useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090080
Signature: 090080
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1069, [Salerno]
  
x
[+ In nomine Domini. Vic]esimo hoctabo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense septembri hoctaba indictione. Ante me Pe[trum iu]dicem Grimoaldus filius quondam Iohannis et Landolfus filius quondam Iohannis iudicis, ipsius Grimoaldi germanum, coniuncti sunt cum Deode[de] cle[rico filio quondam A]lechisii, et ipsi Grimoaldus et Landolfus, tamen ipse Grimoaldus pro parte sua et ipse Landolfus pro parte sua et Grimoaldi infantis germani sui, filii quondam suprascripti Iohannis iudicis, per convenientiam tradiderunt ipsi Deodede, qui est levita, integram terram [cum arbusto] et castaneto et aliis arboribus illorum pertinentem foris [hac] civitate in loco Saraniano, ubi Salice dicitur, que esse dixerunt [per] fines: a parte septemtrionis finis sicut aliquantum ballone discernit unde via fuit, et indeque saliente per plescora et exiente in limite indeque rectum saliente usque media serra de pede finis via publica; a meridie finis sicut aliquantum ballone discernit et ab inde saliente per limitem et terminum et per medium cristonem et coniungit in media ipsa serra. et ipsum arbustum dixerunt esse per fines et mensuras infra suprascriptas fines: a parte orientis finis ipsa via publica et passus hoctuaginta quinque; ab ipsa parte septemtrionis et passus hoctuaginta hocto; a parte occidentis et passus hoctuaginta quattuor; a parte meridiei et passus quinquaginta. tali quidem hordine ut amodo et semper ad suam [et he]redum suorum sit potestate cum casa lignea et palmentum ligneum cum suscitorio quod intus ipsam traditionem esse dixerunt et [cum vi]ce de ipsa via, et illud teneant et dominent et foveas omnesque suas utilitates iusta ratione ibi faciant et in ipsa casa intus ipsam traditionem omni tempore resideant et havitent et annualiter apto tempore totum ipsum arbustum de super et de supter lavorent et cultent, scilicet potent, propaginent et ubi meruerit arbores et vites de vono vitineo ibidem plantent et surgant, ut omni anno bene pareat lavorata et operata quatenus in melius proficiat et non deperead et unde meruerit per circoitum totam ipsam traditionem claudant et clausam et salbam semper illam habeant; et annualiter apto tempore vindemiarum et castanearum et arearum ipse Deodede et eius heredes faciant scire ipsos Grimoaldum et Landolfum et Grimoaldum et eorum heredes ut illuc pergant vel missum dirigant, et ille et eius heredes totum ipsum arbustum rationavili[ter vin]demient et poma quando meruerit inde colligant et de omni vino quod inde exierit ibique ad palmentum et de ipsis pomis quando meruerit integram medietatem ipsis Grimoaldo et Landolfo et Grimoaldo et illorum heredibus vel ipsi eorum misso dent, reliquam medietatem sibi habeant; et ipsam medietatem ipsarum pomarum ille et eius heredes portent vel dirigant ad domos ipsorum Grimoaldi et Landolfi et Grimoaldi et heredum illorum: tertiam partem ipsi Grimoaldo et illius heredibus et tertiam partem ipsi Landolfo et illius heredibus et tertiam partem ipsi Grimoaldo et illius heredibus, reliquam medietatem sibi habeant. ipsa sortione ex ipso vino que per annum ipsis Grimoaldo et Landolfo et Grimoaldo et illorum heredibus evenerit ipse Deusdede et eius heredes reponant, si ipsi Grimoaldus et Landolfus et Grimoaldus et illorum heredibus voluerint, ibidem in organeis a vino que per illos eis adsignata ibidem fuerint et ipsa organea semper sint per illos bene conciata et studiata et reposita intra ipsam casam et sic ipsa sortione eorum in eis mittant et salbam per annum eam faciant dum illam inde tollere fecerint absque de generatione et igne. castaneas vero que per annum intra suprascriptam traditionem fuerint apto tempore ipse Deusdede et eius heredes colligant et siccent et integram medietatem ex eis siccatis ipsis Grimoaldo et Landolfo et Grimoaldo et illorum heredibus vel ipsi eorum misso dent, tertiam partem ex ipsa medietate ipsi Grimoaldo et illius heredibus et tertiam ipsi Landolfo et illius heredibus et tertiam partem ipsi Grimoaldo infanti et illius heredibus, reliquam medietatem sibi habeant; et ubi meruerit infra ipsum castanetum pastenent et insitent castaneas zenzalas sicut meruerit et de quo amodo et semper intra suprascriptam traditionem seminatum fuerit ibique ad aream tritulato et bene conciato terraticum eis et illorum heredibus vel ipsi eorum misso dent secundum consuetudinem ipsius loci, et quanta fidanza aliquis per annum ex ipsa traditione et de aliis rebus de loco Casiniano ipsorum Landofi et Grimoaldi pertinente quesierit, totum illud ipse Deodede et eius heredes dent. et per omnem annum apto tempore vindemiarum ipse Deodede et eius heredes dent ipsi Grimoaldo filio ipsius Iohannis et illius heredibus unum tarenum bonum et, quando ipsi Grimoaldus et Landolfus et Grimoaldus et illorum heredes voluerint, tunc ipse Deodede et eius heredes dent eis duos homines ad lavorandum per annum ubi voluerint; et ipsos Grimoaldum et Landolfum et Grimoaldum vel ipsum missum eorum dum per annum pro ipsis frudiis recipiendis ibidem steterint, ipse Deodede et eius heredes eos nutriant secundum illorum possivilitatem et per annum, per vindemiarum tempus, palmentatica eis dent secundum consuetudinem ipsius loci. et quo tempore ipse Deodede et eius heredes suprascriptam traditionem tenere et lavorare noluerint aut non potuerint in suprascripto hordine, integram ipsam traditionem per suprascriptas fines studenter lavorata et operata et surta qualiter illo tempore meruerit et unde meruerit per circoitum clausam et salbam cum ipsa casa clausa et cooperta et cum ipsis organeis a vino et cum ipsis palmento et suscitorio salbo et de super cooperto sicut meruerit, qualiter illiud omni tempore havere devent, remittant ad potestatem ipsorum Grimoaldi et Landolfi et Grimoaldi et heredum illorum faciendum ex eo quod voluerint. et per convenientiam ipsi Grimoaldus et Landolfus, tamen ipse Grimoaldus pro parte sua et ipse Landolfus pro parte sua et ipsius Grimoaldi infantis germani sui, guadiam ipsi Deodede dederunt et ei pro sua parte ipse Grimoaldus fideiussorem posuit Alderisium filium quondam Falconis, et ipse Landolfus ei similiter pro parte sua et ipsius Grimoaldi infantis germani sui fideiussorem posuit Ademarium filium quondam Guidonis qui Cornuinpede dictus est, et per ipsam guadiam ipsi Grimoaldus et Landolfus obligaverunt se et illorum heredes semper defendere ipsi Deodede et illius heredibus integram suprascriptam traditionem cum bice de ipsa via, donec illam in suprascripto hordine tenere et lavorare sicut suprascriptum est voluerint, ab omnibus hominibus per suprascriptas fines. et si sicut superius scriptum est ipsi Grimoaldus et Landolfus et illorum heredes ipsi Deodede et illius heredibus non adinpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam, per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum heredes componere ipsi Deodede et illius heredibus triginta auri solidos costantinatos et sicut superius scriptum est adinplere. quod superius inter virgulos scriptum est legitur cum ipsis organeis a vino. verumtamen hoc memorari facio quoniam suprascripta traditio tertiam partem ex ea pertinet ipsi Grimoaldo filio Iohannis et duas partes ipsis Landoifo et Grimoaldo. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 232-236, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.