useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090046
Signature: 090046
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1068
  
x
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis martius sexta indictione. Ego Petrus filius quondam Iaquinto et Rendene relicta eidem Iaquinto qui sumus mater et filius clarificamus nos habere rebus a iamdicto Iaquinto, ego mulier per meum ascriptum morgincaput a predicto viri meo; et congruum nobis est mater et filio per licentiam Maurus viscomes et coram Petrus minissterialis et aliorum bonorum hominum venumdare exinde in ipsa Camilla, quod est coniuncto cum rebus Sancti Archangeli, tibi Petrus abbas eidem monasterio per as finis et mensura: sicut salit ipso rio et feret in ipsa bia et fine ipso monasterio sunt passus sexa[ginta et du]o et abiente fine ipso monasterio et ipsa via usque in ips[um mona]sterium est absque mensura, et iterum descendit per[...] contra ipsa casa de Maria monaca et habiente in ipso rio priore fine, igitur est sine mensura et quod me[nsuratum est] ad iusto passu. infra as autem finis venumdamus tibi domno Petrus abbas, una tecum adesset Landus advocator eidem monasterio, de oc[to sortionibus] una, quam et tradimus tibi et ad pars ipsum monasterium ipsum vineale inter iste finis. in ea videlicet ratione ut, si venerit ipse Amatus cognatus meus et voluerit tollere sua sortione sine ipso vineale, recipiat illud infra iste finis et, si tantum est ut noluerit recipere nisi de ipsum surtum, tunc detur coniunctus de tale vinea per estimum qualis ipsa vinea surta paruerit et sic exinde recipiat exinde ipsa sortione sua. et ante hos annos abuimus venumdatum inter iste finis ad pars ipsum monasterium rebus, sicut ipsa cartula vestra per passi continet, abeatis illud in vestra proprietate et ipsum meum cognatus recipiat illud in alia pars ubi voluerit. interea nos iamdicti mater et filius cum advocator et mundoald de me mulier venumdedimus per licentiam eidem senioribus et tribus proximi mei parentibus integra scripta sortione mea cum predicto vineale cum omnia infra se habentibus et vice de viis, ut tu iamdictus domno abbas et pars ipsum monasterium illud abeatis et possideatis et omnia exinde faciatis que volueritis. et pro firmam stavilitate nos iamdicti mater et filius recepimus a te predicto abbas auri tari septem in omni deliveratione. de qua per combenientia nos iamdicti mater et filio uniter cum ipso advocatori nostro gudiam vobis domno abbas et advocator eidem monasterii dedimus et fideiussorem vobis posuimus Abalsamus filius quondam Ursus de Camilla, et per ipsam gudiam obligamus nos iamdicti mater et filio et nostris heredibus semper defensandum scripta nostra venumdatione sicut de super recitabimus da omnes homines et, quando pars ipsum monasterium voluerit exinde esse defensores, licentiam abeatis tu eidem abbas tuosque posteros exinde causare et finem facere cum omni monimine quas inde abueritis. quod si taliter omnia n[os iamdicti] mater et filius et nostris heredibus tibi eidem Petrus abbas tuosque posteros et ad pars ipsum monasterium non adimple[verimus vel] aliquit exinde minuare vel remobere voluerimus per nos vel per summissas nostras, per ipsam gudiam obligamus nos ei[dem m]ater et filio et nostris heredibus ad componendum cum ipsa nostra apposita persona tibi iamdicto domno Petrus abbas tuosque posteros et ad pars ipsum monasterium et cui scriptum istum pro vice et pars ipsum monasterium in manus paruerit viginti solidi aurei costantini et que supra legitur firmiter permaneat. Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui. S. + Signum manum Urso filius quondam Citro. + Ego Achinu presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 143-145, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.