus a te nominatus
offus statutum pretium, i sunt auri tari voni numerum triginta duo, sicut inter nos combenit
in omnis deliveratione. finitoque vero pretium ipsum aput nos, Ex qua re promitto, et per vona
combenientia guadia tibi nominato offi sculdais dedimus et mediatores tibi posuimus nos ipsis;
et per ipsa guadia hobligamus nos et filios et heredes nostros amodo et semper antistandum
et defensandum tibi nominato offi quam et at tuis heredibus inclita suprascripta nostra bindictione
a pars uxoribus nostris et ab omnibus hominibus omnique partibus. quod si taliter,
etc: <i>Qui pacta non servat, solvere debet triginta auri solidos constantinianos</i>. verumtamen,
si aliquando tempore de suprascripta nostra bindictione per vos ipsis volueritis inde exet
auctores et defensores, tunc bice nostra licentiam et potestatem abeatis cum ysta cartula et
cum quale alia monimen et rationem inde abere potueritis, in omnibus per vos ipsis siatis
inde auctores et defensores, quomodo aut qualiter volueritis, et illut eos vobis abeatis, sicut
superius legitur; nam quando nos vel nostris heredibus quesieritis nos vel nostris heredibus
inde abere defensores, nos autem et filii et heredes nostras illut vobis vestrisque heredibus semper
defensemus et omnia atinpleamus vobis, sicut superius legitur, per iamdicta guadia et
hobligata pena. et taliter scribere rogabimus te petrus notarius. actum salerno.
+ ego petrus me subscripsi
+ ego rogale
+ ego ragemprandus me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 206-207, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Codex Diplomaticus Cavensis 0367, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0367/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success