Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 0450
Signature: 0450
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
992
x
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense iunius quinta indictione. Ideo
qui nos iohannes monachus filius quondam mauri monachi, et grimoaldus et petrus germani
filii quondam amandi qui sumus thio et nepotes, et petrus filius quondam guisoni clarefacimus,
quoniam nobis nominatis thio et nepotibus pertinentem fuit et est rebus a pars predicti
mauri genitorem et abio nostro in locum laurito salernitane finibus a ribus qui dicitur cerra,
usque ribus altu; de qua infra ipse finis mihi supradicto petri in iamdictum locum laurito
mihi pertinentem est inclita sortionem que fuit ragimperti monachi germani ipsius mauri et
filii guiselperti, quod mihi et adelghise uxori mee datum fuit ab ipso ragimperto. unde ante
subscripto notario et testes ostedit firmam cartulam esse continentem: de quartodecimo anno
principatus domni gisolfi, mense ianuarius quinta indictione, ipse raginperto monachus socer
meus donavit mihi et ipsius adelghise filia sua uxor mea, quando eam disponsatam abuit,
omnis rebus substantiis suis quod abuit in predicto locum laurito, quod ei a pars ipsius genitori
suo abere subcessi, et quomodocumque ibidem ei pertinentes fuit abere in monte quam et
in plano, totum et integrum cum finis et vice de biis suis et cum omnia infra se abentibus
funditus eos nobis donavit ad securo nomine nos et nostris eredibus illut abendum et omnia
exinde faciendum que boluerimus; preter, si ipsa uxor mea habsque filiis filiabus ante me
defunta fuerit, due sortis ex integra donationem reberterent ad potestatem ipsius ragimperti
monachi et de eius eredes, reliqua tertiam partem fierent ad potestate mea et de meis eredibus,
faciendum que boluerimus. Set cum ipsa uxor mea defunta fuit, filios et filias post suum discessum
reliquit, rebus ipsa legibus a quo mundio eius mihi pertinentes fuit, rebus ipsa integra
mihi abere successit, pro quibus eam per mundio meam fecit. Quam et ostedit ego exinde,
qualiter ipse guiso genitor meus de ipsa rebus coniunta fuit cum milo filio radelgrimi ad . . .
exinde faciendum, et pro bice mea ostedit ipsa carta donationis da ipso raginperto monacho et
ante presentia radelgrimi iudici carta ipsa ostensa fuit et relecta; et aderat ibi ipse socero
meus. et cum carta ipsa religente audibit, manifextabit se dicendum, ut sicut continere, in omnibus
veraces exe et eos defensare nobis poterent, et per iudicium ipsius radelgrimi iudici illut in
manum conmisit ipsius mili, et inter se fuerunt guadiati pro bice mea per partes plicandum se
cum suis rationibus et secundum legem inde finem facerent. Nunc autem hnos omnibus suprascripti
conpulsi sumus omnipotenti deo misericordia, ut pro nostre salutis anime suprascripta
rebus obtuleremus deo et in ecclesia sancte dei genitricis semper virginis marie bocabolum,
quem domna sichelgaita gloriosa principissa uxor supradicti domni iohanni principis a nobo
fundamine construssit intus salernitanam cibitatem inter muro et muricino; set cum ego hsupradictus
iohannes monachus sup statuta regula monachilem vitam retinere prospicio sub
potestate arbitrii domni radoaldi venerabili abbati monasterii sancte marie et sancti benedicti
. . . absque eius solutione talia perficere. propterca subpliciter eius
almitas postulavit, ut mihi, cui per statula regula . . . exe profiteor, licentiam tribuerent ec
mercis a deo permisso pro nostre anime perficiendum, set ille reberentissimo abbas pater . . .
mihi licentiam tribuit et solutionem dedit talia perficiendum. post oc quidem nos omnibus suprascripti
tamen ego supradictus iohannes monachus per absolutionem ipsius domni abbati
obtulimus deo et in prefata sancta ecclesia inclita ipsa rebus de iamdicto locum laurito et per
finis et pertinentiis de ipsis locis, seu undecumque ibi nobis fuit vel est, seu fuerit pertinentes,
totum funditus illut prefate sancte ecclesie obtulimus cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis et cum bice de biis suis et cum omnis molimen indeque pertinentes, ad
securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores illut habendum,
dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum que boluerit absque omni nostra nostrorumque
eredibus contrarietate vel requisitione. De qua obligamus nos omnibus suprascripti et
nostris eredibus amodo et semper antistandum et defensandum ad pars ipsius ecclesie inclitam
prefatam nostram libatione ab omnibus ominibus omnique partibus. preter, quando partibus
ipsius ecclesie per se bolueri inde auctores exe, licentiam et potestatem abeant bice nostra in
omnibus inde causare et finem facerent, qualiter boluerint, cum quale monimen et rationem
inde abere et invenire potuerit, et per se illut defenset: preter, si sacramentum dandum acciderit
inde pars ipsius ecclesie, nos nostrisque eredibus illut demus et persolbamus; nam,
quando partibus ipsius ecclesie nos nostrique eredibus quesierint inde auctores abere, nos nostrique
eredibus illut ad pars ipsius ecclesie defensemus et omnia adimpleamus, quantum et
quomodo superius legitur. et Si taliter etc: <i>Sequitur formula consueta. Statuta multa quinquaginta
auri solidorum constantinianorum</i>. et taliter scribere rogavimus te petrus notarius. actum
salerno.
+ ego petrus comes
+ ego landenolfus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 331-332, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis 0450, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/0450/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success