Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0394
Signature: 0394
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
987, Amalphiae
x
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi temporibus domni mansonis gloriosi ducis
et imperialis patricii anno tricesimo, et undecimo anno domni iohannis gloriosi ducis filii
eius, die vicesima quinta mensis septembri indictione prima, amalfi. Certi sumus nos guttus
et iohannes germanis filiis leonis de gutto de iohannes de domna blattu, qualiter per hanc
chartulam merisi divisionis dividere et diffinire visi sumus inter nos plenariam hereditatem
nostram, quod comparavimus ab urso ex adelfo germano nostro, quas mos divisimus in duas
portiones de plenarium ipsum campum nostrum, sicut est cum omnia sua pertinentiam a finem
in finem de longitudinem et de latitudinem, sicut eum tetigit suprascripto urso in portionem;
unde nichil exceptuavimus de longitudinem av ipsum torum aqua versantem et usque in flumen
et de latitudinem, sicut ipsa merise proclamat, cum plenaria ipsa petia de diserta vinea, que est
iuxta vinea de bonam sororem nostram, qui continet longitudinem cum ipsa terra vacua av
ipsum torum aqua versantem et in iusum usque in flumen, et de latitudinem continet a finem
de ipsi veterensi usque in finem de vinea suprascripte bone sororem nostram cum omnia sua
pertinentiam, unde nichil exceptuavimus, fecimus unam portionem. et de plenariam ipsa petia
de vinea vitata, qui est inter vinea de me predicto iohanne et vinea de ipsi veterense, cum ipsi
inserti et castanee et terra vacua av ipsum torum aqua versantem usque in flumen cum ipsa
cammara fravita et palmentum et lavellum ividem habentem cum omnia sua pertinentia, unde
nichil exceptuavimus, fecimus aliam portionem. iterum divisimus plenaria ipsa terra silvosa,
qui est inter finem de me suprascripto iohanne et ipsi monachi ad ulearia, verumtamen in susum
indat septemtrionis salire usque in ipsa castanea matrica et sic directum in susum usque in
torum aqua versantem et in iusum usque in flumeni, et divisimus eos in quattuor portiones:
mensuravimus cubina passi quadragintam unum: a parte de supra de latitudinem a finem de
ipsa predicta castanea in iusum indat mare et termines de petra et sabuci ividem constituimus,
et de longitudinem av ipsum torum aqua versantem usque in flumen et iattavimus eos in ipsam
portionem a mare, et totum ipso alio qui exinde remanet a finem de predicta cubina, ubi constituimus
ipsi termines, de latitudinem usque in vineam de ipsi monachi et de longitudinem
usque in flumen a predicto torum aqua versantem iattavimus eos in ipsam portionem de predicto
campum, quarum me suprascripto iohanne tetigit in primam portionem plenariam ipsa
portio a mare cum omnia, sicut superius legitur; et pro eo quod michi appreensi, in prima dedi
tibi suprascripte gutte germanus meus ipse quattuor pergule plenarie de vinea cum omnia sua
pertinentiam, quod michi ante os annos tu suprascripte gutte dedisti, propter quod comparastis
et camniastis ipsa vinea av ipsi servi et familia nostri genitoris, et me suprascripto gutto tetigit
in secundam portionem plenaria ipsa portio de ipsum campum cum omnia, sicut superius legitur.
hec omnia inter nos divisimus et exinde inter nos appreensimus, et unusquisque de nos
faciat de suam portionem quod illi placuerit, et qui de nos se extornare voluerit, perdat portionem
suam, et ec chartula sit firma in perpetuum + et mihi suprascripto iohannes filio leonis
ec divisio place.
+ ursus filius constantini de lupino testis sum.
+ marinus filius iohannes de marino testis sum
+ ego iuhannes filius constantini de lupino testis sum
+ EGO pulcari filius iohannis de constantino de mauro comite inter testes sum
+ ego marinus filius tauri de marino comite testis sum
die tricesima mensis septembri indictione prima
+ ego suprascriptus guttus scriba huius civitatis hanc chartulam merisi divisionis manu
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 247-248, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Amalphiae
Codex Diplomaticus Cavensis 0394, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0394/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success