Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0436
Signature: 0436
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
991, Nuceriae
x
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno domni
guaimari filio eius gloriosi principibus, mense magius quarta indictione. ideo que ego petrus
presbiter filius quondam iohanni de locum nuceria, de sicut mihi congruum est, bona mea volumptate
ante presentia leoni iudici et subscripti testes per hanc cartula venumdedit tibi iohanni
filius cuidam ursi de locum barbacianu, ubi faiana dicitur, una pecia de terra mea cum arbustis,
quem habeo in dictum locum faiana in ipsa curte vestra ubi abitatore sitis, per hec finis et mensurie:
de tribus partibus a meridie et oriente et a septemtrione fine tua qui supra iohanni et de
fratri tui: de capu a parte occidentis fine ipsa via carrara, que intrant in ipsa curte vestra ubi
abitatori sitis, et est per mensuria longitudo passi decem et octo, et latitudo passi nobem ad iusto
passum hominis mensuratum. hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt et mensuria
ipsa percurrit, cum proprie finis et vice de via sua et cum omnia infra se habentibus trasactibus
nomen a funditus illos tibi qui supra iohanni integrum venumdedit; unde nec mihi qui supra
petri presbiteri vinditori, neque quarta uxori mee, nec cuiqua hominibus nihil restitit nec dicimus
remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam hanc mea vinditione nunc a
presentis recipi a te qui supra iohannes emtorem meum statutum pretium, idest aurei tari boni
numerum septem in omnem deliverationem, sicut inter nobis convenit. finitoque vero pretium
ipsum apud nos ea ratione, ut a nunc diem presenti et perpetuis temporibus tu qui supra iohannes
quam et tuis heredibus predicta mea vinditione, ut superius legitur, in omnibus securiter
et firmiter eos abere et possidere valeatis, et faciatis exinde omnia quod volueritis absque omni
contrarietate mea et de uxore mea, vel de nostris filiis et heredes, aut cuiqua hominibus a nostris
partibus. ex qua promisi, et per bonam convenientia guadia tibi qui supra iohanni dedit et mediatorem
tibi posuit me ipsum; et per eadem guadia obligo me qui supra petrus presbiter et
meis filiis et heredes tibi qui supra iohanni quam et ad tuis heredibus predicta mea vinditione,
ut superius legitur, a partibus uxori mee et da omnis homines, cui per nos vel exinde datum aut
<i>compensationis decem auri solidorum constantinianorum pro pactis non servatis</i>. quam te guisonem
notarium scribere rogavimus. actum nuceria.
+ ego qui supra leo
+ ego leo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 314-315, Estratto da ALIM
Language:
Places
- Nuceriae
Codex Diplomaticus Cavensis 0436, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0436/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success