useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100065
Signature: 100065
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1076, [Salerno]
  
x
Cartula scripta per Iohanne notario. In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quinto anno principatus domni Gisulfi, mense iunio quartadecima indictione. Maria filia quondam Bassalli, que fuerat uxor Mauri Atrianensis, et Landolfus filius ipsorum Mauri et Marie, et sicut ipsi Marie et Landolfo congruum fuerat, secundum legem Romanorum venumdederant ipsi Iaquinto integra una pecia de terra cum insirteto et silba in suprascripto loco Transboneia ubi Maianu dicitur seu et venumdederant eidem Iaquinti inclita medietate de duobus peciis de teris in suprascripto loco Maiano coniuncta cum ipsa pecia de terra cum insirteto et silba, quod ipsi mater et filius ipsi Iaquinto venumdederant sicut suprascriptum est, integram ipsam peciam de terra cum insirteto et silba et integra ipsa medietate de ambobus peciis de terris ibi coniunctis ipsi Iaquinto venumdederant per ipsas fines et mensuras, sicut ipsa cartula continet, ad faciendum inde ipse Iaquintus et eius eredes quod voluerint, in qua ipse Sico comes et iudex subscriptus est.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 165-166, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.