useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0391
Signature: 0391
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
987, Salerni
  
x
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio gloriosi principibus, mense februarius quintadecima indictione. memoratorium factu a me sasso bestarario suprascripte gloriose potestatis, eo quod ante subscripti nobilibus pro pars et bice supradicti principibus tradidi ermi molinator unum molinum cum omni ferraturia et mole et sua pertinentia qui edificatum est in flubio lirino non longe ab anc cibitatem; ideo, sicut diximus, totum et inclitum ipsum molinum cum omni sua pertinentia ei tradidi. Unde pro taliter guadia michi ipse ermo dedit et mediatorem michi posuit sergi filium mastali assapacca tali ordine, ut amodo et usque unum annum completum licead illum et eius eredes predicto molinum abere et detinere ad suam potestatem, et diebus ac noctibus curam inde abere et salbum illum faceret, et quanta molinatura ibidem compreenserint, totum illut sibi abere; preter darent exinde ad missum superii domni principis per omnes menses tertiaria de granum quale ibidem compreenserint, quadtuordecim ad mensuriam illam, quale consuetudo est dare ipsi alii molinaturi qui tenunt ipsa alii molina, et tota siad culma; et quando ibidem meruerint mole mutare, nos autem per omnes bices demus ille ei, et ille conciare ipso molinum, ut perfecte macenare possant; et per ipsa guadia hobligabit se suosque eredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, ad pars ipsius domni principis non adinpleberit, vel aliquit exinde contradixerit, per ipsa guadia hobligabit se ad componendum ipsorum gloriosi principibus decem auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per inbitis ei complire. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + ego iaquintus notarius me subscripsi + ego ioannes
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 244-244, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.