Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0447
Signature: 0447
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
992, in Nucerino agro
x
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno domni
guaimari filio eius gloriosi principibus, mense aprelis quinta indictione. ante me leo iudex
causavit ildericus subdiaconus et notarius cum licto filius bosoni dicendum ei, ut malo hordine
et sine ratione introisset in rebus eius de locum nuceria, que fuit rebus ipsa deodati filius
lupi, quod dicebam ipse ildericus per cartula donationis haberet a parte landoari comitis
filius bone memorie lamberti, et fobee ibi fecisset ab una usque ad decem, et clusamen
inde abscidisset, et rebus ipsa termitasse et extermitasse. quo audito ipse licto talia adversus se
ipsum ildericus causandum, responsum ei retdidi dicendum, ut nescire de quale rebus cum
eum causavit. nos prefato leo iudex, dum taliter ipse causationes audivimus et agnovimus,
ideo inter eis iudicavimus, et per partes illis guadiare fecimus, ut pars partium plicare se
cum suis rationibus, et cum iudice et notario super ipsa eadem rebus et monstraret ipse
ildericus de quale rebus et clusamen cum eum causavit; et ubi taliter eos monstraverit, ideo
iusta legem presens inde finem facerent; unde de ipsa guadia ipse licto posuit ipsius ilderici
mediatorem iohanne cognato eius filius madelgaizi, et ipse ildericus posuit eius mediatorem
machenolfus filius petri. et taliter tibi guisoni notario scribere precepimus, quia interfuisti.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 327-328, Estratto da ALIM
Language:
Places
- in Nucerino agro
Codex Diplomaticus Cavensis 0447, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/0447/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success