useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100080
Signature: 100080
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1077, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, mense martio quintadecima indictione. Ante me Petrum iudicem Adelarius filius quondam Romoaldi et Gemma uxor sua filia cuiusdam Petri coniuncti sunt cum Stephano Amalfitano cognomento Cannaberde filio quondam Iohannis Amalfitani qui dicebatur da lu Valneu, et ipsi vir et uxor comuniter clarificaverunt se habere terram cum arbusto et insiteto que est foris hanc Salernitanam civitatem in loco Trasboneia ubi proprie Clusum dicitur, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis finis via sicut revolvit et per eam secus istam terram mensurati passibus septuaginta duobus; a parte meridiei aliquantum finis via et finis rebus pertinentie monasterii Beate et gloriose semperque virginis et Dei genitricis Marie de Duliaria pertinentie Amalfitane et recte mensurati passus triginta usque primum terminem; et a completis ipsis passibus triginta ascendit in partem occidentis iuxta ipsa rebus pertinentie suprascripti monasterii, mensurando passus septuaginta quattuor usque secundum terminem et ab inde vadit in ipsa parte occidentis iuxta ipsa rebus pertinentia eiusdem monasterii, recte mensurati passus quadraginta septem usque viam que ducit ad Vitemenia; ab ipsa parte occidentis est finis ipsa via que ducit ad Vitemenia, et per eam secus istam terram mensurati passus nonaginta; a parte septemtrionis finis rebus pertinentie Mascini clerici germani ipsius Adelarii qualiter ei ab ipso Adelario in sortem evenit et secus ipsam finem mensurati passus septuaginta, et est ibidem per latitudinem ista terra recte in parte meridiei passus octoginta septem usque illum locum quo ipsum secundum terminem fictus est, et ab eo loco quo ipsi septuaginta passus completi sunt vadit in ipsa parte orientis secus ipsa rebus suprascripti Mascini qualiter ei ab ipso Adelario in sortem evenit et mensurati iuxta ipsa rebus passibus septuaginta octo, et est ibidem per latitudinem ista terra recte in ipsa parte meridiei usque ipsum primum terminem passibus octoginta et ab eo loco quo ipsi septuaginta octo passus completi sunt vadit in ipsa parte orientis erga ipsa rebus suprascripti Mascini pertinentie, qualiter ei ut dictum est ab ips Adelario in sortem evenit et erga ipsa rebus mensurati passibus quadraginta nobem usque priorem finem. de tota vero suprascripta terra cum arbusto et insiteto per iamdictas fines et mensuras qualiter suprascriptum est quartam partem pertinere dixerunt ipsi Gemme per suum scriptum morgincaph ei ab ipso Adelario viro suo dato alia die eorum copulationis, et tres partes ipsi Adelario. et volens ipsa Gemma ipsam quartam partem suam de suprascripta terra cum arbusto et insiteto comuniter cum ipso viro suo venundare et obserbans ea que in Langobardorum regum edicto scripta sunt de muliere que res suas comuniter cum viro suo venundare voluerit, fecerunt illud notitiam duobus propinquioribus ipsius Gemme parentibus et in mea et ipsorum parentum presentia ipsa Gemma violentia aliqua se pati non reclamavit set bona sua voluntate ipsam quartam partem suam de suprascripta terra sibi ut dictum est pertinentem se cum ipso viro suo comuniter venundare dixit, ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stavile debeat permanere, et ego in hac cartula manus ponam, quam Iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribere presumit. his ita peractis ipsi vir et uxor, Adelarius et Gemma, sicut eis congruum fuit, bona eorum voluntate per convenientiam, per hanc cartulam comuniter venundederunt ipsi Stephano Amalfitano totam et integram suprascriptam terram cum arbusto et insiteto, quam se ut dictum est clarificaverunt abere per ipsas fines et mensuras qualiter suprascriptum est, cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis et cum una cartula ex parte de suprascripta venditione continentia, que scripta est per Iohannem notarium in anno a suprascripte dominice incarnationis millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno principatus suprascripti domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense octobri tertiadecima indictione, in qua ego meum nomen propriis subscripseram digitis. ea ratione ut integrum ipsam venditionem quemadmodum suprascriptum est semper sit in potestate ipsius Stephani et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor communiter susceperunt ab ipso Stephano statutum pretium auri solidos tarenorum monete Amalfitanorum quadringentos in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi vir et uxor, Adelarius et Gemma, tamen ipsa Gemma cum consensu et voluntate suprascripti viri et mundoalt sui, cum cuius consensu et voluntate ipsa Gemma omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit, communiter guadiam ipsi Stephano dederunt et fideiussores ei communiter posuerunt Ursum qui dicitur de Gecza filium Sergii Atrianensis et Petrum filium quondam Ademarii cognomento de Corba, et per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi vir et uxor comuniter et suos heredes semper defendere ipsi Stephano et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est comuniter venundederunt ab omnibus hominibus. ea ratione ut, quando ipse Stefanus et sui heredes ipsos Adelarium et Gemmam et eorum heredes defensores de eo quod ei sicut suprascriptum est comuniter venundederunt habere quesierint, tunc per omnes vices ipse Stephanus et suos heredes dent eis et eorum heredibus suprascriptum cartulam iusta ratione salbam abendam per omnes vices diebus sexaginta, et tunc per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum heredes integrum illud quod ei sicut suprascriptum est venundederunt ipsi Stephano et illius heredibus defendant qualiter suprascriptum est, et post completos ipsos dies per omnes vices ipsi vir et uxor et eorum heredes cartulam ipsam iusta ratione salbam qualem eis data fuerit ipsi Stephano et illius heredibus reddant; et ipsi vir et uxor comuniter tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Stephanus et sui heredes voluerint, potestatem habeant illud quod ei sicut suprascriptum est venundederunt per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor, Adelarius et Gemma, et eorum heredes ipsi Stephano et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam comuniter obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Stefano eiusque heredibus quingentos auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. SI D
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 198-201, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.