useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100087
Signature: 100087
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
Anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo hoctabo, mense maio concurrente indictione quintadecima. Coram me Rottelgrimo comite et iudice Dauferius filius quondam Sichenolfi comitis, sicut ei congruum fuit, sua voluntate per hanc cartulam largitus est de rebus suis Sichenolfo filio suo, quem sibi bene et secundum Deum obedientem dicebat dum duos tantum modo filios masculos haberet, totum et integrum quantum a germanis suis per firmam divisionis cartulam sorte conprehenserat de rebus foris hac civitate in loco Lucanie ubi Stainu dicitur, quod est per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis finis mare et mensurati per viam que est prope ipsum mare passus ducenti quinquaginta; a parte septemtrionis finis aliorum et passus trecenti quadraginta et duo; ab oriente sunt passus trecenti; de capite fine via publica et inde passus ducenti; a parte meridiei finis aliorum. et illud de eodem loco ubi sedilie sunt, quod est per fines: a parte meridiei est finis aliorum; de pede finis via publica; a parte quasi orientis finis de aliis sicut terminatum est. cum omnibus que intra illud sunt cunctisque suis pertinentjiis et cum bice de ipsis viis et de aliis viis suis et cum toto et integro si quid plus eodem Dauferio per eandem cartulam divisionis in eodem loco pertinet et cum ipsa cartula que scripta est per Romoaldum notarium tricesimo secundo anno principatus domni Guaimarii principis et duodecimo anno ducatus eius Amalfis et Sirrenti et nono anno principatus et ipsorum ducatuum domni Gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense augusto tertia indictione, in qua subscriptus est Iohannes iudex. ea ratione ut totum et integrum hoc quod ipse Dauferius ut prelegitur largitus est semper sit in potestate ipsius Sichenolfi et heredum eius, et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Dauferius guadiam Grimoaldo notario pro parte ipsius Sichenolfi dedit et fideiussorem ei pro illius parte posuit Alderisium filium quondam Guidonis castaldei et per ipsam guadiam obligavit se et alios suos heredes semper defendere ipsi Sikhenolfo et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptus est largitus est ab omnibus hominibus quibus per ipsum Dauferium et alios suos heredes illud vel ex ipso quomodocunque datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit vel qui pro parte et dato ipsius Dauferii et heredum eius ipsi Sichenolfo et illius heredibus quascunque causationes de eo preposuerint; ab aliis vero hominibus et, cum voluerint ipse Sikhenolfus et eius heredes, ab omnibus hominibus potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Dauferius et alii heredes eius non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et alios suos heredes componere ipsi Sikhenolfo et illius heredibus quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur: "ab oriente sunt passus trecenti", et hec suprascripta fuerunt acta anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo octabo, mense maio indictione quintadecima.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 216-218, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.