useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100064
Signature: 100064
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1076, [Salerno]
  
x
Cartula scripta per Grimoaldum notarium. In nomine domini nostri Ies u Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quinto anno principatus domni Gisulfi, mense iunio quartadecima indictione. Qualiter Landoarius filius quondam Adelberti comitis venumdederat suprascripti Iohanni pro parte suprascripti Riccardi terra cum nobello arbusto in loco ubi Castanieta et Pantanu dicitur per fines et mensuras iusto passu ominis mensuratas: a parte orientis est media sepe, iuxta eam mensurati passus quadraginta septem; a parte meridiei est finis terra suprascripti Riccardi et passus quadraginta et medium; a parte occidentis est finis suprascripti Iohanni et finis aliorum et passus triginta et unus; a parte septemtrionis est finis via, ad faciendum inde ipse Riccardo et eius eredes quod voluerint, sicut ipsa cartula continet in qua ego propriis digitis manibus meis subscriptus sum.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 165-165, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.