useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100020
Signature: 100020
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1073, Lucera
  
x
+ In nomine Domini. Septimo hanno imperii domno Michayl quam et domno Constantini gloriosissimi imperatoribus nostris, mense decenber duodecima indictione. Ideoque ego vir nomine Bitale magister quam etiam Grima que sum uxor eius qui sumus commorantes intus cibitatem Luceria, eo quod intus predicta cibitate Lucerie clarefacimus nos hante presentjia domno Iaspido glorioso iudice et aliis vonis hominibus qui hic supter conscripti sunt, quoniam cogitare cepimus ea que Dei sunt et que remedium et salbationem animarum nostrarum qualiter premia vita adipissci mereamur; propter hoc remedium et salbationem animarum nostrarum vona etenim nostra voluntatem tradidimus et offeruimus nos Deo et in sancte hecclesie Sancte Trinitatis et Sancti Filippi et Iacobi apostoli Dei, ubi domno Harnaldo diaconus cum suis cleros pro regimen tenere esse bidetur omne rebus et supstantjia nostra stabilem vel mobilem quod modo bidetur habere et quod in antea certare et conquirere potuerimus, cuntis diebus vite nostre et ubicumque de nostra causa inbenire potueritis in imtegrum quam et persone nostre in prefate hecclesie offeruimus ad senpiternaliter habendum. ea ratione ut, si Dominus Deus omnipotens unum de nobis de hoc seculo vocare dignatus est, helebet medietatem de omnia causa nostra de stabilem vel mobilem *** in ipse sancte hecclesie, et ille qui postea remanserit habeat ipsa reliqua medietate de ipsa causa nostra in vita sua, et post suum obitum sic veniat in imtegrum in ipse iamdicte hecclesie ad senpiternaliter abendum. ea ratione ex quibus hanc offertionis cartulam obligamus nos et nostros heredes quod si nos vibente aut post nostrum obitum qualiscumque nostros heredes hoc quod nos in ipse iamdicte sancte hecclesie offeruimus, si nos ipsi remobere aut retornare voluerimus et ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus ipsos a parte sancte hecclesie et ad eius rectores non defensaberimus et qualiscumque intentione exinde mittere presunserimus per qualiscumque inbenta ratione, tunc quinquaginta aurei solidos nos et nostris heredes ipsius sancte hecclesie et ad eius rectores componere obligamus et exinde taciti maneamus perinvitis omni tempore. quapropter nos nominati Bitale et Grima per precatui nostri supramemorate sancte Trinitatis et sancti supradicti apostoli hanathematizabit in futuro ut quicumque haliquit de rem ista que Deo et sancte Trinitatis et sancti apostoli offeruimus stabilem vel mobilem ad usum suum tollere voluerit sit anathematus vinculos nudatus, perditus et alienatus, in die domini Iesu abeat partem cum Dathan et Habiran et socii eius qui cum corpus et anima desscenderunt in imfernum et parte habeat cum Iuda traditore domini et magistri sui, maledictus vero fiat a trecenti decem et hocto patris, segregatus vero fiat a corpus et sanguine domini nostri Iesu Christi, exstorens et halienatus ab omni ingressu in eclesiarum, et quicumque adiutor de hec sancte hecclesie exstiterit videat claritate Dei cum helectis Dei et mereat audire cum his qui a dextera positi fuerit: "Venite, benedicti patris meis, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi", abeat pro se modo et interbeniente in futuro Dei genitricis Marie et omnes sanctos angelos et apostoli Deo ut pro eorum merita intercessio sit absolutus ab omni nexu peccati et hanc cartulam offertionis omni tempore firmam et stabilem permaneat. Que te Adelferi notarum hanc cartulam offertjionis asscribere rogabimus qui et interfuisti. Actum in civitate Luceria indictione. Feliciter. S. + Ego Iaspido iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 72-74, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Lucera
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.