useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 090129
Signature: 090129
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1072, [Salerno]
  
x
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense iulio decima indictione. Dum coram presentia domni Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis, quod construnctum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Metiliano, essem ego Petrus iudex, Ursus Atrianensis cognomento Curiale filius quondam Iannacii Atrianensis, in eadem accedens presentia, per convenientiam, pro salutis sue anime, per hanc videlicet cartulam optulit Domino et in suprascripto monasterio integram terram cum vinea quam ei habere pertinet foris hanc predictam civitatem in eodem loco Beteri ubi proprio a lu Staffilu dicitur, que a parte orientis coniuncta est ad viam publicam qua itur ad Nucerie, cum omnibus que intro eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus suprascripti monasterii, et liceat ipsum domnum abbatem et suos successores et pars eiusdem monasterii de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Ursus guadiam dedit Leoni monacho eiusdem monasterii pro parte suprascripti monasterii et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuit, dum ydonei interessent homines, Sergium cognomento Curialem filium quondam Landolfi Atrianensis, et per ipsam guadiam obligavit se ipse Ursus et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod in eodem monasterio ut dictum est optulit ab omnibus hominibus et partibus; et ipse Ursus tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Ursus et suos heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. hec autem omnia suprascripta fecit ipse Leo monachus per licentiam suprascripti domni abbatis et pro parte suprascripti monasterii. suprascripto disturbato legitur successorum. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S. + Ego Romoaldus notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 09, 377-378, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.