useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090094
Signature: 090094
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1070, Salerno
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo nono anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense iunio hoctaba indictione. In sacro Salernitano palatio, ante me Petrum iudicem Theofilactus abbas ecclesiæ Beati confessoris Nikolai quæ constructa est foris hac civitate in loco ubi Gallucanta dicitur, de qua ecclesia medietas pertinet Petro et Adelberto et Landoario comitibus germanis filiis quondam Lamberti comitis et medietas Landoario filio quondam Adelberti comitis, et Constantinus filius quondam Constantini coniuncti sunt, et per partes ostenderunt singula iudicata in quibus ego meum nomen propriis subscripseram digitis. Continebant: ... . sic etenim ipsa [i]udicata continent, quorum unum pro parte ipsius abbatis scriptum est per Romoaldum notarium et alterum pro parte ipsius Constantini per Iohannem notarium. Quæ cum ostensa fuerunt, suprascriptus abbas et Constantinus iam facto inter se fine de predictis muniminibus mecum et cum notario velut in ipsis iudicatis legitur, ad ipsas res et plagarias perrexerant et ipse abbas ostenderat ipsi Constantino ipsas res et plagarias et flondas, de quibus cum eo sicut suprascriptum est causaverat. nunc vero ad finem inter se faciendum per partes ipsi abbas et Constantinus se ante me plicuerunt, ipse tamen abbas cum suis et iamdictæ ecclesiæ rationibus et ipse Constantinus cum rationibus suis et iamdictæ genitricis suæ et plicavit etiam ipsam genitricem suam; et ipse quidem abbas ostendit cartulas undecim et ipse Constantinus cartulas viginti, et per partes confessi sunt plures cartulas ex hoc inter se non ostendere. et legere feci ipsas cartulas quas ipse abbas ostenderat. Primam ex eis de vicesimo anno principatus domni Guaimarii principis, mense ianuario septima indictione. Qualiter ante Petrum iudicem venerat mulier nomine Zitola filia Stefani piscatoris, quæ fuerat uxor Petri filii Licti, et cum illa venerat Aloara filia ipsius Zitolæ et predicti Petri et cum illis venerant Frisus et Truppoaldus varbani ipsius Aloare, cognati predictæ Zitolæ et ostenderant unum scriptum de quadragesimo quinto anno principatus domni Guaimarii et quinto anno domni Gisulfi filii eius, mense iunio decima indictione. Quomodo ante Dauferium iudicem coniuncti fuerant Marinus Atrianensis filius Mauri et Iohannes filius Adilperti et per partes ostenderant sua monimina de rebus de loco Salitto et Toro et debuerat ex eis iurare ipse Iohannes et fuerat paratus inde iurare qualiter inter eos iudicatum fuerat; et ipse Marinus sacramenta ipsa recipere noluerat quod cartula ipsius Iohannis sicut continebat verax esset et ipsas res qualiter per fines monstraverat et declarate erant veritas esset, ut ipse Iohannes et genitor et abius eius ad suam proprietatem possedisset et dominasset et quacunque ratione de predictis rebus qualiter super legebatur contendere nequaquam valeret; et donaverat ei ipsum sacramentum sicut ipsum scriptum continebat scriptum per Ursum presbiterum et notarium et in eo subscriptus ipse Dauferius iudex. Quod cum fuerat lectum, per partes dixerant ut in supradictis rebus de ipsis locis, quæ fuerant ipsius Licti filii suprascripti Iohannis filii Adilperti, habuisset sortionem ipse Petrus vir et genitor predictarum Zitolæ et Aloaræ inclitam quartam partem et de ipsa quarta parte quæ fuerat sortio ipsius Petri pertineret ipsi Zitolæ inclita quarta pars per suum morgincap ei emissum ab ipso Petro et reliquæ tres partes de ipsa sortione ipsius Petri pertinerent ipsi Aloaræ, et ipse Petrus reliquisset ipsi Aloaræ debitum ad salbandum. et ideo ipsæ mater et filia secundum legem, per ipsam cartulam venumdederant Adelberto comiti filio quondam Lamberti totas et inclitas supradictas res quas superius dixerant fuisse pertinentes ipsi Petro viro et genitori illorum de supradictis locis et de aliis locis ibique coniunctis, cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum inclita quarta parte de supradicto scripto et cum inclita portione quæ fuerat ipsius Petri de aliis moniminibus continentibus de supradicta rebus, ad securiter et firmiter ipse Adelbertus et eius heredes et cui per eos datum pareret semper ipsam venditionem habendum et faciendum ex ea quod vellent, sicut ipsa cartula continet scripta per Ademarium notarium, in qua ipse Petrus iudex subscriptus est. Secundam de vicesimo primo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense nobembri hoctaba indictione. Qualiter Iohannes filius quondam Licti et Anna filia quondam Iohannns qui vocatus fuerat Vassallus, qui erant vir et uxor, clarefecerant quod eidem Iohanni pertineret habere res a parte supradicti genitoris et genitricis suæ in loco ubi ad Salictum dicitur, quæ erant terræ cum vineis et castanetis et quercetis et silvæ et plagariæ et flondæ et versaturiæ suæ in montibus et in planis, de quibus ipsa mulier quartam partem se profitebatur habere per suum scriptum morgincap sibi emissum ab ipso viro suo in die illorum copulationis. et sicut ipsis viro et uxori congruum fuerat, bonis eorum voluntatibus, per ipsam cartulam donaverant atque ad semper habendum confirmaverant ipsi Adelberto comiti filio Lamberti de omnibus ipsis rebus, quantæcunque supradictis genitori et genitrici ipsius Iohannis pertinentes fuerant in ipso loco Salicto in montibus et in planis, inclitam quartam partem, quæ erat sortio ipsius Iohannis, cum inclita quarta parte de omnibus moniminibus inde pertinentibus et cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis suis, ad securiter et firmiter semper ipse Adelbertus et eius heredes et cui vel ubi per eum datum pareret illud habendum, dominandum, possidendum omnia inde faciendum quæ vellent. verumtamen supradictam donationem ei in supradicta ratione donaverant de omnibus ipsis rebus quæ fuerant pertinentes supradictis genitori et genitrici ipsius Iohannis a loco qui dicitur Vosanola in illa parte usque flubium de Veteri qui dicitur Vosanola et a loco qui dicitur Sepi et descendente ab ipso loco Sepi inter ambas fines Vosanolam et ipsum flubium Voneiam usque mare, sicut ipsa cartula continet scripta per ipsum Ademarium notarium, in qua Radoaldus et Arechisius et Alderisius notarii subscripti sunt. Tertiam scriptam per Alderisium notarium vicesimo primo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense **** bri hoctaba indictione. Qualiter Petro filio quondam Truppoaldi ante ydoneos homines pro parte et vice suprascripti Adelberti comitis, per convenientiam guadiam dederant Frisus et Truppoaldus germani filii quondam suprascripti Licti et mediatorem ei posuerant Iohannem germanum suum. et per eandem guadiam obligaverant se et suos heredes ut de rebus, quantæcunque pertinentes fuerant ipsi Licto genitori illorum et uxori eius in loco Salicto, quæ erant terræ cum vineis et terræ vacuæ et castaneta in montibus et in planis cum plagariis et flondis et versaturiis suis, ubi ille eos scire fecissent et suos heredes presentaliter illi plicarent se et facere de totis ipsis rebus duas socias cum vice de viis suis rationabiliter: et prius ille compreenderet unam ex ipsis sociis pro parte ipsius comitis qualem voluisset, et unam de ipsis sociis compreenderent illi. et ipsam sociam quam illi compreensissent presentaliter dividerent per medietatem rationabiliter cum vice de viis suis, et facerent ipsum Truppoaldum scire et prius compreenderet exinde unam sortem pro parte et vice ipsius Adelberti qualem voluisset et traderent et confirmarent illam ei secundum consuetudinem terræ ipsius cum pæna de triginta solidis constantinatis; et ipsam sortem quam illi compreensissent securiter haberent. similiter et ipsam sociam quam ipse Truppoaldus compreensisset divideret ille iusta ratione in duas sortes et prius compreenderent ex eis ipsi germani unam qualem voluissent ad faciendum exinde omnia quæ vellent, et ipsam aliam sortem compreenderet ille pro parte ipsius Adelberti ad faciendum ex ea quod vellet. verumtamen recolerant suprascriptas res fuisse pertinentes ipsi Licto et predicte uxori suæ a loco Vosanola in supra et Salicto in illa parte usque flubium Veteri qui dicitur Voneia et a loco qui dicitur Sepi et descendente de ipso loco Sepi inter ambas fines Vosanolam et ipsum flubium Voneiam usque mare; intra suprascriptas fines, ubicunque de ipsis rebus inventum fuisset, inclitum illud ut dictum est adsociarent et dividerent sicut ipsa cartula continet, in qua Radoaldus notarius et Ademarius subscripti sunt. Quartam ... . Quintam et sextam ... . Septimam ... . Hoctabam ... . Nonam ... . Decimam et undecimam ... . Et legere feci ipsas cartulas quas ipse Constantinus ostenderat. Primam ex eis scriptam per Ademarium notarium undecimo anno principatus domni Guaimarii filii domni Guaimarii, mense decembri duodecima indictione. Qualiter Truppoaldus filius quondam Licti clarefecerat habere res comunes cum Friso germano suo in loco ubi Salicto dicitur propinquo ecclesia Sancti Biti, quæ erat in pede montis de Sancto Liberatore, et erat ipsa terra cum vinea et vacuo et pomis et aliis arboribus et canneto et saliceto una teniente, quæ ipsis germanis pertinebat per gradum successionis et eorum rationes. et congruum erat ipsi Truppoaldo de rebus ipsis vendere predicto germano suo infra has fines: a meridie finis via publica, quæ pergebat ad ipsam ecclesiam Sancti Viti et inde passus triginta; ab oriente finis illorum passus nonaginta et unus, et deinde revolvente erga finem eorum in orientem usque mediam serram passus triginta hocto, et deinde recte abiente per mediam ipsam serram passus viginti et uno; a septemtrione finis ipsorum germanorum et inde passus duodecim, et deinde descendente passus viginti sex, et revolvente quasi in occidentem passus viginti quattuor, et iterum revolvente in septemtrionem passus nobem; a septemtrione passus sepbtem, et deinde recte descendente per mediam vallem passus viginti quattuor et revolvente in orientem passus nobem, et deinde descendente recte passus viginti et uno, et iterum revolvente in occidentem passus quinque et deinde descendente recte usque ipsam viam priorem finem passus septuaginta hocto iusto passu hominis mensurati. et ideo, sicut ipsi Truppoaldo congruum fuerat, per ipsam cartulam venumdederat predicto Friso germano suo pro vice Constantini et Sergii filiorum eius inclitam sortionem suam quæ erat medietas de ipsis rebus infra iamdictas fines et mensuras, cum omnibus infra habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis suis, ut semper ipsi Constantinus et Sergius et illorum heredes illud haberent et facerent ex eo quod vellent, sicut ipsa cartula continet, in qua Ademarius et Alderisius notarii subscripti sunt. Secundam scriptam per ipsum Ademarium notarium undecimo anno principatus domni Guaimarii suprascripti, mense decembri duodecima indictione. Mulier nomine Visantia filia quondam Lupeni, quæ erat uxor suprascripti Truppoaldi, sicut ei congruum fuerat, sua voluntate, ante idoneos homines, secundum legem donaverat suprascripto Friso cognato suo pro vice suprascriptorum filiorum ipsius Frisi inclitam quartam suam quæ ei pertinuerat in ipsis rebus quas iamdictus vir eius ut dictum est venumdederat, cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis suis, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Ademarius et Alderisius notarii subscripti sunt. Tertiam scriptam per Ademarium notarium undecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense aprili duodecima indictione. Qualiter suprascriptus Truppoaldus filius Licti ante testes per ipsam cartulam donaverat Caczaro cognato suo filio quondam Petri unam peciam de terra sua vacua quæ erat silva de ipso loco Salicto, quæ ei pertinebat per successionem et de pede coniuncta erat ad finem suam, sicut discernebat via quæ pergebat ad tractorarium, et de aliis tribus partibus similiter coniuncta erat ad finem suam; et erat per mensuras iuxta ipsam viam et in omni loco latitudinis passus viginti unus et per longitudinem ab ipsa via in supra de ambobus lateribus ana passus quadraginta iusto passu hominis mensurati. per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice de via funditus illud ei donaverat ad faciendum inde quod vellet, sicut ipsa cartula continet, in qua Iaquintus et Iohannes notarii subscripti sunt. Quartam scriptam per Ademarium notarium tertiodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense martio quartadecima indictione. Qualiter suprascripta Visantia uxor ipsius Truppoaldi declaraverat sibi pertinere per suum scriptum morgincap inclitam quartam partem de omnibus rebus ipsius viri sui, et congruum erat ei exinde pro quarta sua inde venumdare unam peciam de terra cum silva in loco Salicto propinquo Sancto Vito in parte septemtrionis, quæ pecia erat per fines et mensuras: a meridie sicut medium valluncellum discernit qui erat inter ipsas res et alias res quas comunes habebat cum suprascripto Friso cognato suo, et inde recte mensurati passus sidecim et deinde abiente in orientem usque mediam serram passus viginti nobem: ab oriente similiter finis eorum sicut via discernit, et inde passus triginta; a septemtrione finis res suprascriptorum Constantini et Sergii filiorum supradicti Frisi, et passus triginta hocto; ab occidente similiter finis ipsorum germanorum, et passus quadraginta tres usque ipsum valluncellum. et ideo, sicut ipsi Visantiæ congruum fuerat, secundum legem venumdederat ipsis germanis Constantino et Sergio integram medietatem de supradicta pecia per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus infra habentibus et suis pertinentiis et cum vice de muniminibus inde continentibus et cum vice de via sua, ut semper ipsi germani et eorum heredes illud haberent et ex eo facerent quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua Grimoalt comes et iudex subscriptus est. Quintam scriptam per ipsum Ademarium notarium tertiodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense maio quartadecima indictione. Suprascriptus Truppoaldus filius Licti clarefecerat quod ante illos dies ipse et Visantia uxor sua per firmas cartulas datum et confirmatum haberent suprascriptis Constantino et Sergio nepotibus suis de rebus quas comunes cum illis et ipso genitore illorum habuerant in ipso loco Salicto, sicut illorum cartule continebant. et tunc, sicut eis congruum fuerat, ipse Truppoaldus ante testes per ipsam cartulam donaverant ipsis Constantino et Sergio nepotibus suis totam sortionem suam de terris vacuis et silbis quam ei habere pertinebat in toto ipso loco Salicto, ubicunque ex eis inventum fuisset, in montibus et in planis, cum vice de viis suis et cum inclita sortione sua de omnibus moniminibus inde continentibus, esceptuatum de ipsis rebus illud quod datum habebat Caczari filio quondam Petri et totis terris cum vineis et pasteno quæ sibi reserbaverat; illud aliud inclitum eis venumdederat, sicut ipsa cartula continet in qua ipsi Ademarius et Grimoaldus subscripti sunt. Sextam scriptam per Smaracdum notarium quartodecimo anno principatus domni Guaimarii, mense ianuario quintadecima indictione. Prefatus Caczarus filius Petri ante testes venumdederat suprascriptis germanis Constantino et Sergio filiis Frisi inclitam ipsam peciam de terra quæ ei per suprascriptam tertiam cartulam donata fuerat, sicut ipsa cartula continet in qua Romoaldus et Alderisius notarii subscripti sunt. Septimam scriptam per ipsum Smaracdum notarium quartodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense martio quintadecima indictione. Qualiter suprascriptus Truppoaldus et Ursus filius Petri gener eius et Visantia uxor ipsius Truppoaldi et Purpura filia ipsorum Truppoaldi et Visantiæ uxor ipsius Ursi declaraverant habere rem in ipso loco Salicto, quæ erat castanetum et quercetum quæ erant plagarie. et erat tota res ipsa per fines et mensuras: ab occidente finis via, inde longitudinis passus centum tridecim; a meridie finis alia via, inde passus centum quadraginta; ab oriente passus hoctoginta sex. et de ipsis mensuris medietas pertinebat ipsis viro et uxori et alia medietas suprascripto Friso, et de ipsa medietate ipsorum viri et uxoris ipsis Urso et (Purpure) pertinebat per datum ipsius Truppoaldi de tribus sortibus una quarta pars, sicut eorum cartula continebat. et sicut ipsis Truppoaldo et Urso et predictis mulieribus congruum fuerat, per ipsam cartulam, secundum legem venumdederant ipsi Sergio filio Frisi pro vice sua et Constantini germani sui inclitas ipsas res qualiter super declaratum erat sibi pertinere, ad faciendum exinde illi et illorum heredes quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua Grimoalt comes et iudex et Iaquintus notarius subscripti sunt. Hoctabam scriptam per Alderisium notarium quintodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense decembri prima indictione. Iamdicta mulier nomine Visantia donaverat Petro genero suo filio Iohannis, qui tunc disponsatam habebat Alferadam filiam suam, inclitam tertiam partem de quarta sua, quæ ei pertinebat per datum ipsius viri sui de terris et casis intra hanc civitatem et de rebus stavilibus ex loco Salicto cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis et anditis suis, sicut ipsa cartula continet in qua suprascriptus Grimoalt comes et iudex subscriptus est. Nonam scriptam per Iaquintum notarium sextodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense februario secunda indictione. Qualiter puella nomine Gaita filia quondam suprascripti Truppoaldi clarificaverat sibi pertinere a parte ipsius Truppoaldi tertiam de terra cum pastino et vacuo in ipso loco Salicto a semita in suptus quasi in parte occidentis et pertinere ei ibidem habere inclitam tertiam partem de quarta, quæ fuerat suprascriptæ Visantiæ genitricis suæ. et sicut ei congruum fuerat, secundum legem donaverat Cicero filio quondam Licti totas et inclitas ipsas res qualiter super legebatur ei pertinere ab ipsa semita in suptus, sicut ipsa cartula continet in qua suprascriptus Grimoalt comes et iudex subscriptus est. Decimam scriptam per ipsum Iaquintum notarium eodem anno et mense et indictione quo ipsa nona. Ipse Cicerus filius Licti ante presentiam ipsius Grimoaldi comitis et iudicis donaverat suprascriptis Constantino et Sergio filiis Frisi inclitam ipsam terram cum pastino et vacuo, qualiter ei per ipsam Gaitam donata fuerat cum ipsa cartula donationis ad faciendum ex eo illi et illorum heredes quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua subscriptus est ipse Grimoalt comes et iudex. Undecimam scriptam per Petrum notarium hoctabodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense martio quarta indictione. Qualiter ante Iohannem iudicem coniuncti fuerant ipsi Constantinus et Sergius germani filii suprascripti Frisi cum iamdicto Petro filio Iohannis, qui fuerat gener suprascriptarum Truppoaldi et Visantiæ, et cum Alferada filia ipsius Truppoaldi uxore ipsius Petri et per ipsos Constantinum et Sergium ostense fuerant suprascriptæ cartulæ absque ipsa hoctaba, quæ, cum lectæ fuerant, dixerant ipsi vir et uxor, Petrus et Alferada, cartulas ipsas in omnibus quæ continebant veraces esse et nichil exinde contradicere posse. post hoc facto ipsa Alferada cum ipso viro suo ostenderat suprascriptam hoctabam cartulam scriptam per Alderisium notarium et, sicut ipsis viro et uxori congruum fuerat, secundum legem venumdederant suprascriptis Constantino et Sergio germanis totas et inclitas res illorum stabiles, quæ ipsis viro et uxori pertinuerant in ipso loco Salicto et in omnibus finibus et pertinentiis ipsius loci, tam per suprascriptam hoctabam cartulam ipsius Petri quam et (quo)cunque modo ipsis Petro et Alferadæ pertinuerant et iam nichil exinde eis remanserat, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Duodecimam et tertiamdecimam scriptas per Iaquintum notarium eodem anno et mense et indictione quo ipsa undecima. Unam ex eis qualiter suprascripta Visantia quæ fuerat uxor suprascripti Truppoaldi et Gaita filia ipsius Truppoaldi, mater et filia, clarificaverunt sibi pertinere res in suprascripto loco Salicto quæ erant terra cum vinea et vacuo et silba, de quibus habere pertinebat ipsi Visantiæ quartam partem a parte ipsius viri sui, et ipsi Gaitæ pertinebat de ipsis rebus suprascripti genitoris sui, absque ipsa quarta, tertia pars. et sicut ipsis matri et filiæ congruum fuerat, ante presentiam Ademarii comitis et iudicis donaverant ipsi Petro filio Iohannis totas et inclitas quantascunque res eis pertinebant habere in ipso loco Salicto ut dictum est a parte ipsius Truppoaldi, et iam nichil eis ibi remanserat, ut semper ille et cui per eum data pareret et illorum heredes ipsam donationem haberent et facerent ex ea quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Ademarius iudex subscriptus est. Alteram qualiter ipse Petrus donaverat suprascriptis Constantino et Sergio germanis inclitas ipsas res qualiter ei datæ fuerant per iamdictas matrem et filiam cum ipsa cartula donationis, quam ei ipsæ mater et filia emiserant, sicut ipsa cartula continet in qua et ipse Ademarius iudex subscriptus est. Quartamdecimam scriptam per idipsum Iaquintum notarium nonodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense ianuario quinta indictione. Suprascripta quoque Visantia et Purpura filia sua et suprascripti Truppoaldi, uxor Ursi, donaverant suprascriptis Constantino et Sergio totas et inclitas res quantascunque eis pertinebant in ipso loco Salicto et nichil eis ibidem remanserat, sicut ipsa cartula continet in qua suprascriptus Grimoalt comes et iudex subscriptus est. Quintamdecimam scriptam per Petrum notarium vicesimo secundo anno principatus suprascripti domni Guaimarii et secundo anno principatus eius Capuæ et primo anno ducatus eius Sirrenti, mense maio hoctaba indictione. Qualiter suprascripti Sergius et Constantinus ante testes ad tenendum et laborandum et pastenandum vineam de rebus illorum de loco Salicto unam peciam de terra cum vinea et vacuo per fines et mensuras tradiderant Sergio et Leoni germanis filiis quondam Iohannis de Pecara, ex omni parte fines illorum et de tribus partibus habebat ana passus quadraginta et a meridie passus quadraginta sex in illo ordine, sicut ipsa cartula continet in qua Ademarius et Disideus subscripti sunt. Sextamdecimam qualiter suprascripti Frisus et Truppoaldus germani filii quondam Licti, antequam suprascriptæ alienationes rerum fierent, tradiderant Alfano filio quondam Leonis de rebus illorum ex predicto loco Salicto per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas, ex omni parte erat finis illorum et per latitudinem et longitudinem ex omni parte passus quadraginta, sicut ipsa cartula continet scripta per Ademarium notarium, in qua ipse Mirandus et Ademarius subscripti sunt. Septimamdecimam scriptam per Romoaldum notarium vicesimo quarto anno principatus Salerni domni Guaimarii et quarto anno principatus eius Capuæ et tertio anno ducatus illius Amalfi et Sirrenti, mense ianuario decima indictione. Qualiter suprascriptus Constantinus filius Frisi ante testes coniunserat se ad convenientiam cum ipso Sergio germano suo ad compreendendas inter se sortes de cunctis rebus quas undecunque habebant in ipso loco Salicto et eas inter se diviserant et sortes ex eis compreenserant, sicut ipsa cartula continet in qua Romoaldus et Mirandus notarii subscripti sunt. Hoctabamdecimam scriptam per Petrum notarium vicesimo nono anno principatus ipsius domni Guaimarii et nono anno principatus eius Capuæ et hoctabo anno ducatus eius Amalfi et Sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum suprascripti domni nostri Gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense martio quintadecima indictione. Qualiter Sergius ipse filius quondam Frisi, dum egrotaret, ante presentiam Ademarii comitis et iudicis iudicaverat et in manu illud commiserat Iohannacio Argusæ et ipsi Constantino germano suo, ut si eum mors prehoccuparet, Amerada uxor sua filia quondam Raidolfi Vallensis tolleret et haberet super suum morgincap usumfructum de omnibus rebus suis, quantum ei per legem iudicare et relinquere posset, et si nupsisset aut mortua fuisset inclitus ipse ususfructus ad heredes suos reverteretur. et palam fecerat se habere trecentos solidos tarenorum, iudicaverat ut prius ipsa uxor sua tolleret de eis pro quarta sua septuaginta quinque et illos qui remansissent daret ille pro sua anima dum vibus fuisset; et si de ipsis solidis remansissent, ipsi Iohannacius et Constantinus darent postea pro illius anima. omnes alia res et causæ suæ stabiles et mobiles intra hanc civitatem et foris post illius obitum pervenirent ad potestatem ipsius Constantini germani sui et heredum eius, cum omnibus muniminibus inde continentibus ad faciendum ex eis ille et eius heredes quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Ademarius iudex subscriptus est. Nonamdecimam scriptam per ipsum Petrum notarium duodecimo anno principatus suprascripti domni nostri Gisulfi, mense aprili sexta indictione. Qualiter ante suprascriptum Iohannem iudicem suprascriptus Constantinus filius Frisi coniunctus fuerat cum Urso clerico filio quondam Ferri et cum iamdicta Amerada uxore eius, quæ prius fuerat uxor iamdicti Sergii fratris ipsius Constantini, et sicut ipsi Ameradæ congruum fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam venumdederat ipsi Constantino integram quartam partem ex omnibus rebus stavilibus, quas ipse Sergius maritus eius habuerat foris hac civitate in iamdicto loco Salicto et per fines et vocabula ipsius loci, qualiter ipse Sergius morgincap illud eidem Ameradæ datum habuerat alio die copulationis eorum, cum omnibus quæ intra ipsam quartam partem erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis et cum muniminibus ex ipsis rebus continentibus, ut semper esset in potestate ipsius Constantini et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eo facere quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Vicesimam scriptam per Romoaldum notarium duodecimo anno principatus suprascripti domni nostri Gisulfi, mense ianuario septima indictione. Qualiter ante ipsum Iohannem iudicem Manso comes filius quondam Mansonis castaldei coniunctus fuerat cum suprascripto Constantino filio Frisi, et ipse Manso clarificaverat sibi dudum donatas fuisse per domnum Guaimarium principem et ducem genitorem suprascripti domni nostri Gisulfi integras tres partes ex omnibus rebus stavilibus, quas suprascriptus Sergius germanus ipsius Constantini habuerat foris hac civitate in loco Salicto et per fines et vocabula et pertinentias ipsius loci; reliquam quartam partem dixerat pertinere ipsi Constantino per datum suprascriptæ Ameradæ. et sicut ipsi Mansoni congruum fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam donaverant suprascripto Constantino integras suprascriptas tres partes de iamdictis rebus ipsius Sergii, cum omnibus quæ intra ipsas tres partes erant cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis suis, ut semper essent in potestate ipsius Constantini et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eis facere quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Cum autem suprascriptæ cartulæ ostensæ ac lectæ fuerunt, iamdictus Theofilactus abbas pro parte ipsius ecclesiæ querebat cum suprascripto Constantino et germanis eius dividere omnes ipsas res de predictis locis Toro et Salicto, quæ fuerant prefati Licti genitoris suprascriptorum Frisi et Truppoaldi et Petri et Iohannis cum plagariis et flondis et versaturiis quæ intra eas sunt, eo quod medietas ex eis ipsi ecclesiæ pertineret per suprascriptas cartulas quas superius ostenderat. ipse vero Constantinus respondit res ipsas amplius dividi non debere quoniam illud, quod ex eis nunc ille cum germanis eius possidere videtur, suprascriptus Frisus proabus eorum et Truppoaldus quondam a prefato Adelberto comite filio Lamberti in sua socia recepissent, pro eo quod ex ipsis rebus nunc pars ipsius ecclesiæ possidet. ego vero feci mensurare illud quod ex ipsis rebus ipsum Constantinum cum germanis eius possidentes inveni et quod pars ipsius ecclesiæ. et quidem terra cum vinea, quam ipsum Constantinum et germanos eius ut dictum est possidentes inveni, intra quam ipsæ plagariæ erant, est per fines et mensuras: a parte meridiei est finis via quæ ducit inter hanc et subscribendam terram quam partem ipsius ecclesiæ inveni possidentem, qualiter incipit longius in parte occidentis ab una quercu quæ per girum fabrice est passibus duobus et vadit in partem orientis, mensurati per ipsam viam passus centum nonaginta nobem; ab ipsa parte orientis est finis subscribenda terra ipsius ecclesiæ et passus viginti et sex, et revolvit in partem quasi septemtrionis per finem ipsius ecclesiæ, sicut limes discernit passus viginti quinque, et revolvit in partem orientis simili modo per fines ipsius ecclesiæ sicut limes discernit passus nobem, et revolvit in partem septemtrionis per eandem finem sicut et inde limes discernit passus hocto, er revolvit in partem occidentis per finem ipsius ecclesiæ passus viginti et duobus, et revolvit in meridiem per eandem finem, id est ipsius ecclesiæ, passus hocto et revolvit in occidentem per eandem finem passus viginti et tribus, et revolvit in partem septemtrionis per finem eiusdem ecclesiæ, sicut media sepes et limes discernunt, iuxta ipsum limitem et sepem mensurati passus quattuor, et revolvit in partem occidentis per finem ipsius ecclesiæ, sicut in aliquanto media sepes discernit, passus septuaginta et sex; ab ipsa parte occidentis finis via et per eam mensurati passus centum quadraginta nobem. ipsa autem terra prefatæ ecclesiæ ibique coniuncta, quam similiter partem ipsius ecclesiæ possidentem inveni, est per fines et mensuras: ab ipsa parte occidentis finis ipsa via, et per eam mensurati passus nobem; a parte septemtrionis finis media sepes et iuxta eam mensurati passus sexaginta et sex, et revolvit in meridiem sicut media sepes discernit passus sex, et revolvit in partem orientis passus decem et hocto, et revolvit in meridiem passus viginti, et revolvit in orientem passus decem, et revolvit in meridiem passus quattuordecim, et revolvit ascendens in partem orientis passus quinquaginta, et revolvit in meridiem passus quadraginta hocto, et coniungit in viam quæ est inter hanc et alteram terram cum silba ipsius ecclesiæ; a parte meridiei finis ipsa via et per eam mensurati passus centum nobem, et deinde descendit et vadit secus suprascriptam terram ipsius Constantini et germanorum eius quemadmodum ut superius legitur revolvit usque suprascriptam occidentalem viam priorem finem. set et ipsa altera terra ipsius ecclesiæ ipsi viæ coniuncta, quæ est cum silba et vinea, quam partem ipsius ecclesiæ inveni possidentem, est per fines et mensuras: a parte orientis est finis media serra, et per eam mensurati passus centum quadraginta duo; a parte meridiei finis subscribenda altera terra ipsius Constantini et germanorum eius, quæ est per mediam ipsam serram passuum quadraginta et duorum, et recte mensurati passus centum viginti et duo usque viam quæ tam per terram ipsius ecclesiæ in partem septemtrionis quam per terram ipsorum germanorum in partem meridiei ducit; et est ista terra ipsius ecclesiæ lata a completis ipsis centum viginti et duobus passibus recte in partem septemtrionis usque suprascriptam viam, in illum scilicet locum quo suprascripti centum nonaginta nobem passus completi sunt, passus quadraginta nobem, et ab ipsis centum viginti duobus passibus descendit in partem occidentis iuxta ipsam terram ipsorum germanorum et coniungit in medio vallone, et per medium ipsum vallonem descendit in ipsam partem occidentis iuxta eandem finem usque viam; a parte quasi occidentis finis ipsa via et passus quadraginta hocto, et deinde ascendit secus finem aliorum et coniungit in suprascriptam alteram viam; a parte septemtrionis finis ipsa via, et passus trecenti quadraginta et sex. ipsa vero altera terra ibique ipsius Constantini et germanorum eius, quam eos possidentes inveni, est etiam per fines et mensuras: a parte orientis est finis media suprascripta serra, et per eam mensurati ut dictum est passus quadraginta et duo; a parte meridiei finis medius torus qualiter descendit per tractorarium, et passus centum hoctoginta duo, et deinde descendit in medium vallonem, et per medium ipsum vallonem descendit et coniungit in supradicta via; a parte occidentis est finis ipsa via; a parte septemtrionis finis suprascripta terra ipsius ecclesiæ, omnibus suprascriptis mensuras iusto passu hominis mensuratis. et ut taliter mensuratum fuit, sicut inter eos convenit, iudicavi et ipsum abbatem cum ipso Constantino guadiare feci, ut ipse abbas vel pars ipsius ecclesiæ pararet sancta Dei euvangelia et ipse Constantinus secundum legem per sacramentum ad ipsa euvangelia ipsi abbati vel parti ipsius ecclesiæ iuret ut illud, quod de predictis rebus ipsum Constantinum et germanos eius possidentes ut dictum est inveni, per suprascriptas fines et mensuras iamdicti Frisus et Truppoaldus germanus eius in eorum socia a suprascripto Adelberto recepissent, pro ipso alio quod partem ipsius ecclesiæ possidentem inveni sicut suprascriptum est et, ubi taliter iuraverit, iam semper ipsi germani et eorum heredes securiter habeant totum et integrum illud de quo ipse Constantinus sicut suprascriptum est iuraverit, cum vice de suprascriptis viis extra ipsas mensuras et cum vice de predicta via, quæ tam per illud ipsorum germanorum quam per terram ipsius ecclesiæ ut dictum est ducit, et faciant ex eo quod voluerint absque contrarietate ipsius abbatis et successorum eius et partis ipsius ecclesiæ. et ipse abbas et successores eius et partes ipsius ecclesiæ semper securiter habeant totum et integrum illud quod partem ipsius ecclesiæ sicut suprascriptum est possidentem inveni, cum vice de ipsis viis extra suprascriptas mensuras et cum vice de predicta via, quæ tam per illud ipsius ecclesiæ quam per terram ipsorum germanorum velut prelegitur ducit, et faciant ex eo quod voluerint absque contrarietate ipsorum germanorum et iamdicte genitricis eorum et heredum illorum. et ipse Constantinus posuit ipsi abbati fideiussorem Radoaldum filium quondam Romoaldi, et ipse abbas fideiussorem ipsi Constantino posuit Ademarium filium quondam Landolfi comitis. dehinc vero non multo post ipse Constantinus et iamdictus abbas, dum una cum eo suprascriptus Adelbertus adesset, una mecum comitantibus plurimis in atrio Beati Petri apostolorum principis, cappellæ huius palatii, convenerunt et ipse abbas paravit ipsi Constantino sancta Dei euvangelia, et ipse Constantinus manum super ipsa euvangelia posuit et iuravit ipsi abbati sicut suprascriptum est. deinde Leo germanus eius et Truppoaldus abunculus eorum et unus ex confabulatis singuli ad ipsa euvangelia iuraverunt, dicentes sic esse verum sicut ipse Constantinus ibique presens iuraverat; ultimo vero confabulato, similiter ipse abbas sacramentum tulit nec eum illi dimisit, et finierunt ipsas causas. quod superius disturbatum est in uno loco legitur ad ipsas res et plagarias, et in alio decimam et in alio similiter, et in alio tulit; et inter virgulos in uno loco legitur latere, et in alio eo. Et taliter pro parte ipsius ecclesiæ tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 271-290, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerno
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.