useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100084
Signature: 100084
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, Nocera
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis eius millesimo septuagesimo hoctabo et tricesimo sexto anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense maio quintadecima indictione. Ego Mirandus filius quondam Iohanni Gualperti, bona mea volunttate ante Petrum iudicem venundedit tivi Iohanni filio quondam Machenolfi unam peciam de terra mea cum abellaneto quod aveo in finibus Nucerie ubi Floccanum et Propivadussu dicitur, qui est per ec fines et mensuras iusto passu ominis mensuratas: da parte sebtentrionis passus octo; a parte orientis passus triginta duo; a parte meridiei passus quinque et a parte occidentis passus alii triginta duo. predicta pecia de terra per iamdictas fines et mensuras tota et integra illam tivi iamdicto Iohanni venundedit cum omnibus que intra eam sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de vie sue, ut semper sit in potestati tue et de tui eredes faciendi ex eo quicquit volueritis; et probter confirmationem uius vendictionis sussepi a te nominato Iohannis auri tari voni decem et septem in omni deliverationem et per comvenientiam ego Mirandus guadiam tivi Iohanni dedit et fidemiuxorem tivi posuit me ipsum et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defendere tivi tuique eredibus integra superscripta nostra vendictio sicut suprascriptum est per iamdictas finis et mensuras sicut suprascriptum est cum vice de vie sue da partibus uxoris mee et ab omnibus ominibus omnique partibus. et quando volueritis tu et tui eredes potestatem aveatis modis illam defendere sicut bultis, cum omnibus moniminibus et rationibus quas inde ostendere volueritis; et si sicut superius scriptum est semper taliter illut tivi tuique eredibus non adimpleverimus et de omnibus suprascriptis quicquam removere aut contradicere presumserimus per quemlivet modum, per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus componere tivi tuique eredibus et cui ec cartula in manum paruerit triginta auri solidos constantinatos et suprascripta vobis adimpleamus. Quam Petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum uius Nucerie. S. + Ego qui supra Petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 209-210, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nocera
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.