useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100002
Signature: 100002
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, [Salerno]
  
x
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario undecima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem venerunt Gemma filia quondam Iohannis Atrianensis, que fuerat uxor cuiusdam Sicenolfi castaldei filii quondam Sicenolfi, et Iohannes qui legitima etate est et Maurus et Manso et Sicenardus, qui infantes intra etatem sunt, germani ac filii ipsorum Gemme et Sicenolfi et ostenderunt duas cartulas, quarum prima in hunc modum continebat. In nomine Domini. Quintodecimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprili nona indictione. Ante me Romoaldum iudicem domnus Guido serenissimus dux qui fuit filius gloriose recordationis domni Guaimarii principis et domna Raingarda duce uxor illius filia Landonis comitis coniuncti sunt cum Sicenolfo gastaldeo filio quondam Sicenolfi, et ipse domnus Guido et domna Raingarda clarificaverunt se habere tres pecias de terris foris hac civitate in loco Locubia, ex quibus una est cum arbusto et vinea et silva et vacuo per fines et mensuras: a parte occidentis est finis media aqua de Locubia et recte mensurati intra ipsam terram prope ipsam aquam passus quadraginta; a parte meridiei sunt passus quadraginta sex sicut media sepes discernit, et revolvit in ipsam partem meridiei sicut limite et termini discernunt passibus decem et septem, et revolvit in partem orientis passus septuaginta octo, et revolvit in partem septemtrionis passibus triginta sex, et revolvit in partem occidentis passus quadraginta sex, et revolvit in partem ipsa septemtrionis per viam convenientiariam passibus viginti duobus, et revolvit in ipsam partem orientis qualiter ab ipsa via ascendit per plaiam montis et transgreditur serram ipsius montis et descendit per alteram plaiam ipsius montis in parte ipsa orientis usque ripam que est super et prope fluvium Anguillarium et per totum istud sunt passus centum quadraginta sex, et ab ipsa ripa recte descendit in medium ipsum flumen qui Anguillarius dicitur; ab ipsa parte orientis est finis medium ipsum flumen et mensurati intra ipsam terram super et prope plescora maiores que sunt super ipsum fluvium quantum plus recte mensurari possunt passus centum quadragint octo; a parte septemtrionis est finis via publica et per eam mensurati passus quinquaginta duo, et per ipsam viam revolvit in parte ipsa meridiei passus centum duo, et revolvit per ipsam viam in parte occidentis passus centum tredecim, et ab ipsis passibus dimittit ipsam viam et recte vadit in ipsam partem occidentis usque in mediam ipsam aquam de Locubia. altera est terram cum vinea per fines et mensuras: a parte meridiei est finis via antiqua et per eam mensurati passus viginti octo; a parte orientis est finis ipsa via que est inter hanc terram et suprascripta pecia et per eam mensurati passus quadraginta octo, et ab ipsa via ascendit in partem quasi septemtrionis per aliam viam passibus sedecim; ab ipsa parte septemtrionis est finis podium et passus quadraginta; a parte occidentis est finis sicut media sepes discernit et passus quadraginta nobem mensurati intra ipsam terram erga ipsam sepem. alia est cum vinea in plaia montis per fines et mensuras: a parte meridiei est finis medium limitem et passus viginti nobem et medium; a parte occidentis passus quinquaginta sex; a parte septemtrionis est finis sicut medium limitem discernit et passus quattuordecim; a parte orientis est finis via et per eam mensurati passus sexaginta quattuor. de suprascriptis vero terris per suprascriptas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas quarta pars dixerunt ipsi domne Raingarde pertinere per suum morgincap sibi datum ab ipso domno Guidone duce et tres partes ipsi domno Guidoni. et sicut ipsis domno Guidoni et domne Raingarde congruum fuit, sua voluntate, per hanc cartulam tradiderunt ipsi Sicenolfo gastaldeo integras suprascriptas tres pecias per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que intra eas sunt extra viis convenientiariis que intra ipsas pecias sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis convenientiariis que ut dictum est intra ipsas pecias sunt. ea ratione ut semper sint in potestate ipsius Sicenolfi et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem huius traditionis ipsi domnus Guido et domna Raingarda dixerunt ab ipso Sicenolfo suscepisse auri solidos duocentos septuaginta, quorum quisque habebat tarenos quattuor de moneta que dicta est meczana in omni deliberatione. et per convenientiam Truppoaldus clericus eiusque castaldeus per iussionem eorum et pro eorum parte guadiam ipsi Sicenolfo dedit et fideiussores ei pro eorum parte per illorum iussionem posuit Iohannem comitem generum eorum filium quondam Guaimarii comitis et Pandonem clericum filium quondam Landolfi, et per ipsam guadiam ipse domnus Guido et iamdicta domna Raingarda cum voluntate ipsius domni Guidonis viri sui, cum qua omnia que in ac cartula scripta et scribenda sunt fecit, obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Sicenolfo et illius heredibus totum et integrum illud quod ipsi Sicenolfo tradiderunt sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus, et tribuerunt ipsi Sicenolfo licentiam ut, quando ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi domnus Guido et domna Raingarda et illorum heredes ipsi suprascripto Sicenolfo et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Sicenolfo et illius heredibus quingentos auri solidos constantini et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter te Romoaldum notarium scribere precepi. Ego qui super Romoaldus iudex. Secunda cartula continebat qualiter in anno quintodecimo principatus suprascripti domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprili nona indictione, ante Iohannem iudicem Gemma filia quondam Iohannacii Atrianensis, que uxor fuerat quondam Dauferii notarii, et Iohannes et Dauferius germani et filii ipsorum Dauferii et Gemme et Iohannes filius Iaquinti, qui suprascripti domni principis vestararius fuerat, et Maralda uxor ipsius Iohannis ac filia ipsorum Dauferii et Gemme coniuncti fuerant cum suprascripto Sicenolfo gastaldeo, et ipsi Gemma et Iohannes et Dauferius et Maralda, mater et filii, clarificaverant se habere terram cum vinea et silva foris hac civitate in iamdicto loco Locubia, quam dixerant esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis finis terra cum vinea ipsius Sicenolfi et passus viginti et duos; a parte meridiei similiter finis ipsius Sicenolfi; a parte orientis finis mediam serram et passus alios viginti et duos; a parte septemtrionis finis ipsius Sicenolfi; longitudinem vero dixerant esse ab ipsa parte meridiei et ab ipsa parte septemtrionis a fine ipsius Sicenolfi et usque mediam ipsam serram. et ipsa Gemma, consentientibus ei ipsi filii et mundoalt sui, et ipsa Maralda, consentiente ei ipso viro et mundoalt suo, et ipsi germani Iohannes et Dauferius per ipsam cartulam venumdederant ipsi Sicenolfo integram suprascriptam terram cum vinea et silva per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus que intra eam erant cunctisque suis pertinentiis et cum vice de via sua. ea ratione ut semper fieret in potestate ipsius Sicenolfi et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eo facere quod vellent, sicut ipsa cartula continet que scripta est per Grimoaldum notarium, in qua ipse Iohannes iudex suum nomen descripserat. Cum autem ambo ipse cartule ostense fuerunt, dixerunt ipsi Gemma et Iohannes, uxor et filius ipsius Sicenolfi, ut dudum ipse Sicenolfus, vir et genitor ipsorum, alienasset suprascriptas secundam et tertiam pecias de terris quas ipsi domnus Guido et domna Raingarda ei tradiderant sicut suprascriptum est, et de ipsa altera pecia de terra cum arbusto et vinea et silva et vacuo alienasset per has fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis finis ipsa via et per eam mensurati passus centum quattuor; a parte septemtrionis similiter finis ipsa via et per eam mensurati passus quinquaginta duo usque in medium ipsum fluvium Anguillarium; a parte orientis finis ipsum fluvium et mensurati intra ipsam terram erga ipsum fluvium passus centum duos; a parte meridiei finis illud quod ex ipsa pecia ipsi Sicenolfo remanserat qualiter vadit a medio ipso fluvio usque mediam ipsam serram montis, et a media ipsa serra descendit in ipsam partem occidentis iuxta illud quod ipsi Sicenolfo remanserat, passus quadraginta duobus, et revolvit in partem ipsam meridiei erga illud quod ipsi Sicenolfo remanserat passus quadraginta quattuor, et revolvit in partem occidentis secus illud quod ipsi Sicenolfo ut dictum est remanserat passibus quadraginta duobus usque in ipsam viam priorem finem. reliquum vero quod ex ipsa pecia de terra cum arbusto et vinea et silva et vacuo per suprascriptas priores fines et mensuras ipsi Sicenolfo remanserat et integrum illud quod ipsa Gemma uxor suprascripti Dauferii et predicti filius et filia eius ipsi Sicenolfo venundederant sicut suprascriptum est ipsi Gemma et Iohannes, mater et filius, dixerunt pertinere sibi et ipsis infantibus filiis et germanis suis, ipsi Gemme pertinere ex eo quartam partem per suum morgincap sibi datum ab ipso Sicenolfo viro suo et tres partes pertinere ipsis filiis suis. et ipsi infantes proclamaverunt se ipsum genitorem illorum devitum dimisisset et necessitatem maiorem habere et fame mori et non esset eis facultas mobilium rerum per quam ipsum devitum solvere et de ipsa necessitate se liberare possent, preter si vendiderint portionem illorum quas eis ut dictum est de suprascriptis rebus pertinent. ego vero talia audiens, non inmemor capitulum quod in Liudprand Langobardorum gentis rex in suo edicto prospexit ut intra decem et octo annos non sit legitima etas homini res suas alienandi, excepto si pater eius devitum dimiserit, habeat potestatem cum notitia principis terre illius tantum de rebus suis dandum quantum ipsum devitum fuerit, ut ei maior damnietas propter honus solidorum non adcrescat, et ipse princeps qui in tempore fuerit propter Deum et anime sue mercedem dirigat personam Deum timentem de sua presentia qui hoc ipsum opus sapienter consideret, ut ad ipsum infantulum aliqua damnietas contra rationem aut per neglegentiam minime perveniat. et recolens illud aliud capitulum quod idem rex in eodem edicto adiunxit de infantibus qui intra etatem sunt et necessitatem maiorem habent et fame moriuntur ut dum tempus famis fuerit, licentiam habeant cum misso principis aut cum iudice suo de terra aut de rebus suis vendere qualiter vivere possint in tantum ut se de ipsa fame liberare possint ut non moriantur, et iudex de loco illo debeat providere si certe pro ipsa necessitate famis faciunt et sic in eius presentia fiat, nuntiavi hoc ipsum ipsi domno nostro principi ut cum sua notitia et licentia hanc fieri venditionem. ille vero misericors ac pius princeps me de sua direxit presentia ut hoc opus sapienter providerem et considerarem et in mea presentia hanc venditionem fieret. et dum illud sapienter providerem et considerarem et agnovissem quod vix esse valens illud quod ipsi infantes vendere volebant tantum quantum ipsum devitum quod debebant et quod possent se de ipsa fame liberare, quoniam certe agnovi quod ipsi infantes pro salvando ipso devito et de ipsa fame se liberando hanc venditionem facere cupiunt, licentiam eis tribui talia faciendi; et ipsa genitrix eorum, dum ipsam quartam partem suam de suprascriptis rebus vendere vellet, iuxta ipsius regis statutum in mea presentia, duos parentes suos secum habens, me rogavit dicens quod ipsam quartam partem suam vendere vellet et ipsi parentes in ac venditione manus ponent et ipsa se venditricem faciet, sic et ipsi filii et mundoalt sui ei consentient ut hoc quod vendiderit stabile sit, et Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea hanc cartulam scribit. quo ita facto, ipsi Gemma et Iohannes et Maurus et Manso et Sicenardus per hanc cartulam venundederunt Landolfo filio quondam Petri pro parte domni Landolfi germani ipsius domni principis ac filii benigne recordationis domni Guaimarii serenissimi principis et ducis totum et integrum illud quod ipsi Sicenolfo venundatum fuerat, sicut ambo suprascripte cartule continunt, cum omnibus que intra illud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de suprascriptis viis et cum suprascripta secunda cartula, extra eo quod ipse Sicenolfus alienaverat sicut suprascriptum est. ea ratione ut integra ipsa venditio sicut supra legitur semper sit in potestate ipsius domni Landolfi et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipsi mater et filii susceperunt ab ipso Landolfo pro parte suprascripti domni Landolfi statutum pretium auri solidos trecentos, quorum quisque habebat tarenos quattuor ex moneta huius civitatis in omni deliberatione. et ipsi venditores guadiam ipsi Landolfo pro parte ipsius domni Landolfi dederunt et fideiussorem ei pro illius parte posuerunt Iohannem notarium filium quondam Ademarii qui dictus est de Corba, et per ipsam guadiam ipsi venditores obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno Landolfo et illius heredibus integrum illud quod ipsi Landolfo sicut suprascriptum est pro eius parte venundederunt ab omnibus hominibus, sic tamen ut, quando ipse domnus Landolfus et suos heredes ipsos venditores et illorum heredes defensores de eo habere quesierint, dent suprascriptam cartulam secundam iuxta ratione salvam habendam diebus sexaginta, et per omnes vices illi et illorum heredes integrum illud quod ipsi Landolfo pro illius parte ut dictum est venundederunt ipsi domno Landolfo et illius heredibus sicut suprascriptum est defendant; et post completos ipsos dies per omnes vices illi et illorum heredes cartulam ipsam qualem eis data fuerit illis reddant, et tribuerunt licentiam ut, quando ipse domnus Landolfus et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut suprascriptum est ipsi venditores et illorum heredes ipsi domno Landulfo et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi domno Landolfo et eius heredibus centum auri solidos constantini et sicut suprascriptum est adimplere. suprascripta omnia ipsa Gemma fecit consentiente ei ipsi filii et mundoalt sui; ipsud vero devitum quod ipse Sicenolfus dimisit fuit centum quinquaginta octo solidos de suprascriptis tarenis. quod autem super disturbatum est legitur "altera". Et taliter tibi prephato Iohanni notario scribere precepi. Ego qui super Sico comes et iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 6-13, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.