useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100014
Signature: 100014
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense iunio undecima indictione. Ante me Petrum iudicem Ursus qui cognominatus est Cafarellus filius quondam Sergii et Pulixena, que est uxor sua, filia quondam Alferii coniuncti sunt cum Iohanne monacho monasterii Beati confessoris adque pontificis Leonis, quod domnus Leo reverentissimus abbas eiusdem monasterii a nobo construere fecit fundamine in terra sua propria pertinentia foris hanc Salernitanam civitatem in loco Beteri, et per ipsos Ursum et Pulixena ostensa est una cartula divisionis ... Cum autem ipsa cartula ostensa fuerat ac lecta clarificaverunt ut de ipsa secunda sorte quam ipsi Ursus et Pulixena compreenserant, sicut suprascripta cartula continet, et de ipsa medietate eorum de suprascripto molino et de usu aquarum et arcaturia sua et de ipsa curticella que ibi coniuncta est et de omni pertinentia sua medietatem pertineret ipsi Urso et medietatem suprascripte Pulixene; et de ipsa medietate quam de eo ipsi Urso pertinet, quartam partem pertinere dixerunt ipsi Pulixene per suum scriptum morgincaph ei ab ipso viro suo dato alia die eorum copulationis, et tres partes ipsi Urso. et volens ipsa Pulixena ipsam medietatem suam et iamdictam quartam partem suam sibi de eo ut dictum est pertinentes consentiente ei ipso viro suo adque comuniter venundare et obserbans ea que in Langobardorum regum edicto scripta sunt de muliere que res suas consentiente viro suo aut comuniter venundare voluerit, fecerunt illud notitiam duobus propinquioribus ipsius Pulixene parentibus, et in mea et ipsorum parentum presentia ipsa Pulixena violentia aliqua se pati non reclamavit nisi bona sua voluntate ipsam medietatem et iamdictam quartam partem suam sibi de eo ut dictum est pertinentes se dixit venundare, ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stavile debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam quam Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit. et ideo ipsi vir et uxor, Ursus et Pulixena, sicut eis congruum fuit, bona eorum voluntate, per convenientiam, per hanc cartulam comuniter venundederunt ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii Sancti Leonis totam et integram suprascriptam secundam sortem quam compreenserant de suprascriptis rebus sicut suprascripta cartula continet et integram ipsam medietatem eorum de suprascripto molino et de iamdicta arcaturia et usu aquarum et de ipsa curticella que ibi coniuncta est et de omni pertinentia sua, cum omnibus que intra illud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis qualiter suprascripta cartula continet, et cum suprascripta cartula. ea ratione ut integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum est semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus suprascripti monasterii Sancti Leonis et liceat ipsum domnum abbatem et suos successores et pars eiusdem monasterii de ea facere quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor comuniter susceperunt ab ipso Iohanne monacho pro parte suprascripti monasterii statutum pretium auri solidos tarenorum ex moneta Amalfitanorum triginta *** in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi vir et uxor, Ursus et Pulixena, tamen ipsa Pulixena cum consensu et voluntate suprascripti Ursi viri et mundoalt sui, cum consensu et voluntate omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit, comuniter guadiam ipsi Iohanni monacho dederunt pro parte suprascripti monasterii et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte comuniter posuerunt Leonem filium quondam Ciceri calzolarii, et per ipsam guadiam comuniter obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod eidem Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii ut dictum est venundederunt ab omnibus hominibus et partibus; et ipsi vir et uxor comuniter tribuerunt licentiam ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor, Ursus et Pulixena, et eorum heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam comuniter obligaverunt se et suos heredes componere ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti monasterii centum auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. verumtamen hoc memorari facio ut, quando ipse domnus abbas et suos successores et partes suprascripti monasterii ipsos vir et uxor et eorum heredes defensores de eo habere quesierint, tunc per omnes vices ipse domnus abbas et suos successores et partes suprascripti monasterii dent eis et eorum heredibus suprascriptam cartulam iusta ratione salbam abendam per omnes vices diebus sexaginta et tunc per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum heredes integram suprascriptam venditionem qualiter suprascriptum est ipsi domno abbati et illius successoribus et partibus suprascripti monasterii defendant sicut suprascriptum est, et post completos ipsos dies per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum heredes cartulam ipsam rationaviliter salbam qualem eis data fuerit illis reddant per suprascriptam guadiam obligationisque penam; et suprascriptam venditionem a parte meridiei coniuncta est ad aliam terram quam partibus suprascripti monasterii pertinet per datum Ademarii filii quondam Madelmi et Blatte uxoris sue. hec suprascripta fecit ipse Iohannes monachus per imperium suprascripti domni abbatis. suprascripto disturbato legitur "Ademarii". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 47-50, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.