useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100093
Signature: 100093
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, mense septembri prima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes clericus et abbas ecclesie Sancte semperque virginis Dei genitricis Marie pertinentis sibi et aliorum heredum domni Iohannis principis, que constructa est intra hanc Salernitanam civitatem inter murum et muricinum, per convenientiam dum ydonei interessent homines pro parte ipsius ecclesie tradidit Nicolao filio quondam Iohannis Greci terram cum casa fabrita solarata pertinentem suprascripte ecclesie suptus et prope ipsam ecclesiam, que est per fines ex omni parte finis suprascripte ecclesie: a parte orientis finis terra cum casa quam ipse Nicolaus retinet; a parte meridiei finis ipsum muricinum; a parte occidentis finis sicut totus paries fabritus istius case discernit; a septemtrione finis anditum et scalis fabritis que ad ipsas casas adscendunt. in tali vero hordine ipse abbas iamdictam terram cum casa cum vice de ipsis andito et scalis et cum pertinentiis ipsius ecclesie de ipso muricino quantum ipsa casa retinet ipsi Nicolao tradidit, ut amodo et usque completos viginti quattuor annos sit in potestate eiusdem Nicolai et heredum eius illud tenendum et dominandum et habendum, et omnes suas utilitates ibi faciendum tam illi quam et homines quos ibi miserint et eam conciare qualiter voluerint iusta ratione, et quicquid censum ex ea tollere potuerint intra ipsos annos sibi illud habeant, et pro tributo ex ea per omnem annum de suprascripto mense ipse Nicolaus et eius heredes dent ipsi abbati et partibus suprascripte ecclesie quattuor tarenos bonos de minimis ad faciendum ex eis quod voluerint; completis vero ipsis annis licentiam habeant ipse Nicolaus et eius heredes et homines quos ibi miserint exire de suprascripta traditione cum omnibus illorum causis et ire quo voluerint, et ipsam traditionem adsignent ipsi abbati et partibus ipsius ecclesie faciendum ex ea quod voluerint. et per convenientiam ipse Nicolaus guadiam ipsi abbati dedit et fideiussorem ei posuit pro parte ipsius ecclesie Iohannem qui dicitur Virgatortu filium quondam *** et per ipsam guadiam ipse Nicolaus obligavit se et suos heredes, si sicut suprascriptum est non adimpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, componere ipsi abbati et partibus ipsius ecclesie triginta auri solidos constantinatos. Si D
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 229-230, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.