useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100032
Signature: 100032
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, [Nocera]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus domni nostri Gisulfi glorioso principis, mense maio duodecima indictione. Memoratorium factum a nobis Iohannes presbiter filius quondam Iohanni et Iohannes presbiter filius quondam Petri, eo quod ante subscripti testes prestituimus mulier nomine Aloara filia quondam Iohanni presbiteri octo auri tari voni, et probter fidem de ipsi tari tradidit nobis omnes frugia quod exierit de una pecia de terra cum arbusto vitatum quod est in locum Angre, quod preterito tempore ipsa Aloara offeruit in eclesia Sancti Martini et Sancte Marie que in unum constructe sunt intus castello Nucerie, que ipsa mulier diebus vite sue ipsa frugia sibi reserbabit omnibus diebus vite sue sicut ipsa cartula offertionis continet. et sicut diximus tota ipsa frugia quod inde exierit illut nobis tradidit cum omnia infra se abentes et cum vice de vie sue, tali tinore ut amodo et usque unum annum completum ipsa tradictionem lavoremus, fobee omnes nostre utilitatis ibi faciamus ut iustum est, et quicquit fructus quod inde tollere potuerimus totum nostre sint potestatis faciendum quod voluerimus. completo vero ipso constitutum obligavit se ipsa mulier et eredum illius retdere nobis nostrisque eredibus alii octo auri tari voni ex moneta Amalfitanorum ut sine iunta illut dare possamus, et ipsa tradictio ad omnes frugia recollecta illut ei remidtamus, abendum illut partibus ipsius eclesie sicut ipsa cartula offertionis continet; et, si in dicto constitutum ipsi tari nobis nostrisque eredibus retdere non potuerit et nobis placet, abeamus ipsa tradictio in antea usque ipsi tari nos et nostris eredibus ab illam et eredum illius quesierimus recolligere in illo ordinem et rationem sicut supra legitur illut abeamus, et in suprascripto ordinem illam et suos eredes ipsa tradictionem nobis nostrisque eredibus cum vice de vie sue ab omnibus ominibus defenset. et per combenientia ipsa Aloara guadiam dedit et fideiussorem nobis posuit se ipsam, et per ipsam guadiam obligavit se et suis eredibus quod, si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleverint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus componere nobis nostrisque eredibus et cui oc scriptum in manum paruerit viginti auri solidos constantinatos et suprascripta nobis complirent, et obligavit se et suis eredibus nobis nostrique eredibus at pingnerandum et comprendendum omnes res et causam suam legitimo et inlegitimo. Dua scriptora unius tenoris scribere fecimus, istud quod ego Iohannes presbiter filius Petri retineo et alium similem tenet ipse Iohannes presbiter filius Iohanni. Quod scripsi ego Petrus protonotarius. S. + Ego Iohannes. + Ego Romoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 101-102, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Nocera]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.