useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100072
Signature: 100072
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1076, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quinto anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense septembri quintadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Alfanus filius quondam Lupeni coniunctus est cum Iohanne monacho monasterii Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris hac civitate in loco Metiliano ubi nunc domnus Leo venerabilis abbas preest, et ipse Alfanus clarificavit sibi et Leoni germano suo pertinere tertiam partem de terra cum canneto et silboso et vacuo quæ est foris hac civitate in loco Veteri propinquo litore maris per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis est finis via et per eam mensurati passus triginta et quattuor et cubitum unum; a parte septemtrionis est finis terra suprascripti monasterii intra quam molina constructa sunt; a parte occidentis est finis medius flubius qui Veteri dicitur et iuxta eum intra ipsam terram mensurati passus sexaginta et sex; a parte meridiei est finis terra de qua similiter ipse Alfanus sibi et suprascripto Leoni tertiam partem dixit pertinere, sicut medius limes et lapidea murex discernit qualiter ascendit et coniungit in suprascriptam viam priorem finem. et sicut ipsi Alfano congruum fuit sua voluntate per convenientiam, per hanc cartulam, dum ydonei interessent homines, vendidit suprascripto Iohanni monacho pro parte iamdicti monasteri integram ipsam tertiam partem de suprascripta terra cum canneto et silboso et vacuo per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus quæ intra ipsam tertiam partem sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de suprascripta via et cum vice de via iuxta predictum flubium a conpletis suprascriptis sexaginta et sex passibus usque mare. ea ratione ut hoc totum et integrum quod ipse Alfanus ut dictum est vendidit semper sit in potestate suprascripti domni abbatis et successorum eius et partium suprascripti monasterii, et ipse domnus abbas et successores eius et partes ipsius monasterii licentiam habeant de eo facere quod voluerint. reliquas vero duas partes suprascriptæ terræ cum vice de suprascripta orientali via et cum vice de via iuxta predictum flubium usque mare confessus est pertinere ipse Alfanus eidem monasterio a Iohanne qui cognominatur Rascica et Mansone filio quondam Iohannis Sirrentini per firmam venditionis cartulam scriptam per Grimoaldum notarium presenti anno et mense et indictione, in qua Iohannes iudex subscriptus est. et propter confirmationem huius venditionis ipse Alfanus dixit se suscepisse a parte suprascripti monasterii solidos tarenorum sexaginta septem et medium in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Alfanus guadiam suprascripto Iohanni monacho pro parte ipsius monasterii dedit et fideiussorem ei posuit Lupenum filium quondam Iohannis qui cognominatus est Inieniosus; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere suprascripto domno abbati eiusque successoribus et partibus ipsius monasterii integrum illud quod sicut suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus. et tribuit ipse Alfanus licentiam ut, quotiens ipse domnus abbas et successores eius et partes ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint; et si sicut superius scriptum est ipse Alfanus et eius heredes non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati eiusque successoribus et partibus ipsius monasterii quinquaginta auri solidos constantinatos. preterea et ipse Alfanus licentiam tribuit ut ipse domnus abbas et successores eius et partes ipsius monasteri et homines quos voluerint potestatem habeant omni tempore quotienscunque voluerint in iscla cum canneto quæ est super ipsis molinis in parte occidentis, de qua ipse Alfanus sibi et suprascripto Leoni duas partes pertinere dixit, iuxta ipsorum molinorum arcaturiam iusta ratione fodere et palos figere et alia ligna ponere et antepositiones et alias suas utilitates in ea iusta ratione facere et habere qualiter voluerint; et huiusmodi licentiam et potestatem ipse Alfanus et eius heredes semper ipsi domno abbati eiusque successoribus et partibus suprascripti monasterii defendant ab omnibus hominibus et, quando ipse domnus abbas eiusque successores et partes ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud sicut et suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint omnibus suprascriptis optinentibus per iamdictam guadiam et obligationis pænam. omnia autem suprascripta fecit ipse Alfanus dum et ipsi Leoni germano eius placeret. et ipse Leo per convenientiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi domno Leoni eiusque successoribus et partibus ipsius monasterii quinquagint auri solidos constantinatos. quod autem superius disturbatum est legitur: "orientali". Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Petrus iudex. S. + Ego Petrus notarius me subscripsi. S. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 178-180, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.