useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0449
Signature: 0449
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
992
  
x
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni, et quarto anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense magius quinta indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante supradicte gloriose potestatis astarem ego iohannes iudex, coniunti sunt lupenus amalfitano filius mauroni comitis cum risus filius maraldi ad faciendum inter se finem de rebus illa de ex illa parte albole, unde ante os dies ipse lupenus cum ipse risus causavit, ut ipse risus et hominibus eius malo hordine introisset in ipsa rebus ipsius lupeni da aqua qui dicitur albole, in illa parte et usque aqua qui dicitur puteda, et a serra de monte qui dicitur falerzu usque mare, et fobee ibi fecisset, et arbores inde abscidisset, et bites et castanee inde campilasset, et contrasset illut ad hominibus, quod ipse lupenus ibidem ad lavorandum missitim habuit; et ipse risus dixerat, ut infra ipse finis et a foras ipse finis suum esset pertinentem, set nescire de quale rebus cum eum causavit; unde per nostrum iudicium inter se fuerunt guadiati, ut pariter supra rebus ipsa pergere cum iudicem et notarium et ipse lupenus monstraret ei de quale rebus cum eum causavit, et per partes plicaret se cum suis rationibus et secundum legem inter se inde finem facere. et supra rebus ipsa perrexerunt, et ipse lupenus rebus ipsa monstravit, sicut inde guadiati fuerunt. modo autem, ut diximus, propterea ante nos sunt coniunti finem exinde faciendum, et statim per ipse lupenus ostense fuerunt due cartule; et dum eas relegere fecimus, una ex ille continebat: leo atrianense filius gutti venumdederat ipsius lupeni terra cum castanietum et silbis uno teniente per finis: ab oriente fine aqua de flubio albole, et ascendente usque in serra de monte qui dicitur falerzu: de una parte fine ipsa serra et abinde descendente in ballone, unde exiit aqua qui dicitur puteda; et per ipsa aqua descendente usque mare: de subtus fine ipso mare et qualiter vadit usque ipso flubio de albole. infra ipse finis inclita medietate exinde venumdederat ipse leo ipsius lupeni; et ipsa alia cartula continebat, qualiter iohannes atrianense filius ipsius gutti venumdederat ipsius lupeni inclita ipsa alia medietate de predicta rebus per supradicte finis. cum autem ipse cartule fuerunt relecte, dixit ipse risus, ut infra ipse finis et a foras ipse finis suum esset pertinentem; ipse lupenus dixit, ut suum esset pertinentem et de illut per ipse finis autorem exinde habere potere, quod inde in manum emittere ipsius risi. et statim per ipse lupenus plicati fuerunt ipsi iohannes et leo; et dum ipsi germani cartule ipse religentem audierunt, quoram omnibus manifestaberunt et dixerunt, ut in omnibus, sicut continet cartule ipse, berace esse, et taliter rebus ipsa defensare potere, sicut ipse cartule continet. et ipse, lupenus secundum legem in manum illis commiserunt ipsius risi, et ipse risus cum ipsi leo et iohannes guadiare fecimus, ut per partes plicaret se cum suis rationibus et secundum legem inter se de rebus ipsa finem facere. et taliter pro parte ipsius lupeni hoc scribere fecimus te iaquintus notarius qui interfuisti.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 329-330, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.