useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100011
Signature: 100011
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073
  
x
+ In nomine Domini. Tricesimo primo anno princibatus domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense iunius undecima indictione. A Ego Petrus filius queda Dominici per combenientia tradidit michi Fasanus abbas monasterii Sancti Nicolai de Serra Mediana cum monachi et advocatori eidem monasterii retinentes prefata ecclesia, quod holim tenuerunt Martinus cum filio eius et Mule et Stephanus presbiter et Iubenio, sicut fuit inter nos combenientia nata nascente per as finis: sicut incipit da publica bia et descendit per riale qui discernit inter as res et rebus Mule usque in ribus maiore, et saliente per ipso ribus usque Castanea bocatur, et ascendente usque in ipsa bia publica et trabersante et abiente per vocabulum Sancti Basili et abiente tramite per ipsa bia usque in ipso rio priore fine; inter as res exceptuant illud de illa mulier Prebetera et de Cirella. et quod videtur inter as res esse aliut traditum est michi meique heredibus ut demus ad area de frugibus terratico et ad palmentum vino tertiam pars, et talis serbitium faciamus ad pars ipsum monasterium qualiter et ipsi alii pertinentes de ipso monasterio faciunt; et liceat me et meis heredibus scripta res laborare, fobere, frudiare binea et salices et pomis plantare et aliperga et palmentum construere et omnis nostre utilitatis iuxta ratione facere, et in rebus eidem monasterii introire et arbores pro pedamen et aliperga facere iusta ratione incidere. et si in aliquo delicto ceciderimus vel de anc terra exire voluerimus, licentiam habeamus cum omni nostra mobilia et periere ubi boluerimus, et ipsa res conciata et operata in ipso monasterio relaxemus; et si usque tribus anni rebersi fuerimus, tunc ipsa res qualiter inbenerimus integrum illud recolligamus in superdicto hordine illud abendum. et amodo et semper pars ipsum monasterium et rectores eidem ecclesia illud nobis defensandum cum vice de viis et cum omnia infra ex ea abentibus et omnia de eo pertinentibus michi meique heredibus, et quando nos et nostris heredes de eo causare voluerimus in predicto hordine, licentiam abeamus de eo causare et finem facere. et si sicut suprascripta vel ex eis quicquam remobere vel contradicere nobis et ad nostris heredibus ipsum prefatus abbas et suos posteros et pars ipsum monasterium voluerint, obligavit se ipsum Fasanus abbas suosque posteros et pars ipsum monasterium et summissas ipsa ecclesia componere michi et ad meis heredibus vel cui scriptum istum pro vice nostra in manus parueri triginta auri solidos costantini, et si ego vel meis heredes qui supra legitur ad pars ipsum monasterium non adimpleberimus, igitur obligo me et meis heredibus componere ipsum monasterium auri solidos costantini triginta et que supra legitur per partes firmiter permaneat. unde pro cuncta que supra legitur adimplendum ego predictus Petrus gudiam tibi eidem Fassnus abbas dedi et fideiussorem tibi posui Landulfum qui dicitur Capuano et omni tempore ibidem resideamus aut residere faciamus; et de pomis ad pars ipsum monasterium demus qualiter et unusquisque pertinentes de ipso monasterio faciunt. A1 Ego Fasanus abbas monasterii Sancti Nicolai de Serra Medina una cum ipsis monachis eadem monasterii honorati et cum advocatorem eidem monasterii tradidimus tibi Petrus filius quondam Duminico rebus prephati monasterii quod tenuerunt quendam Martinus cum filiis eius Stephanus presbiter et Iubeni et illud quod Mule retinuit, inter quos discernunt as fines: sicut incipit rio de a ipsa bia publica et descernit descendendum inter as res et res de quibus dicte Mule usque in ribus maiore et saliente per ipso ribus usque se dicit Castanea et ascendit in ipsa bia publica et trabersante per ipsa bia tramite per bocabulum Sancti Basili et periente in ipso rio priore fine; inter as res exceptuabimus illud de illa mulier que dicitur Prebitera et quod dicitur Cirella. nam ipso aliut integrum liceat te tuisque heredibus nato nascente illud tenere, fobere, frudiare vinea et poma, salices plantare et omnes vestre utilitatis hibidem iusta ratione facere et de fruge annualiter ad aree detis ad pars ipsum monasterium terratico et de vino ad palmentum tertiam pars, et aliperga et palmentum construatis et ad pars ipsum monasterium tale serbitium faciatis qualis et unusquisque pertinentes de ipsum monasterium faciunt; et liceat te tuisque heredibus in rebus prefati monasterii introire et iusta ratione arbores pro aliperga et pedamen facere et defensemus illud vobis vestrisque heredibus nos et posteros nostros et pars ipsum monasterium cum aquis et finis et vice de viis et anditis suis et cum omnia infra se habentibus. et si in talis culpa cecideritis aut de anc terra exire volueritis, ipsa res vona et operata ad ipsum monasterium dimittatis et cum omnia vestra mobilia ubique periere volueritis licentiam abeatis et, si usque tribus anni expleti rebersi fueritis, ipsa res qualiter eam inbeneritis in predicto hordinem illam abendum integrum illud abeatis atque recolligatis et sicuti legitur ad pars monasterium faciatis. unde pro taliter adimplendum ego eidem abbas cum prephati monachi et cum adbocatore eidem monasterii gudiam tibi Petrus dedimus et fideiussorem tibi posuimus Landulfus qui Capuano dicitur, et per ipsum gudiam obligo me ego prephatus Fasanus abbas meosque posteros et pars ipsum monasterium ut sicut dictum est sub tali titulo vobis vestrisque heredibus illud defensemus; et quando per vos ipsos vultis exinde fieri defensores in scripto hordine, licentiam et potestatem abeatis de eo causare et finem facere. et si sicut scriptum vel ex eis quicquam remobere vel contradicere voluerimus, nos vel posteros nostros et pars ipsum monasterium tibi Petrus et ad tuis heredibus obligo me ego Fasanus abbas et meos successores et pars ipsum monasterium et summissas prefata ecclesia componere tibi Petrus et ad tuis heredibus et cui ec combenientia scripta pro vice vestra in manus paruerit triginta solidos auri costantini et qui supra legitur firmiter permaneat. et taliter si autem tu Petrus et tuis heredibus non ad pars ipsum monasterium non adimpleberitis, igitur componatis ad pars ipsum monasterium auri solidos costantini triginta et qui supra legitur firmiter permaneat. et hoc memoramus ut liceat te in predicta rebus residere et residendum dare et de pomis ad pars ipsum monasterium dare sicut et unusquisque de aliis pertinentes de ipso monasterio faciunt et describsi ut omni tempore hibi resideatis aut homines faciatis residere et omnia superscripta adimplere. Et taliter scribsi ego Landus presbiter et notarius. S. + Signum manum Fasani abbas. + Signum manum Lucas presbiter et monachus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 37-40, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.