useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100006
Signature: 100006
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense aprili undecima indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice Iaquintus filius Petri iudicis et Iaquintus filius quondam Iohannis, dum ibidem ipse Petrus iudex adesset, coniuncti sunt ad dividendam inter se terram cum insiteto et aliquanta vinea et vacuo quam comunem habent foris hac civitate in loco Transboneia, ubi proprio Maianum dicitur. et sicut inter eos convenit, diviserunt eam in duas sortes: unam sortem fecerunt in parte orientis et aliam in parte occidentis per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. ipsa sors a parte orientis est: a parte meridiei finis via et passus quinquaginta octo; a parte occidentis finis alia sors et passus triginta septem; a septemtrione finis alia via que discernit ab alia rebus suprascripti Iaquinti filii Iohannis et a rebus que ipsi filio suprascripti iudicis obligata est et passus quinquaginta sex; ab oriente finis aliorum et passus tredecim. ipsa sors a parte occidentis est: ab ipsa parte meridiei finis ipsa via et passus quattuordecim; ab occidente finis suprascripti Iaquinti filii Iohannis et passus quinquaginta; a septemtrione finis alia via et passus quadraginta duo; ab oriente finis ipsa alia via et passus triginta septem et coniungit in ipsa alia sorte, et ab ipsis triginta septem passibus ascendit iuxta ipsam aliam sortem passus alii triginta septem usque priorem finem. et ipse Iaquintus filius suprascripti Iohannis compreensit ipsam sortem ab ipsa parte orientis qualiter superius facta est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de suprascriptis viis. ea ratione ut semper sit in potestate sua et heredum eius et ille et eius heredes licentiam habeant de ea facere quod voluerint; et ipse Iaquintus filius ipsius iudicis compreensit ipsam sortem ab ipsa parte occidentis qualiter superius facta est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in potestate sua et heredum eius et ille et eius heredes licentiam habeant de ea facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Iaquintus filius Iohannis et Ursus germanus eius guadiam ipsi Iaquinto filio suprascripti iudicis dederunt et fideiussorem ei posuerunt Petrum filium quondam Landonis qui fuit filius Sassi, et per ipsam guadiam ipse Iaquintus filius Iohannis obligavit se et suos heredes semper permanere cum ipso Iaquinto filio suprascripti iudicis et illius heredibus in suprascripta divisione qualiter supra legitur. et si ipse Iaquintus filius Iohannis et suos heredes cum ipso alio Iaquinto et illius heredibus in suprascripta divisione qualiter supra legitur semper firmiter non permanserint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse Iaquintus filius Iohannis obligavit se et suos heredes componere ipsi Iaquinto filio suprascripti iudicis et illius heredibus triginta auri solidos constantinatos et in suprascripta divisione qualiter supra legitur semper firmiter permanere. et ipse Ursus per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, componere ipsi Iaquinto filio suprascripti iudicis et illius heredibus triginta auri solidos constantinatos et quod suprascriptum est firmum permaneat. quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur "eos". suprascripta fecit ipse Iaquintus per absolutionem suprascripti Petri iudicis genitoris sui. verumtamen quoniam ipsa via que est a parte ipsa orientis, que iuxta ipsam sortem ab ipsa parte occidentis ducit, discernit a rebus suprascripti Ursi. et suprascripto disturbatum legitur "coram". Et taliter meo precepto Iohannes notarius scripsit. S. + Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 20-21, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.