useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100027
Signature: 100027
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1074, Lucera
  
x
+ In nomine Domini. Septimo hanno imperii domno Michayl quam et domno Constantini sanctissimi imperatoribus nostris, mense februari duodecima indictione. Enn ego mulier nomine Inguerada uxor bidelicet que sum nominato Iaquinto, ligitimo mecum habente Iaquinto viro meo quam et domno Iohanne filio Alberico consentiente meo, que sum commorantes intus cibitate Luceria, clarefacio quoniam hante presentia domno Iohanne magnifico iudice et haliorumque supscriptorum testium quoniam cogitare cepit ea que Dei sunt et que remedium atque salbationem animarum nostrarum qualiter premia bite adipissci mereamur. propter hoc remedium et salbationem animarum nostrarum, vona etenim mea volumtate offeruimus Deo et in ecclesiis bocabuli Sancte Trinitatis et Sancti Filippi et Iacobi apostoli, ubi domno Harnaldo diaconus cum suis clericis regimen tenere bidetur, omnia et integra medietatem de stabilem vel mobilem quod michi est pertinentem per cartulam conbenientie de pars Iaquinto legitimo viro meo quod modo bidetur habere et quod in antea parare et conquirere potuerimus cuntis diebus vite mee in integrum quam et persona mea in prefate hecclesie offeruimus ad senpiternaliter habendum. ea ratione ex quibus hanc offertionis cartulam obligo me et meos heredes, quod si me bibente aut post nostrum obitum qualiscumque meos heredes hoc quod ego in ecclesiis Sancte Trinitatis et Sancti Filippi et Iacobi apostoli Deo offeruimus, si nos ipsas remobere aut retornare voluerimus et ab omnibus hominibus ab omnique partibus ipsos a parte sancte hecclesie et ad eius rectores non defensaberimus et qualiscumque intentione exinde mittere presunserimus per qualiscumque inbenta ratione, tunc quinquaginta aurei solidos nos et nostri herede ipsius sancte hecclesie et ad eius rectores conponere obligamus et exinde adbersus pars prefate sancte hecclesie et ad eius rectores nos et omnes nostros herede senper tacitis maneamus perinbitis. quapropter ego nominata Inguerada per precatui meo supramemorate sancte Trinitatis et sancti supradicti apostoli anathematizabit in futuro ut quicumque haliquit de re ista que dicte sancte Trinitatis et sancti apostoli offeruimus stabilem vel mobilem ad usum suum tollere voluerit sit anathematus vinculos nudatus, perditus et halienatus, in die domini Iesu habeat partem cum Dathan et Habiran et socii eius qui cum corpus et hanima desscendetur in infernum et nartem habeat cum Iuda traditore domini et magistri sui, maledictus vero fiat a trecenti decem et hocto patris, segregatus vero fiat a corpus et sanguine domini nostri Iesu Christi, exstorrens et halienatus ab omni ingressu in hecclesiarum, et quicumque adiutor de hoc sancte hecclesie exteterit bideat claritatem Dei cum helectis et mereat audire cum his qui a dexstera positi fuerint: "Venite, benedicti patris meis, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi"; abeat pro se modo, interbeniente in futuro Dei genitricis gloriosa et omnes sanctos angelos et apostoli Dei, ut pro eorum merita intercessione sit absolutus ab omni nexu peccati et hanc cartulam offertionis omni tempore firmam et stabilem permaneat. Quam te Adelferi notarum hanc cartulam offertionis asscribere rogabimus, qui et interfuisti. Actum in civitate Luceria indictione. Feliciter. S. + Ego Iohanne iudex. + Ego Petro teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 88-90, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Lucera
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.