useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0387
Signature: 0387
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
986, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio eius gloriosi principibus, mense agustu quartadecima indictione. memoratorium factum a nobis leo presbiter filius quondam iohanni presbiteri qui sum rector hecclesie sancti angeli de locum apus monte ubi dicitur ad oliba, et una mecum essent maio vicedomnus superii domni principis et advocatorem eidem hecclesie sancti angeli, eo quod ante subscripti testes coniunti sumus ad bonam convenientiam cum amatus filius teoderici, et cum corbi filius iaquinti, et maraldus filius iohanni, et machenolfus filius garami, qui sunt toti sortifices, vice sua quam et pro vice de toti sortifices suos, quanti sunt de heredes radeprandi de locum tabellara, ut difineremus inter nos ipsa rebus de eodem locum tabellara, ubi proprio septinianu dicitur, unde iam ante hos dies plurime causationes habuimus cum ipsis nominatis amatus, corbi, maraldus, machenolfus pro ipsa iamdicta rebus prefate hecclesie sancti angeli. qui statim ibique presens hore suo se manifestaverunt ipsi nominati amatus, corbi, maraldus, machenolfus vice sua quam et pro vice de toti consortifices suos de ipsa eadem rebus sancti hangeli per hec finis et mensurie: de super a pars orientis, quomodo poiu discernit, fine ipsorum amati, corbi, maraldi, machenolfi et de sortifices eorum, sunt inde per mensuria latitudo passi quadraginta: a pars meridie fine ipsorum nominati, quomodo termiti sunt ficti, sunt inde longitudo passi octoaginta quinque; de subter parte ab occidente, quomodo poiu discernit et termiti sunt ficti, fine terra sancti salbatori que dicitur in castru, sunt inde latitudo similiter passi quadraginta et pertange ad fine ipsorum predicti amati, corbi, maraldi, machenolfi et de sortifices illorum: a pars septemtrionis, quomodo termiti sunt ficti, fine ipsorum iamdicti amati, corbi, maraldi, machenolfi et de eorum consortes, unde modo fecimus ipsa convenientia, et pertange in fine de heredes ciceri scini et fine quomodo medio ballatellu discernit, et ascendente per medio ipso ballatellu usque ad ipso poiu qui est priore fine illorum ad iusto passum hominis mensuratum. hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt et termiti sunt ficti et mensuria ipsa percurrit, manifestaverunt se ipsi nominati vice sua quam et pro vice de toti consortifices illorum, et dixerunt, ut tota supradicta ipsa pecia de terra per supradicte finis et mensurie fuisset et esse pertinentes iamdicte hecclesie sancti angeli; et neque per testes, neque per monimen, neque per nulla quoque inventa ratione nobiscum seu cum nostris posteriores, vel cum pars prephate hecclesie sancti angeli causare aut contendere non poterent per nullis rationibus. unde pro taliter etc: <i>Sequitur consueta formula, interposito mediatore Iaquinto flio Mirandi de Apus monte. Statuta multa quinquaginta aureorum solidorum constantinianorum</i>. Et nos manifestavimus eorum ad toti suprascripti, ut a foris ipse finis et mensurie et termiti sunt ficti, nec nos, nec posteriores nostros, nec pars predicte hecclesie cum eis nec cum eorum heredes a foris ipsa predicta mensuria et mensurie non tolleremus aut contraremus aliquando tempore. + ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi + ego petrus presbiter et abbas + Ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 240-241, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.