Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 100089
Signature: 100089
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
x
+ In nomine Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno
ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense iunio quintadecima
indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Ursus
Atrianensis qui Caccabellus dicitur filius quondam Sergii
coniunctus est cum Iohanne Atrianensi filio quondam Petri, et
sicut ipsi Urso congruum fuit, bona sua voluntate per hanc cartulam
vendidit Iohanni integram medietatem quam sibi pertinere dixit
de una pecia de terra cum vinea foris hac Salernitana civitate
in loco Montana, quam totam dixit esse per fines et mensuras
iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis finis
via puplica que ducit a super ecclesiam Sancte Marie et passus
quinquaginta; a parte meridiei passus quadraginta septem;
a parte orientis passus quadraginta quinque; a parte septemtrionis
passus triginta sex, cum omnibus que intra ipsam
medietatem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa
via. ea ratione ut semper sit in potestate ipsius Iohannis et heredum
eius et ille et eius heredes licentiam habeant de eo facere
quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipse
Ursus dixit se suscepisse ab eodem Iohanne statutum pretium auri
solidos sclifatos tres in omni deliberatione. et per convenientiam
ipse Ursus guadiam ipsi Iohanni dedit et fideiussorem ei posuit
Ursum cognatum suum qui Marcesanus dicitur filius quondam
Mansonis Atrianensis, et per ipsam guadiam ipse venditor obligavit
se et suos heredes semper defendere ipsi Iohanni et eius heredibus
integrum illud quod ei ut dictum est vendidit ab omnibus
hominibus, et tribuit ei licentiam ut, quando ipse Iohannes
et suos heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere
qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Ursus
venditor et suos heredes ipsi Iohanni et illius heredibus non adimpleverint
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes
componere ipsi Iohanni et illius heredibus viginti auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. verumtamen
memorari facio ut si ipse venditor et eius heredes intra
duobus annis amodo completis ipsi Iohanni et illius heredibus
ipsos tres solidos sclifatos reddiderint, statim ipse Iohannes et eius
heredes integram ipsam medietatem suprascripte terre eidem Urso
et eius heredibus remittant ad faciendum ex ea quod voluerint. Et
taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 220-221, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 100089, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/100089/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success