useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090010
Signature: 090010
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1065, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense nobembri quarta indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice Iohannes comes filius quondam Iohannis comitis, qui fuit filius Lamberti comitis, pro amore omnipotentis Dei et anime eius salute, per hanc cartulam dedit in eclesia Sancte semperque virginis Dei genitricis Marie, que constructa est intra hanc civitatem supter plateam que ducit ad portam que Elinis dicitur et ipsa eclesia cum rebus ad eam pertinentibus heredibus domni Iohannis principis pertinet, omnes res eius stabiles sibi quomodocumque pertinentes in loco Stabi et ubicumque invente fuerint, a fossato qui sub pertinentia Nucerie est in suptus, cum omnibus que intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis suis et cum muniminibus ex eis continentibus. ea ratione ut semper sint in potestate partis ipsius eclesie et liceat pars iamdicte eclesie de eo facere quod voluerint; et per convenientiam ipse Iohannes obligavit se et suos heredes semper defendere partibus iamdicte eclesie integrum illud quod in ea ut suprascriptum est dedit ab omnibus hominibus, et tribuit licentiam ut, quando partes iamdicte eclesie voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipse Iohannes et eius heredes partibus iamdicte eclesie non adimpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam obligavit se et suos heredes componere partibus ipsius eclesie centum auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. verumtamen hoc memoramus quoniam ipse Iohannes liberos dimisit omnes servos et ancillas, aldios et aldias sibi pertinentes in quibuscumque locis degentes absque omni condicione. Et taliter te Romoaldum notarium scribere precepi. S. + Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 29-30, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.