useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100009
Signature: 100009
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio undecima indictione. Ante me Petrum iudicem Manso Atrianensis filius quondam Petri Atrianensis qui fuit filius Sergii qui cognominatus est Sfagilla et Antocia que est uxor sua, filia quondam Leonis Atrianensis, coniuncti sunt cum Vivo vicecomite filio quondam Petri, et ipsi Manso et Antocia clarificaverunt sibi pertinere terram intra quam silbe et vinee et querceta sunt foris hac civitate in loco Veteri de qua ostenderunt cartulas sex quas feci legere, continebant. Prima ex eis de duodecimo anno principatus suprascripti domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio sexta indictione. Qualiter ante Iohannem iudicem ipse Petrus Atrianensis genitor suprascripti Mansonis, qui fuit filius memorati Sergii qui cognominatus est Sfagilla, coniunctus fuerat cum Regali filia quondam Iaquinti que uxor fuerat Iohannis et cum Maraldo et Romoaldo filii ipsorum Iohannis et Regalis, et ipsi Regalis et Maraldus et Romoaldus clarificaverant se habere integram medietatem de terra intra quam silbe et vinee et querceta sunt foris hac civitate in suprascripto loco Veteri, que est per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei est finis mare et mensurati per viam publicam que intra ipsas res ducit passus trecenti sexaginta octo usque in illum locum ubi duo vallones in unum iunguntur et ibi nominatur Galluscanta; a parte orientis est finis medio vallone quod est inter has res et res ecclesie Beati Nikolai confessoris, que in eodem loco construncta est qualiter ab ipso mari per iamdictum vallonem usque in suprascriptam viam publicam ascendente in eundem locum ubi ut dictum est ipsi duo vallones iunguntur in unum, et transgreditur ipsam viam et ascendit in partem septemtrionis per medium vallonem qui nominatur Galluscantat passibus centum decem mensuratis ab ipsa via, et a medio ipso vallone ascendit in partem occidentis per plaiam montis rectum usque in ripam ipsius montis super qua construncta est ecclesia domini et liberatoris nostri Iesu Christi et vadit in partem meridiei erga ipsam ripam usque in viam publicam que ducit ad suprascriptam domini et liberatoris nostri Iesu Christi ecclesiam in illum locum ubi ad Crucem dicitur, et per ipsam viam ducit in mediam serram ipsius montis que est in parte occidentis et per mediam ipsam serram descendit in partem meridiei erga res quas ipsi mater et filii suas esse dixerant usque in criptam que intra suprascriptas res earum est, et ab ipsa cripta descendit per mediam vallem et per medium vallitellum in partem meridiei usque in suprascriptam viam iuxta quam lapides inmoviles sunt, et ab ipsis lapidibus transgreditur ipsam viam et rectum descendit in partem meridiei usque iamdictum mare. et de ipsa medietate integram medietatem, que est quarta pars totius suprascripte terre per suprascriptas fines et mensuras, dixerant pertinere ipsi Regali per suum morgincaph, et alteram medietatem, que similiter quarta pars totius terre per suprascriptas fines et mensuras est, dixerant pertinere ipsis Maraldo et Romoaldo. et ipsi mater et filii volebant integram medietatem ex eo quod sibi sicut suprascriptum est pertinere dixerant venundare suprascripto Petro, reliquam vero medietatem de suprascripta terra per iamdictas fines et mensuras dixerant pertinere Iaquinto et Petro et Pandoni et Iohanni filiis ipsorum Iohannis et Regalis; et ipsa Regalis et iamdicti Maraldus et Romoaldus sicut eis congruum fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam, secundum legem venundederant ipsi Petro Atrianensi integram quartam partem de supradicta terra per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que intra ipsam quartam partem erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis, excepta suprascripta via que intra ipsas res ducit, de qua ut dictum est vicem ei vendiderant. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Petri et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eo facere quod voluerint, sicut ipsa cartula continet, que scripta est per Romoaldum notarium, in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Secunda de suprascripto duodecimo anno principatus prescripti domni nostri principis, mense iunio sexta indictione. Qualiter ante eundem iudicem ipse Petrus Atrianensis filius suprascripti Sergii qui cognominatus est Sfagilla coniunctus fuerat cum Iaquinto et Peruo et Pandone et Iohanne filiis quondam suprascripti Iohannis, et ipsi Iaquintus et Petrus et Pando et Iohannes germani clarificaverant se habere integram medietatem de tota suprascripta terra intra quam silbe et vinee et querceta sunt foris hac civitate in suprascripto loco Veteri, que est per ipsas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas, quemadmodum ipsa prima cartula continet; et sicut ipsis germanis congruum fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam venumdederant ipsi Petro Atrianensi integram ipsam medietatem de tota suprascripta terra per iamdictas fines et mensuras, cum omnibus que intro ipsam medietatem erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis, excepta suprascripta via que intra ipsas res ducit, de qua ut dictum est vicem ei vendiderant. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Petri et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. et de reliqua medietate de tota suprascripta terra dixerant ipsi Petro pertinere integram medietatem quam ipsa Regalis genitrix eorum et ipsi Maraldus et Romoaldus germani eorum nuper per suprascriptam primam cartulam ipsi Petro venundederant; alteram vero medietatem de iamdicta medietatem dixerant pertinere ipsi genitrici et fratribus suis sicut ipsa cartula continet que scripta est per ipsum Romoaldum notarium, in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Tertia de duodecimo anno principatus suprascripti domni nostri principis, mense augusto sexta indictione. Qualiter ante Sicone comite et iudice ipse Petrus Atrianensis filius suprascripti Sergii qui dictus est Sfagilla coniunctus fuerat cum Maraldo et Romoaldo germanis et filiis quondam suprascripti Iohannis et ipsi Maraldus et Romoaldus clarificaverant se habere integram octabam partem de suprascripta terra intra quam silbe et vinee et querceta sunt foris hac civitate in iamdicto loco Veteri, que est per ipsas fines et mensuras sicut suprascripta prima cartula continet iusto etiam passu hominis mensuratas. et sicut ipsis Maraldo et Petro congruum fuerat, bona illorum voluntate, per convenientiam, per ipsam cartulam venundederant ipsi Petro Atrianensi integram ipsam octabam partem de iamdicta terra per iamdictas fines et mensuras, cum omnibus que intro illud erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis, excepta suprascripta via que intra ipsas res ducit, de qua ut dictum est vicem ei vendiderant. alteram octabam partem dixerant pertinere de suprascripta terra Regalis genitrix ipsorum germanorum; reliquas vero sex partes de suprascripta terra dixerant pertinere ipsi Petro Atrianensi per datum ipsorum Regalis et Maraldi et Romoaldi et per datum Iaquinti et Petri et Pandonis et Iohannis germanorum ipsorum Maraldi et Romoaldi et filiorum suprascriptorum Regalis et Iohannis. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Petri Atrianensis et heredum eius et liceret illum et eius heredes de ea facere quod voluerint, sicut ipsa cartula continet que scripta est per Iohannnm notarium, in qua ipse Sico comes et iudex subscriptus est. Quarta de duodecimo anno principatus suprascripti domni nostri principis, mense ianuario septima indictione. Dum in sacro Salernitano palatio coram presentia domne Gemme serenissime principisse esset ipse Iohannes iudex et plurima suorum turba fidelium et in eadem presentia adesset ipsa Regalis filia quondam suprascripti Iaquinti, que fuerat uxor suprascripti Iohannis filii quondam Maraldi, cum filiis et mundoalt suis, ipsa Regalis cum voluntate de ipsis mundoalt clarificaverat se habere integram octabam partem ex omnibus rebus stavilibus quas ipse Iohannes maritus eius habuerat foris hac civitate in suprascripto loco Veteri et illam vendere cupiebat; et ideo ipsa Regalis secundum legem, sua voluntate, per ipsam cartulam, per convenientiam venundederat Petro filio quondam Alfani pro parte ipsius domne principisse integram ipsam octabam partem ex omnibus ipsis rebus stavilibus, quas ipse Iohannes maritus eius habuerat in ipso loco Veteri, cum omnibus que intro eam erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius domne principisse et heredum eius et liceret illam et eius heredes de ea facere quod voluerint, sicut ipsa cartula continet que per ipsum Romoaldum notarium scripta est, in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Quinta de quartodecimo anno principatus suprascripti domni nostri principis, mense octobri nona indictione. Qualiter dum in eadem sacro Salernitano palatio coram presentia suprascripti domni nostri Gisulfi gloriosi principis et iamdicte domne Gemme principisse genitricis eius esset Iohannes iudex et plurima suorum more solito circum adesset turba fidelium et ibidem aderat ipse Petrus Atrianensis filius suprascripti Sergii, qui cognominatus erat Sfagilla, ipsa domna Gemma cum voluntate mundoalt sui, cum qua omnia que in ipsa cartula scribenda sunt fecerat, clarificaverat se habere res foris hac civitate in suprascripto loco Veteri de quibus ostenderat suprascriptam quartam cartulam, que tota in hac quinta cartula declarata est. cum autem fuerat ostensa, sicut ipsi domne Gemme principisse congruum fuerat, sua voluntate, per ipsam cartulam, per convenientiam donaverat ipsi Petro Atrianensi filio suprascripti Sergii integram ipsam octabam partem de suprascriptis rebus qualiter ei per suprascriptam cartulam pertinebat, cum omnibus que intra eam erant cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis et cum suprascripta cartula. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Petri et heredum eius et liceret illum et eius heredes de ea facere quod voluerint, sicut ipsa cartula continet que per Grimoaldum notarium scripta est, in qua ipse Iohannes iudex subscriptus est. Sexta ... Cum autem ipse cartule fuerunt ostense et lecte, clarificaverunt ut de tota et integra suprascripta terra quam ipsi Petro genitoris ipsius Mansonis venundata adque donata fuerat, sicut suprascripte cartule continent, quartam partem pertineret ipsi Antocie per datum eiusdem Mansonis mariti sui et tres partes ipsi Mansoni. et sicut ipsis Mansonis et Antocie congruum fuit, bona eorum voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam, secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem venundederunt ipsi Vivo vicecomiti filio suprascripti Petri de tota et integra ipsa terra, intra quam silbe et vinee et querceta sunt de iamdicto loco Veteri, quam ipsi Petro genitor eiusdem Mansonis per suprascriptas primam et secundam et tertiam et quintam cartulas pertinuit, integram terram intra quam vinee et silbe et querceta sunt per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei finis mare et mensurati per viam publicam que intra ipsas res ducit passus centum nobem usque medium vallonem qui est ulter et prope illum locum ubi Porta Rotta dicitur, et ab ipso mare revolvit in partem septemtrionis per medium ipsum vallonem qui est inter hanc et aliam terram ipsorum Mansonis et Antocie usque suprascriptam viam publicam, et revolvit in partem orientis iuxta ipsam viam que ducit inter hanc et ipsam aliam terram ipsorum Mansonis et Antocie usque in illum locum ubi duo vallones in unum iunguntur et ibi nominatur Galluscantat, et ab ipsa via ascendit in partem septemtrionis per medium vallonem qui nominatur Galluscantat passibus centum decem mensuratis ab ipsa via, et a medio ipso vallone ascendit in partem occidentis per plaiam montis rectum usque in ripam ipsius montis super qua construncta est ecclesiam domini et liberatoris nostri Iesu Christi, et vadit in partem meridiei erga ipsam ripam usque in viam publicam que ducit ad suprascriptam domini et liberatoris nostri Iesu Christi ecclesiam in illum locum ubi ad Crucem dicitur, et per ipsam viam adit in mediam serram ipsius montis que est in parte occidentis, et per mediam ipsam serram descendit in partem meridiei erga res ipsorum Mansonis et Antocie usque criptam que intra suprascriptas res eorum est, et ab ipsa cripta descendit per mediam vallem et per medium vallitellum in parte meridiei usque in suprascriptam viam iuxta quam lapides inmoviles sunt, et ab ipsis lapidibus transgreditur ipsam viam et rectum descendit in partem meridiei usque iamdictum mare. et integram suprascriptam peciam de terra de suprascripto loco Veteri quam ipse Ursus castaldeus et iudex ipsi Petro Atrianensi genitor suprascripti Mansonis venundederat per ipsas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas, quemadmodum suprascripta sexta cartula continet, et quantum eis a foras ipsas mensuras in parte septemtrionis coniunctum pertinet, cum omnibus que intra ipsam venditionem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis excepta suprascripta via que intra ipsas res ducit, de qua ut dictum est vicem ei venundederunt et cum suprascriptis sex cartulis. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum est semper sit in potestate suprascripti Vivi vicecomitis et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipsi Manso et Antocia susceperunt ab ipso Vivo vicecomite statutum pretium auri solidos tarenorum ex moneta Amalfitanorum ducentos sexaginta in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi Manso et Antocia secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem guadiam ipsi Vivo vicecomiti dederunt et fideiussorem ei posuerunt Alfanum cognatum eorum filium quondam Iaquinti, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Vivo vicecomiti et eius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est venundederunt ab omnibus hominibus. ea ratione ut, quando ipse Vivus et suos heredes ipsos Mansonem et Antociam et eorum heredes defensores de eo habere quesierint, tunc per omnes vices ipse vicecomes et suos heredes dent ipsi Mansoni et Antocie et eorum heredibus suprascriptas sex cartulas iusta ratione salbas habendas per omnes vices diebus sexaginta, et tunc per omnes vices ipsi Manso et Antocia et eorum heredes integrum illud qualiter prescriptum est ipsi vicecomiti et illius heredibus sicut suprascriptum est defendant, et post completos ipsos dies per omnes vices ipsi Manso et Antocia et eorum heredes cartulas ipsos rationaviliter salbas qualiter eis datas fuerit illis reddant, et ipsi Manso et Antocia tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Vivus vicecomes et sui heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi Manso et Antocia et eorum heredes ipsi Vivo vicecomiti et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Vivo vicecomiti et eius heredibus ducentos auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. hec autem omnia suprascripta fecerunt ipsi Manso et Antocia secundum legem et Romanorum eorum consuetudinem. quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur in uno loco "ascendente", in altero "medietatem", et in alio "salbas". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 27-34, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.