Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0374
Signature: 0374
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
985, Salerni
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni
eius filio gloriosi principibus, mense martius tertiadecima indictione. ideo que ego petrus
filius quondam truppoaldi clarefacio abere rebus intus anc salernitanam civitatem et foras
locis ubi dicitur liciniano et sepi et trivio, et congruum est mihi exinde venumdare ursi
genero meus et filio iaquinti. interea ego superius nominatus petrus, sicut mihi congruum
est mea vona volumtate per an cartulam venumdedit tivi nominato ursi tertiam portionem
de omnibus rebus substantiis meis stavile, quantum mihi fuit et est pertinentes a pars ipsius
genitori meo vel undecumque intus predicta civitate et per ipsis locis, in oc ordine, ut omnis
supradicta rebus mea siad divisa in quartam portionem, ut mulier nomine miranda filia mea,
que est uxore tua que ursi, tollant et abeant inde quartam portionem, qualiter a genetrice
sua, que fuit uxor mea, ei iudicatum fuit, sicut scriptum ille est continentem, quem exinde
firmatum abet; et de ipse alie tres sortionis, quem inde remanserit, tollat exinde quarta sua
mulier nomine maranta uxore mea; et de ipso aliut sic inclita tertiam parte tivi exinde
venumdedi ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque heredibus illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum que volueritis. et pro confirmandam etc:
<i>Statuta conventione per aureos solidos tarenorum viginti octo: interposito mediatore Maione filio
quondam Grimoaldi. Qui vero pacta non servet, tenetur solvere duplum pretium</i>. tantum non
queratis diebus vite mee tollere de casa fabrita solarata, ubi ego modo residentes sum, set
abeatis vestre potestatis terra cum casa lingnitia ibique, que coniunta est a pars orientis cum
platea, et a pars septemtrionalis ad alia platea, et post meum obitum sic permanead, quomodo
superius dissimus, lavori qui in ipsa terra seminatum abet oc annum, nostre abeamus
illut potestatis ipsa quarta, quem ipsa miranda tollere debet de ipsa rebus de foras, amodo
et usque duos annos frudium, qui inde exierit, dividamus illut inter nos: ipsa miranda tollat
inde medietatem, et nos medietatem; et da ipsi duos anni in antea inclita ipsa quarta de
ipsa rebus stavile et movile ad potestatem eidem filie mee et de eius heredes rebertar per
supradicta guadia et obligata pena; et si ipsa nostra vindictione illam datura abueritis, ut de
vestra potestatem exet distractum, non abeatis potestatem cuicumque illut dare preter mihi aut
iohanni germani mei et ad nostris eredibus, dandum inde vobis quadtuor solidos minus iusto
baliente pretium, et faciatis nos inde scire per tertio constitutum usque dies triginta sex; et si
infra ipsa constituta noluerimus illut emere, postea licead vos illut dare cui volueritis, tantum
de ipsa rebus scepto de liciniano illut, quod ipse genitor meus offeruit in ecclesia sancti eustasii
nostra pertinentem, latitudo quadraginta passi, et longitudo da via, que est in pars orientis
usque alia via que est in pars occidentis; nam totum ipso aliut sic permanead, sicut superius
dissimus. et tali ordine te radoaldus notarius scribere rogavimus. actum salerno.
+ ego iohannes me subscripsi
+ ego Constantinus notarius me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 222-223, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Salerni
Codex Diplomaticus Cavensis 0374, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0374/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success