useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0378
Signature: 0378
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
986, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius quartadecima indictione. memoratorium factu a nobis mulier nomine blactu filia quondam rodelgardi clerici relicta ursi et sergi, qui sumus mater et filia, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidimus ad tenendum et laborandum sassi filio donoaldi de locum pasciano tota et inclita omnis rebus mea que mulieri de predicto locum pasciano, quem mihi pertinet da ipsum rodelgardu clerico, qui sunt terris cum arbusta et insiteta et castanieta et bacuum qui est tota rebus ipsa per ec finis et mensuria: a pars meridie fine medio ballone, et sunt passi centum octuaginta: a parte occidentis fine nostra et de consortibus nostris, inde passi centum biginti quadtuor: et de alia pars similiter fine nostra, et inde sunt passi centum triginta duo et gubitum: a pars orientis fine sicut limite discernit, inde sunt passi centum quadtuor; et da inde rebolbente in pars orientis rectum passi triginta, et da inde abiente et rebolbente in pars meridie sicut medio poiu discernit, et coniungente in ballone sunt passi soxaginta duo, et per ipso ballone abiente et exiente et coniungente in ipso priore ballone sunt passi quinquaginta, totum mensuratum ad iusto passum omini. ea vero tota et inclita ipsa rebus per ipse finis et mensuria, et de quantum extra ipsa mensuria ibique coniuntum nobis pertinet, inclitum illut, sicut diximus, tibi tradidimus, ut usque completi amodo octo anni ad tua et de tuis heredibus rebus ipsa vestre potestatis teneatis, et omnis vestra utilitate iusta rationem ibidem facere, et salbum illut abeatis et suo tempore arbusta ipsa de super et de subter laboretis, et de omnis binum quem inde exierit, detis nobis exinde medietatem, et de ipse castanee similiter detis nobis exinde tertiam partem, et de tote ipse inserte . . . detis nobis exinde medietatem; et de quod annualiter in tota rebus ipsa seminaberitis, detis inde nobis terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completo ipso constitutum inclita rebus ipsa remittatis ad nostra potestate. unde per bona combenientia guadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit se suosque eredes, ut si taliter suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleberit et aliquit exinde contradixerit, per ipsa guadia obligabit se ad componendum nobis decem auri solidos constantinos et, sicut dictum est, nobis compliret. et hunc brebem scripsi ego ademarius notarius qui interfui. + ego amatus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 228-229, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.