Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0373
Signature: 0373
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
985, in Nucerino agro
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni widoni eiusfilii gloriosi principibus, mense februarius tertiadecima indictione. ante me petrus iudexconiunti sunt domnus martinus venerabile presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cumeum exet waiferius qui est adbocator et unum de domini ipsius ecclesie, et petrus filius benedictimonachi et maghenolfus filius ciceri, qui sunt avitatores de locum rota, ad faciendum inter sefinem de terra cum abellanietum de ipsa fine rotense locum ubi dicitur pulbiciano, quod a parsipsius ecclesie ad pastenandum datum fuit ipsorum maghenolfi et petri, unde per ipsi maghenolfuset petrus ostensum fuit unum brebem, qualiter per ipsum abbatem et truppoaldus filiusmaioni et romoaldus adbocatorem eundem ecclesie dedit illorum ipsa terra predicte ecclesie deipso locum pulbiciano et clianu per finis: de una parte fine bia: de alia parte ab oriente fine predicteecclesie, sicut ballitellu dixcernit: de subtus fine quod retinuit truppoaldus sculdais, sicutballitellu dixcernit et termines ficti sunt: ab occidentis fine, quod retinunt filii petri et ipsepetrus, sicut aliquantum limite et termines discernit. per ipse finis funditus illut eorum tradideruntad usque decem anni completi illorum exet potestate illut tenendum et pastenandum abellanietum;et ad completi ipsi decem anni illis et suis heredibus aberet in tota ipsa terra introipse finis factum et operatum abellanietum, sicut de tantos annos meruerit ut bene paread laboratumet cultatum; et da completi ipsi decem anni in antea omni tempore illis suisque heredibusillum laborare, et cultare, et salbum facere, et colligere, et abellane ipse secchare, et tertiampartem inde dare ad pars ipsius ecclesie. et quando da ipsi decem anni in antea illis bolueritipso abellanietum dividere, in tertiam partem eos dividere: pars ipsius ecclesie tolleret exindedue sortis, e illorum traderet exinde tertiam partem cum bice de bia sua; sic tamen, ut necillis nec suis heredibus non aberet potestate cuicumque eos dare; et si eos daturo abuerit, facereinde scire pars ipsius ecclesie pro illut tollendum per tertio constitutum de duodecim in duodecimdies usque dies triginta sex. et si infra ipsa constituta noluerit illut tollere ad iusto balientepretium, tunc post ipsa constituta liceret illis eos dare cui boluerit; nam si infra ipsa constitutacuicumque quomodocumque illut dederit sine licentia ipsius ecclesie, absque pretium reberteretad potestate ipsius ecclesie. et si de ac terra salernitana exierit aliubi abitandum, inclita rebusipsa rebertere ad potestate ipsius ecclesie; et si infra tribus anni rebersi fuerit ic ad abitandum,inclita ipsa sortionem suam de predicta rebus reberteret ad illorum potestate abendum in predictaratione. et cum fuit relecto ipsum brebem, sicut supra diximus, et aliut continebad: scriptumper constantinus notarius et roboratum sufficienter. et per ipsum abbatem hostensum fuit aliumbrebem continentem similiter, quod ipsi petrus et maghenolfus hemiserunt in predicta ecclesia, etconstitutum quam ipsi brevi continunt, de ipsa pastenatione transiit, et ipse abbas cum illis incausationes fuit, ut non illis completum aberet de supradicta terra, sicut hobligati sunt. et dumex oc inter se contentiones abentes, perbenierunt exinde ad combenientia, ut ipsi petrus etmaghenolfus et illorum heredes aberet supradicta rebus per supradicte finis per hec mensuria:ab ipsa fine da oriente passi octuaginta octo: ad ipsa bia passi quinquaginta quadtuoret pedes quadtuor et summisse: et a pars sebtemtrionalis passi quadraginta unum et pedesduo: et a pars occidentis passos nonaginta duo, totum ad iusto passum. per ista mensuriatotum et inclitum amodo et usque decem anni tenerent ad suam potestate ipsi petrus et maghenolfuset illorum heredes, et omnis sue hutilitati ividem facere, et totum ipso abellannietumarare et cultare et salbum facere, et temporibus suis colligere et secchare, et tertiampartem inde dare ad pars ipsius ecclesie cum tertiam partem de poma, qui ividem per temporefuerit; et de quod ividem seminaberit, deant exinde terraticum ad pars ipsius ecclesiesecundum consuetudinem de ipso locum. ad completi ipsi decem anni aberet in tota ipsa terraper supradicta mensuria factum et operatum abellanietum, ut bene paread laboratum et factum; etsi boluerint illos dividere cum pars ipsius ecclesie, facere inde scire ipsum abbatemvel eius subcessores, et illis et illorum heredes totumque ipso abellanietum dividerentrationabiliter in tertiam parte: pars ipsius ecclesie tollere exinde due sortis, et illorumtraderent reliquam tertiam partem, abendum omni tempore illis et suis heredibusillam hobligata in ipsa ecclesia, sicut supra legitur. et si noluerint illut dividere, omni tempore,dum illis et suis heredibus boluerint, eos tenere ad suam potestate, et temporibus suisillut laborare et studiare, sicut meruerit, ut bene paread factum; et per tempore ipse abellaneet poma, que ividem fuerit, colligere et ipse abellane seccha et tertiam partem inde et de ipsapoma dare ad pars ipsius ecclesie in ipso locum. similiter et de quod ividem seminaberint,deant exinde terraticum ad pars ipsius ecclesie, sicut supradictum est. et a quo da ipsi decemanni in antea non boluerint illis et suis heredibus eos tenere et abere per supradicto hordine etboluerint eos dividere, sicut supra legitur, facere inde scire pars ipsius ecclesie, et sic eos dividere,sicut supra dictum est, in tertiam partem, abendum illis et suis heredibus ipsa tertiampartem hobligata in ipsa ecclesia, sicut supra legitur; et pars ipsius ecclesie semper defensaretillorum et ad illorum heredes ipsa tertiam partem cum bice de bia sua da omnis homines; etamodo et dum non fuerit supradicta rebus divisa, sicut supra legitur, ipsa abbas et eius subcessorestota supradicta rebus defensaret illorum et ad illorum heredes cum bice de bia sua daomnis homines omnique partibus. unde de omnia suprascripta ipse abbas et eius subcessoresipsorum petri et maghenolfi et ad illorum heredes adimplendum, per bona combenientia wadiaillorum dedit una cum ipsum waiferium, et mediatorem eorum posui petrus presbiter filiusrodelghisi presbiteri; et per ipsa wadia hobligabit se et suis subcessoribus, ut si aliquit, dequod superius legitur, quesierint remobere aut contrare et talia non adimpleberint, componerehobligabit se et suis subcessoribus illorum vel ad illorum heredibus quinquaginta aurisolidos constantinos. et per supradicta wadia hobligavimus nos et nostris heredibus amodoet semper, dum supradicta rebus tenuerimus per supradicto ordine, quando pars ipsius ecclesiedirexerit illuc missum suum pro recipiendum supradicta sua sortione de ipse abellaneet poma et terraticum, demus ad missum ipsius ecclesie, dum inde ividem fuerit, manducareet bibere secundum nostram possivilitate et illius fuerit mensura. et pro parte ipsorum maghenolfiet petri scribere fecimus te alderissi notarium qui interfuisti.+ ego qui supra petrus iudex+ ego qui supra martinus presbiter et abba+ ego qui supra guaiferius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 219-221, Estratto da ALIM
Language:
Places
- in Nucerino agro
Persons
- martinus
- romoaldus
Codex Diplomaticus Cavensis 0373, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/0373/charter>, accessed 2025-04-16+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success