useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100056
Signature: 100056
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1075, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo sexto et tricesimo quarto anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprili tertiadecima indictione. In sacro Salernitano palatio coram me Rottelgrimo comite et iudice Petrus filius quondam Petri comiti et Cesarius filius quondam Dumnelli coniuncti sunt ad faciendam inter se finem de causationibus quibus ipse Petrus dudum coram me causaverat dicens quod ipse Cesarius malo hordine introisset in res ipsi Petro pertinentibus foris hac civitate in loco ... et pertinentiis ipsius loci et foveas ibidem fecisset et arbores et vites ex eis abscidisset et sepes rupisset et palos inde sfixisset et terminos antiquos ... et alios inde ostendisset et fructus ... ipsas res eidem Petro contrasset. ipse Cesarius responderat in predicto loco et ... haberi, set nescire de qualibus ipse Petrus cum eo causaret. ego autem, sicut inter eos convenerat, iudicaveram et illos invicem guadiare feceram ut cum iudice et notario ambo pariter ad ipsas res pergerent et ipse Petrus ostenderet ipsi Cesario ipsas res de quibus superius cum eo causaverat et per partes plicarent se cum suis rationibus ... cum ipso Cesario sicut suprascriptum est causaverat, et ipse Cesarius posuerat ipsi Petro fideiussorem Vivum filium quondam Nikolay qui cognominatus est Rubru et ipse Petrus fideiussorem ipsi Cesario posuerat Romoaldum filium quondam Petri clerici et medici, et iam mecum et cum notario pariter ipsi Petrus et Cesarius ad ipsas res perrexerunt et ... de quibus cum eo ut dictum est causaverat. nunc vero per partes plicati cum suis rationibus ad finem inter se ut dictum est faciendum coniuncti sunt, et quidem ipse Petrus ostendit cartulas duas et unum iudicatum de supradictis causationibus, et ipse Cesarius ostendit cartulam unam et alterum similem iudicatum de suprascriptis causationibus, in quibus ambobus iudicatis ego meum nomen propriis scripseram digitis, et per partes manifestaverunt se plures cartulas ex hoc non ostendere. primum quidem legere feci ipsas cartulas quas isdem Petrus ostendit. unam earum continentem: ... altera vero cartula divisionis de qua in hac suprascripta cartula quam ipse Petrus ostendit declaratum est. deinde legere feci ipsam cartulam quam ipse Cesarius ostendit, continebat: ... cum autem suprascripte cartule ostense ac lecte fuerunt, plurimum illis inter se causantibus interrogavi ipsum Cesarium si illud quod ei suprascripta Matrona per iamdictam cartulam quam ostendit, que tota superius per hordinem declarata est, venumdederat per se defendere vellet an non. ipse Cesarius respondit illud per se defendere nolle, set defensores qui de eo per ipsam cartulam defensores esse debent ipsi Petro in manum mittere velle. ego autem, sicut inter ipsos Petrum et Cesarium convenit, iudicavi et illos guadiare feci ut per partes plicarent se et ipse Cesarius plicaret defensores qui ei de eo quod suprascripta Matrona per iamdictam cartulam quam ostendit venumdederat defensores esse debent et secundum legem illos ipsi Petro de eo in manum mitteret; et ipse Cesarius posuit ipsi Petro fideiussorem Vivum filium quondam Nikolay qui cognominatus est Rubru et ipse Petrus fideiussorem ipsi Cesario posuit Ademarium comitem filium quondam Landolfi comitis. quod autem superius disturbatum est legitur: "defensores esse debent". Et taliter pro parte ipsius Cesarii Iohannes notarius scripsit meo precepto. S. + Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 153-154, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.