useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100095
Signature: 100095
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078, [Bari]
  
x
+ In nomine Sancte et individue Trinitatis. Anno incarnationis domini nostri Iesu Christi millesimo septuagesimo octabo regnante domino Rubberto invictissimo duce Italie, Calabrie atque Sicilie, septimo mensis ianuarii, prima indictione. Ego Leo filius Boni de civitate Bari qualiter presentia bonorum hominum testium subscriptorum, vona mea boluntate guadiam dedi ad Petrus hortulano filius Dumnelli, native de civitate Trane, habitator qui est in predicta civitate Bari, et mediatores posui meipsum et Benedicto barbano meo filio Disigii de iamdicta civitate Bari, eo tinore ut sociem atque tollam michi uxorem per anulum Gemmata filia eius absque mundio illius, quod ille in sua et de suis heredibus optinuit potestate ut mos est, et quando illius voluntas fuerit et de eius heredes statim ego et heredes meos demus pro ea meffium, hec est exinde solidos triginta sex aurei voni qualem meliores et protimissi sunt in illo die inter omnes solidos, et servum et ancillam de genere sclavorum ziti boni, apti da omni servitio faciendi sine lesione et infirmitate corporis illorum; et recipiamus ab illis exinde launegilt faciolo cum serico et illis de presente ut dent ipsi solidos et minores ipsis inter nobis virque uxor per pariter et recipiant a vobis iamdictum launegilt faciolo cum serico ipsum. et si taliter ipsum meffium illis dare et deliberare noluerimus sicut supra legitur vel si illam in meo coniugio sociare noluero per anulum, ut supra legitur, et per causationem vel per legem illis exinde miserimus quommodocumque, obligo me et meos heredes componere eis solidos sexaginta et perinvitis ipsum meffium eis demus et deliberemus atque tollam michi illam uxorem sicut supra legitur. et aliam guadiam ipsius socero meo dedi et meipsum cum supradicto barbanus meus posui, ut alia die botorum post nuptias ego faciam morgincaph scriptum per manum de publico notario continentem quartam partem de omnia causa mea diebus vite mee stabilia et mobilia et conroborarem ego illum ab idoneis testibus et traderem ego morgincaph ipsum ipsius uxoris mee, ut usum est ipsius civitatis et per legem nostram Langobardorum; et si taliter facere noluero, obligo me componere ei solidos quinquaginta et perinvitis illum adimpleamus. iterum aliam guadiam ipsius socero meo dedi et meipsum cum iamdicto barbaneum meum mediatores posui ut, secundum meam potentiam et lex Langobardorum est, vene in omnibus me abeam ipsam uxorem mea et iniustum ei nullum faciam. quod si habuero concuba libera femina in domo mea, eiciam foras illam exinde et cissem me ab ea; et si fuerit nostra ancilla demus ei maritum aut demus et tradamus illam in manibus illorum vel de ipsa uxore mea faciendum ex ea omnia ut boluerit. nam si pro adulterio ipso vel pro qualibet malitia iniustum ipsius uxoris mee fecero et illis exinde me quesierit et ego ausum non fuero iurare eis cum duodecim meis parentibus mecum ad ipsa sancta Dei evangelia ut hoc malum factum ego non abuissem, set melius eam abere non potuissem, quadraginta solidos eis componere placitavi et perinvitis in antea vitia mea emendarem et, si iuravero eis, ut fiamus exinde absoluti. similiter aliam guadiam ipsius socero meo dedi et meipsum et prescriptus barbaneus meus posui mediatores, ut si ipsa uxor mea ab aliqua gente fuerit depredatam et ego remansero, continuo decertarem sequenter meam potentiam et recumpararem eam infro regno ubi ausum fuero ire vel missos meos dirigere; quod si de eam neglectum redimendi posuerimus et illis exinde me quesierint, et ego ausum non fuero iurare eis cum iamdictis duodecim meis parentibus mecum ad ipsa sancta Dei evangelia ut diligenter illam inquisissem, set nullo modis eam inbenire non potuissem vel non abuissem ego tantam potentiam unde ipsa uxor mea redimere poterem, triginta solidos eis componere placitavi et perinvitis illam redimerem et in hac terra et domo mea revocarem et aberem eam michi legitimam uxorem sicut antea abui et, si iuravero eis, ut fiamus exinde absoluti. et aliam guadiam ipsius socero meo dedi et meipsum Leo cum Benedicto barbaneus meus mediatores ei posui ut, si ipsa uxor mea egrotaverit et usque ad mortem venerit antea de me, ut potest abere, illa disponere et hordinare pro anima sua de ipso meffio suo partem suam et de tota quarta sua una cum ipso patre suo et eius heredes omnia qualiter illa voluerit et placuerit. quod si fuero ego vir suus ibidem ad presens, ut replicarem me et consentirem in omnia, et si ad presens non fuero vel si fuero et replicare me ei noluero, ut qualiter disponeret et hordinaret ipsa uxor mea secundum suam boluntatem et una cum illis ut dictum est, firmum et stabilem maneret omni tempore et non abere potestatem ego de quacumque hordinatione eius exinde causare aut aliquit disrumpere vel commovere illut, et si causare exinde voluero vel commovere illut et noluero in omnia stare et adimplere sicut supra legitur, et per causationem vel per legem illis exinde misero quommodocumque, obligo me componere eis solidos viginti et perinvitis exinde ego semper tacerem atque omnia ego eis adimplerem ut supra legitur, per districtum me et meos heredes et predictus barbaneus meus ambos mediatores, ut supra nominati sumus, qui ei et eius heredes dedimus licentiam per unaquoque guadia, ut continet supra, pignerare nos et nostris heredibus per omnia nostra causa legitima et illegitima sine calumnia, quousque fecerimus et compleverimus illis omnia ut supra, quale dictum est. Et taliter hunc scriptum scripsi Mel Basilicus, cliricus et protonotarius qui interfuit. S. + Ego Sasso turmarhca.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 233-236, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Bari]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.