useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0440
Signature: 0440
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
991, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini octabo anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno principatusdomni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense agustus quarta indictione. brebememissum a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscriptitestes, una mecum adesset romoaldus notarius adbocatorem ipsius ecclesie, coniunti sumus cumfalco et grimo clericus germani filii iohannis propter terra cum abellanietum, quod ipse genitoreorum pastenabit, quod pars ipsius ecclesie abet in locum misciano rotense finibus, etpro qua in ipso constitutum, que ipso brebem de ipsa pastenatione continet, non abuit illutoperatum, tunc inclitum illut remiserunt ad potestate predicte ecclesie; modo quidem bolumtarienostre per bona combenientia remisimus adque tradidimus eorum tota et inclita ipsaterra cum ipso abellanietum per ec finis et mensuria: de una parte fine castanietum ipsiusecclesie, sunt inde passi quinquaginta septem et pedes duos: a pars occidentis similiter fineipsius ecclesie, et inde sunt passi quadraginta pedes duos: de alia parte fine bia antiqua quidiscernit a rebus predicte ecclesie, sunt inde passi septuaginta unum, totum mensuratum adiusto passum omini. per ipse finis et mensurie inclitum illut eorum ad laborandum tradidimus;unde pro taliter guadia nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsis tali ordine,ut amodo et semper illis et alii germani illorum et eorum eredes predicta terra cum abellanietumsue potestatis tenere et dominare, et per tempore totum illut arare et studiare, sicutmeruerit, et ubi meruerit, illut cludere, et annualiter illut colligere et secchare; et faciant nosscire per tempore vel successores nostros, ut ibidem dirigere missum nostrum et tote ipse abellanenobiscum dibidere in tertiam partem: missum predicte ecclesie tollad inde tertiam partem,et illis due sortis; et dum ibidem steterit missum predicte ecclesie pro ipse abellane inter sedibidendum, illis autem eum notrire secundum suam possibilitatem; et quale tempore illis etipsi germani sui vel illorum eredes illut tenere non boluerint, tunc inclitum ipso abellanietumremittas ad potestate predicte ecclesie. et si aliquando tempore de illis vel illorum eredes deac terra salernitana exierit pro aliubi ad abitantum, aut si talem fecerint culpam unde legibusin serbitium ceciderit, tunc inclitum ipso abellanietum rebertar ad potestate predicte ecclesie;et si infra tres anni ic ad abitandum benerint, aut si de ipsa culpa liberati fuerint, tunc inclitarebus ipsa ad eorum rebertas potestatem, ad abendum et tenendum illut in suprascriptaratione. berumtamen, sicut diximus, quale tempore ipso abellanietum tenere non boluerint insuprascripto ordine, tunc inclitum illut rebertas ad potestate predicte ecclesie. quod si etc.et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.+ ego dauferi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 318-319, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
    Persons
    • cennamus
      • romoaldus
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.