useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0422
Signature: 0422
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
990
  
x
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni, et primo anno domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius tertia indictione. cum exemus nos iohannes et petrus iudicibus, et una nobiscum essent subscripti idoneis hominibus, in urbem salernitanam ad singulorum causatores causas audiendas et difiniendas, ibique ante nos sunt coniunti dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte dei genitricis marie, quod domna sikelgaita principissa uxor supradicti domni iohanni gloriosi principis a nobo construxit fundamine intus ec cibitate salerno inter muro et muricino in terra suaque domne sikelgaite, que fuit terra ipsa pertinentes monasterio sancte marie et sancti benedicti situs intus supradicta cibitate salerno, et domnus radoaldus abbas supradicti monasterii, una cum eo esset toto advocatorem eius. et cum taliter, ut diximus, ipsi abbates fuerunt coniunti, quesierunt diffinitionem facerent inter se de quibus ipse dumnellus abbas causabit cum ipso domnus radoaldus abbas et cum predicto eius adbocatorem, ut ipse abbas et hominibus predicti monasterii contraxet ei et ad clericos predicte ecclesie sancte marie terra ipsa, in quibus ipsa ecclesia edificata est et que ibi coniunta adexe bidentur. et ipse domnus radoaldus taliter cum ipso adbocatorem audientes, dixerunt beritas essent, ut illis et hominibus predicti monasterii talia fecisset; set, sicut ipse dumnellus abbas dixit, pro quibus terra ipsa predicti monasterii fuit et legibus eidem monasterio exet pertinentes, et ipsius dumnelli nullam rationem exinde deberet retdere, propter quod ipsius dumnelli nullam inde exet pertinentes, et pro oc ipse dumnellus abbas ostedit unam scriptionem continentes: tertio anno principatus domni iohanni et domni guidoni gloriosi principis, mense martius quartadecima indictione: ipse domnus abbas predicti monasterii sancte marie et sancti benedicti declarabit, in predicto monasterio pertinentem exet terra bacua intus hanc supradictam cibitatem inter muro et muricino que absque ullum affectum possideret, et propter exercitum francorum que fuerunt in ac terra salernitana, de rebus iamdicti monasterii multa inculta permaneret; et dum voluit supradicta terra bacua inter ipso muro et muricino cuilibet dare et pretium inde recipere, unde de ipsa rebus exdicti monasterii ad aliqua restaurationem perduceret, nemo imbenisset qui talia facere boleret. postea vero friderisi . . . filius radoaldi dixiset ei, si per combenientia dederit ei supradicta terra bacua inter ipso muro et muricino per finis et mensuria, ille daret exinde ei argentum libras quindecim. et per consilium actum petri presbiteri prior sui monasterii et cum monachi sue congregationis et cum theodericus notarius suoque adbocatorem, ipse abbas per seipsum supradicto gloriosi principi omnia per ordine nuntiasset et illis solutionem ei dedisset, terra ipsa dandum et ipso argentum recipiendum, et pro firmitatis causa inter medium illis exendum direxerunt me iamdictum petrum iudice, et pars partium inter se combocasset idoneis hominibus, ut quo utrumque fecerit, omni tempore firmum stabilemque maneret, et super ipsa terra perrexissent et probidissent et per ordinem estimassent, et magis magisque inbenisset melioratum ipso argentum, quam supradicta terra exet abpretiata et baliente; et post oc factum ipse supradictus radoaldus abbas ante ipsum iudicem et ipsi idoneis hominibus per bona combenientia tradidisset supradicto friderisi tota supradicta terra bacua predicto monasterio pertinentes de intus ipso muro et muricino per finis et mensurie: ab oriente fine guaimari comitis, indeque pedes triginta sex: a meridie fine muro uius cibitati, indeque pedes nonaginta: ab occidentis, sicut descendit labinario qui exiet per defusurio de ipso muro, indeque pedes triginta sex: de super a septemtrionalis fine bia et inde pedes nonaginta, totum ad iusta manum homini mensuratum. supradicta terra per supradicte finis et mensurie cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis et cum bice de ipsa bia predicto friderisi per bona combenientia tradidisset ad securiter et firmiter ille, et cui per eum datum paruerit, et eius heredes, et cui vel ubi per illis datum paruerit, eos abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod voluerint; et pro confirmandam ipsa tradictione, a presentis recepisset da ipsum friderisi ipse quindecim libre argenti, sicut inter illis combenit, et per vona combenientia obligasset se ipse radoaldus abbas et suis successoribus semper inclita supradicta sua tradictione antistandum et defensandum illorum, et cui vel ubi per eis data paruerit, da omnis homines omnique partibus. et si taliter illut ei, et cui per eum datum paruerit, et ad eius heredes, et cui vel ubi per illis datum paruerit, non defensaberit da omnibus hominibus omnique partibus inclita supradicta sua tradictionem, aut si ille vel suis successoribus aut pars predicti monasterii per qualecumque ratione quesierit illut vel exinde tollere aut contrare seu remobere, et quodcumque causationes exinde preposuerit, per bona combenientia componere obligasset se ipse radoaldus abbas et suis successoribus et pars predicti monasterii illorum vel ad illorum heredibus, aut cui vel ubi per eis datum paruerit, sescentos auri solidos costantinos; et si illis vel illorum heredibus, aut cui vel ubi per eis datum paruerit, voluerit per se ipsis esset auctores de supradicta tradictionem, potestatem aberet cum quale monimen et rationem inde abuerit, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter voluerit. scripta ipsa scriptio per petrus notarius, et ibidem scripti ipsum radoaldus abbas, et ipsum iudicem, et predictum adbocatorem, et ipsum prior predicti monasterii et per aliis sufficienter erat roborata. quam et ostedit ipsum dumnellus abbas una alia cartula posteriore, qualiter ipse friderisi declarabit ei esset pertinentes per datum a pars predicti monasterii sancte marie et sancti benedicti situs intus ac cibitate salerno ipsa terra bacua de intus ipso muro et muricino per supradicte finis et mensurie; et ostedit ipsa cartula, qualiter ei data fuit supradicta terra per iamdicte finis et mensurie, et, sicut eidem friderisi congruum fuit, donabit supradicte domne sikelgaite principisse uxori supradicti domni iohanni gloriosi principis tota et inclita supradicta terra inter ipso muro et muricino per supradicte finis et mensurie cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de ipsa bia, simulque et ipsa cartula cum omnia quantum continet, ad securiter et firmiter illa et eius heredes, et cui vel ubi per eis data paruerit, inclita supradicta sua donatione abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod voluerit, et launegilt exinde receperat maniciones pario unum; et hobligabit se ipse friderisi et suis heredibus semper defensandum ipsius domne sikelgaite et ad eius heredes, et cui vel ubi per eis datum paruerit, inclita supradicta donatione da illi hominibus, cui per eis illut vel exinde datum aut hobligatum paruerit, et qui pro eius partibus quodcumque causationes inde preposuerit; de alii vero hominibus et partibus per se ipsis inde exet auctores et defensores cum quale rationem inde abuerit, et ipsa cartula scripta per ipsum petrus notarius roborata sufficienter. simulque et ostedit ipse dumnellus abbas alia cartula, qualiter supradicta domna sikelgaita principissa declarabit ei esset data per friderisi comes filius radoaldi supradicta terra inter ipso muro et muricino per supradicte finis et mensurie, et, deo adiubante, illa in supradicta terra ecclesia a nobo construxit fundamine et ad consecrationem perduxit in onorem beate et gloriose semperque dei genitricis virginis marie, et abbatem ibidem constituisset supradictus dumnellus, et ipsum dumnellus cum alii cleros, auxiliante deo, die noctuque laudem dei refert, sicut decet; et pro amore omnipotenti deo et ipsius gloriose virginis marie ipsa domna sikelgaita per consensum et bolumtate supradicti domni iohanni principis viri sui offeruit in supradicta ecclesia sancte marie tota supradicta terra, in quo ipsa ecclesia est, per tote supradicte finis et mensurie, omni tempore in ipsa ecclesia permanendum, et ipse dumnellus abbas eiusque successoribus illos tenendum, regendum, gubernandum et omnis sue utilitati ibidem faciendum absque omni contrarietate illius et de eius heredes; et aliut continentem. seu et ostedit alia scriptio, qualiter amatus domini gratia arhiepiscopus sancte sedis salernitane clarefecit a nobo fundamine constructa et ad culmen perducta esset ecclesia bocabulum sancte dei genetricis marie intus ac salernitanam cibitatem inter muro et muricino per domna sikelgaita principissa uxor supradicti domni iohanni gloriosi principis in terra eidem domne sikelgaite principisse pertinentes, que fuit terra ipsa monasterii sancte marie et sancti benedicti situs intus ec cibitate salerno, et perrexisset ad eum supradictus domnus guaimarius princeps et iohannes comes germani filii supradicti domni iohanni et domne sikelgaite, et dixissent in eadem ecclesia sancte marie, deo placentem, clericos et abbatem ibi dumnellus presbiter ordinatos aberet, et ipse dumnellus abbas cum ipsi alii clerici, deo auxiliante, laudem domini cotidie aufererret; et inter aliut continentem, recepisset ipse domnus arhiepiscopus da ipsi germani libras decem de argentum, et ipse domnus arhiepiscopus pro taliter per vona combenientia tradidisset et confirmasset ad predictos germanos supradicta ecclesia sancte marie, quod ipsa domna sikelgaita principissa in ipsa terra sua bacua infra supradicto muro et muricino ad culmen et ad dedicationem perduxit, et omnes alias ecclesias, quesubiecte et pertinentes sunt et fuerint in eadem ecclesia sancte marie, ut omni tempore essent in potestate ipsorum germani et de illorum heredes tenendum, regendum, gubernandum, presbiteros et clericos, quales et quantos voluerint, ibidem ordinandum et permanendum, quomodo et qualiter voluerint. etsi, quod absit, ipsi germani vel illorum heredes in eadem ecclesia sancte marie absque omni serbitio et datione abbatem et clericos semper non abuerit ordinatos, ut in suo vigore et ordine permanerent, potestatem aberet ipse dumnellus presbiter et abbas diebus sue ecclesia ipsa tenere cum clericis quantos ibidem abere voluerit, et ordinem ecclesiasticum ibidem facere, qualiter voluerit, absque cuiuslibet contrarietate vel requisitione, et in ipse alie ecclesie, ut superius dictum est, subiecte et pertinentes de ipsa ecclesia sancte marie presbiteros ordinandum, qualiter voluerit. et si ipse dumnellus abbas, bibente se, boluerit facere et abere abbate in ipsa ecclesia sancte marie, qui post illius hobitum illam et supradicte alie ecclesie tenere et regere et gubernare deberet, potestate aberet eos facere et ordinare, qualiter voluerit; et si ipse abbatem, qui per ipsum dumnellus in ipsa ecclesia ordinatus fuerit, post hobitum ipsius dumnelli alium abbatem constituere voluerit, potestatem aberet ibidem abbate facere et ordinare, quomodo et qualiter voluerit, ut omni tempore de abbate in abbatibus et de successores in successoribus in eadem ecclesia adimpleantur et constituantur in suo arbitrio et potestate; et si de abbate in abbatibus, de successores in successoribus taliter factum et completum non fuerit, congregationes clericorum, qui in eadem ecclesia fuerint, potestatem aberet semper abbates inter se eligerent et facere et ordinare, qualiter voluerit de congregatione in congregatione, et omnibus modis ipse ecclesie subiecte et pertinentes eadem ecclesie sancte marie ordinarent, ut inordinate non remanerent; et quale presbiteros et clericos per ipsi germani et per illorum heredes in eadem ecclesia sancte marie vel per ipsi abbatibus aut successoribus vel ipsis abbatibus ordinati fuerint, vel ad ipsi presbiteri, qui in supradicte alie ecclesie, ut dictum est, fuerint ordinati, nullam angariam aut serbitium pars predicti arhiepiscopii illorum imponerent. neque ad cruces vel codices lebandum, aut battismum faciendum, aut illis escommunicare, aut qualibet molestationem eorum facere, set omni tempore in suo vigore et arbitrio persisterent absque omni pertinentia et dominatione partibus predicti arhiepiscopii. et ipse domnus arhiepiscopus et suis successoribus annualiter in diem sanctum iobis daret ad clericis vel ad ipsis abbatibus iamdicte ecclesie sancte marie formata et per die sabati sancti grisma et oleum sanctum absque omni serbitio et datione, et potestatem aberent, quando meruerint, cereum benedicere et battismum facere et omnia ecclesiastico ordine, quomodo et qualiter voluerit, et aqua sanctaficata per bicos bicinantes spargere, et cruces ponere, et mortuos sepelire, et infirmos bisitaret et communicaret, et de causa ipsius ecclesie et de ipsis abbatibus et clericis, et que per ipsi germani et per illorum eredes et per aliis in eadem ecclesia datum et offertum fuerit, de sua causa stabile vel mobile nullam quereret tollere aut contrare; set omni tempore exet in potestate de ipsis abbatibus et clericis, qui in ipsa ecclesia sancte marie fuerint. faciendum quod voluerit; ut neque ipse dumnellus abbate, neque ipsis aliis abbatibus vel successoribus aut clericis de ipsa ecclesia aliqua molestationem paziantur a partibus predicti arhiepiscopii: similiter et ipsi alii presbiteri, qui ordinati fuerint in ipse alie ecclesie subiecte et pertinentes predicte ecclesie sancte marie, nullam molestationem patiantur ab ipsum arhiepiscopum vel da eius successores. verumtamen, si heredes de supradicti germani per supradicto ordine in ipsa ecclesia sancte marie absque dationem voluerit ordinare abbates, potestatem aberet semper abbatibus et clericis ibidem ordinare et abere per illo ordine, sicut superius legitur, ita ut nullum serbitium quererent inde tollere vel abere; et si heredes illorum aliquit serbitium vel dationem exinde tulerit, aut si ipsa ecclesis in illo ordine, sicut superius legitur, non ordinaberint, tunc sic aberet potestatem ipsis abbatibus et successoribus et ipsa congregationes ecclesia ipsa ordinare, et tenere, et regere, et gubernare et facere, qualiter superius legitur; et obligabit se ipse domnus arhiepiscopus et suis successoribus, si taliter omnia suprascripta non adimpleberint et aliquit de ea que superius legitur, quesierit remobere aut contrare, componere obligabit se et suis successoribus ipsorum germani vel ad illorum heredibus vel ad ipsis abbatibus quadtuor milia auri solidos costantinos. scripta ipsa cartula per aghenardus notarius, et ibidem scripti ego qui supra amatus domini gratia arhiepiscopus, ego dauferius arhidiaconus et abbas cappelle palatii, ego qui supra petrus iudex, ego iohannes clericus et arhipresbiter, ego qui supra disigius, ego alfanus, ego maio, ego qui supra toto scriba palatii. Cum autem tota supradicta monimina fuit relecta, interrogabimus ipsum abbatem predicti monasterii et predictum eius adbocatorem, si beracem esset ipsa scriptionem quam ipse dumnellus abbate ostedit, emissa ipsius friderisi da ipsum domnus radoaldus abbas de ipsa terra inter ipso muro et muricino per supradicte finis et mensurie: ipse domnus radoaldus abbas una cum ipso suum adbocatorem aput locum loquentes et iterum benientes palam omnibus audientes manifestaberunt et dixerunt, ut ipsa scriptio in omnibus, sicut continet, beracem esset. iterum interrogabimus illis, forsitans aliqua rationem aberet ab ipsum friderisi, aut da ipsa domna sikelgaita postea emissa de ipsa scriptionem, que ipsius friderisi emissa fuit de supradicta terra per iamdicte finis et mensurie, aut si aliqua rationem aberet, qualiter de terra ipsa contendere baleret: ipse domnus radoaldus abbas una cum ipso suum adbocatorem manifestaberunt et dixerunt, ut neque ab ipsum friderisi, neque ab ipsa domna sikelgaita, neque a quibuslibet persona hominum aut cuiuslibet partibus nullam scriptionem aut qualibet rationem abere, quomodo de ipsa terra per supradicte finis et mensurie contendere potere per nullum modum, eo quod per testum de supradictis scriptionibus sic esset pertinentes ipsius dumnelli abbati, sicut ipse scriptionibus continentur. et ec finita, ipse dumnellus abbas cepit causanter contendere, ut deberet ei componere ipse abbate predicti monasterii compositionem illam, quam ille obligabit componere ipsius friderisi et cui per eum ipsa sua tradictio data paruerit, vel ad eius heredes, aut cui vel ubi per illis data paruerit: ipse abbate predicti monasterii cum ipso suum advocatorem dixerunt non deberet ei compositionem, pro quibus manifestaberunt illut ei contrasset ipsa compositionem de ipsa scriptionem, pro quibus ipse friderisi nec ipsa domna sikelgaita illut eidem dumnelli abbati dedit. ipse dumnellus abbas dixit, ut a quo ipsa domna sikelgaita dedit in ipsa ecclesia sancte marie quod fecit in ipsa terra, supradicta terra per iamdicte finis et mensurie, et abbatem illum ibidem constituisset, et ille ad suam potestatem terra ipsa et ipsa ecclesia retineret, omnia eius exet potestati, sicut supradicte scriptionibus continunt. et dum multa ex oc contentionem abentes inter se, per colloquium vonorum ominum perbenierunt exinde ad combenientia, sicut inferius declarat, et nos et illis ec omnia supradictorum gloriosi principibus rectulimus; et illis angnoscente, quod pars partium vonum ebenirent, solutionem dederunt talia inter se faciendum. regresi da illis utrumque combocantes subscripti idoneis hominibus, ante nos et illis ipse dumnellus abbas sublaxabit ad ipsum abbatem predicti monasterii supradictam compositionem, quamque sit, ab eum tollere, ut pars predicti monasterii securiter inde maneret; et ipse domnus radoaldus abbas cum predictum suum adbocatorem per bona combenientia obligabit se et suis successoribus qui fuerint in eodem monasterio sancte marie et sancti benedicti, qui ibi dedicatum est ubi ad corpus dicitur, amodo et semper antistandum et defensandum ipsius dumnelli abbati vel ad eius successores qui fuerint in ipsa ecclesia sancte marie, que superius diximus ipsa domna sikelgaita a nobo construxit fundamine, tota et inclita supradicta terra per supradicte finis et mensurie cum bice de ipsa bia da omnis homines omnique partibus. et si taliter illut non defensaberit, vel aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, et quodcumque causationes exinde preposuerit, per vona combenientia componere obligabit se ipse domnus radoaldus abbas et suis successoribus ipsius dumnelli abbati vel ad ipsis eius successoribus sescentos auri solidos costantinos. et pro pars predicti monasterii sancte marie et sancti benedicti, in quo ipse domnus radoaldus abbas preest, scribere fecimus te petrus notarius qui interfuisti. + ego desigius + ego qui supra ioannes iudex + ego qui supra petrus iudex + ego madelfreda
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 289-295, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.