useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090109
Signature: 090109
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1071
  
x
[+ In nomine Domini. Vicesimo non]o anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis iulius nona indictione. Declaro ego Leo filius quondam Sergio presbitero Melfitano quam et ego mulier nomine Maria [...] quam et ego Alfanus filius quondam Petrus, qui sum gener de ipsum Leo, et ego mulier nomine Blatta filia superdicti Leoni, qui igitur sumus vir et uxor, quoniam coniuncti sumus in combenientia cum Petro abbas monasterii Sancti Archangeli qui situm est in mons Corace de Cilentus. et nos omnes declaramus quondam a predicto Leo parate habemus rebus in ipso precepto de Camella qualiter ego Leo emi da Lando et Alfano fratri et filii quondam Petri, sicut fuit de socea Andrea et per pars de filia et gener Andrea ad ipsi nostri venditori pertinuit, que sunt vineis et terris et arboribus pomiferi vel impomiferi. et congruum nobis omnes est viribus et mulieribus coram vonorum hominum subscriptorum testium de integra scripta parationis nostra, qualiter nobis diximus nobis abere, medietatem partem exinde offerimus in prefato monasterio Sancto Archangelo et ipsa [medietate unani]miter tradimus illut in eadem monasterio cum omnia infra se habentes omnia ex eis pertinentes, cum aquis, finis et vice de viis et andi[tis suis. ea ratione] ut cunta suprascriptas res quemamodum super declarata est semper sit in potestate prephatus monasterium et rectores eadem ecclesia, et liceat pars [eadem ecclesia de ei]s facere qualiter voluerint. et propter confirmationis huius nostre offertionis vel traditionis uniter recepimus a te domno Petrus [...] tarenos auri solidos septem in omni deliveratione sicut inter nos combenit. et per combenientiam nos iamdicti Leo et Alfano socrus et [gener, et nos Mari]a et Blatta, qui sumus mater et filia et uxoribus super suprascripti virorum, gudiam tibi domno Petro abbas et ad Landus advocatori eidem mo[nasterio dedimus et fideiu]ssorem posuimus Costantinus filius quondam Ursonio de loco qui dicitur Periniana et per ipsam gudiam obligamus nos predicti viri et mulieri et nostris [heredibus semper def]endere ad pars prefatum monasterium et tibi domno Petrus abbas tuosque posteros integra scripta res qualiter diximus da omnes homines et, quando per vos ipsos et pars ipsa ecclesia voluerit inde esse autores et defensores, licentiam et potestatem abeatis qualiter volueritis cum omnibus moniminibus et rationibus quas exinde habere potuerint et de eo hostenderitis. et si sicut superius suprascriptum est nos iam prenominati viribus et mulieribus et nostris heredibus tibi domno abbas tuosque posteros et ad pars ipsum monasterium non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contra[dicere] presu[mpserimus per] nos vel per summissas nostras, per ipsam gudiam et combenientiam obligamus nos qui supradicti viri et mulieribus et nostris heredibus ad componendum tibi [domno Petro abbas et ad tuo]s successores et ad pars prefatum monasterium vel cui videlicet scriptum pro pars prephata ecclesia in manus paruerit quinquaginta [auri solidos constantini et sicu]t superius scriptum est adimplere. et nos iam super nominate Maria et Blatta scripta offertione et traditione tradidi[mus tibi domno Petro abba]s una cum eidem viribus et mundoald nostris et illi hibique astante. Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui. [+ Ego Al]feri. + Signum manum Guidolfio filio quondam Alechisi clerici.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 337-339, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.