Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 090077
Signature: 090077
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1069, [Salerno]
x
+ ln nomine Domini. Vicesimo octabo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense iulio septima
indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Rottel[gri]mus
comes filius quondam Grimoaldi, qul postea monachus
fuit, sicut ei congruum fuit, sua bolumtate per hanc
cartula donavit Romoaldo notario filio quondam Iohannis
notarii integram medietatem de terra bacua [que est in loco
Fe]lecta. et est tota ipsa terra de qua ipsa medietate ei donavit
per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a
parte septemtrionis es[t finis terra] cum arboribus et vacuo
ubi a la Pastina dicitur, quam preterito tempore Petrus germanus
ipsius Rottelgrimi et Alfarana uxor eius filia Landolfi
comitis benumdederunt suprascripto Romoaldo notario, sicut
totum limitem et sepem iamdicte terre cum arboribus et bacuo
discernit, et recte mensurati intra ipsam terram prope
ipsam finem passus quinquaginta sex; a parte occidentis
recte mensurati passus triginta duo; a parte meridiei est
finis bia antica et recte mensurati intra ipsam terram prope
eam passus biginti sex; a parte quasi orientis est finis ipsa
via et per eam recte mensurati passus triginta, cum omnibus
que intra ipsam medietatem sunt cunctisque eius pertinentiis
et cum bice de ipsa via. ea ratione ut semper sit in
potestate ips[ius] Romoaldi et heredum eius et liceat illum
et eius heredes de ea facere quod boluerint. et propter confirmatione
huius do[nationis ipse] Rottelgrimus suscepit ab ipso
Romoaldo launegilt secundum Langobardorum regum edictum
grosinam unam in omni deliberatione. reliquam vero
medietatem de iamdicta terram bacua per suprascriptas fines
et mensuras ipse Rottelgrimus dixit ipsi Romoaldo pertinere
ab ipsis Petro et Alfarane germano et cognate sue. et per
combenientiam ipse Rottelgrimus guadiam ipsi Romoaldo
dedit et fideiussorem ei posuit Ursum filium cuiusdam Gecze
et Sergi Atrianensis, et per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes semper defendere ipsi Romoaldo et illius heredibus
integrum illud quod ei ut suprascriptum est donavit
ab omnibus hominibus. quod si suprascriptam donatione ipse
Rottelgrimus et eius heredes ut suprascriptum est ipsi Romoaldo
et illius heredibus minime defendere potuerint, tunc sicut
in ipsam Langobardorum regum hedictum de dono et
suscepto launegilt continet, ita ipse Rottelgrimus et eius heredes
ipsi Romoaldo et illius heredibus adinpleant. et tribuit licentiam
ut, quando ipse Romoaldus et eius heredes boluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter boluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Rottelgrimus et
eius heredes ipsi Romoaldo et illius heredibus non adinpleverint
et suprascriptam vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et
suos heredes componere ipsi Romoaldo et illius heredibus triginta
auri solidos costantinatos et sicut superius scriptum
est adinplere. verumtamen hoc memoramus quoniam et ipse
Romoaldo pertinet abere alteram terram cum arbusto et bineam
et bacuo in eodem loco ubi a la Pastina dicitur ab
ipso Rottelgrimo et a Gemma uxore sua coniunctam cum
suprascripta terra cum arboribus et bacuo, quam ipsi Petrus
et Alfarana venumdederunt sicut suprascriptum est iamdicto
Romoaldo notario per fines et mensuras sicut eius cartula
continet. suprascripta fecit ipse Ursus per licentiam ipsius genitoris
sui quam ei tribuit, ut dum ante meam presentiam benerit
licentiam abeat facere quod voluerit. Et duas cartulas
unius tenoris, hanc quam ipse Romoaldus retinet et alteram
ipse Rottelgrimus te Iohannem notarium scribere precepi,
memorans illud quod superius inter birgulos scriptum est et
legitur comes. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 223-225, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 090077, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/090077/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success