Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 100097
Signature: 100097
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078, [Salerno]
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus
domni nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense martio
concurrente indictione prima. Ante me Iohannem iudicem Salernus
comes filius quondam Landenolfi comitis causavit cum Melo
filio quondam Angeli abbatis dicens quod ipse Melus malo
hordine introisset in terram ipsi Salerno pertinentem foris porta
que Rotensis dicitur coniunctam cum turri istius civitatis, que ipsi
Salerno pertinente, et foveas et edificia in eandem terram fecisset
et eam ipsi Salerno contrasset. ipse Melus respondit foris ipsa
porta plures terras haberi, set nescire de qualibus ipse Salernus cum
eo causaret. ego autem, sicut inter eos convenit, iudicavi et illos
invicem guadiare feci, ut cum iudice et notario illuc simul ambo pergerent
et ipse Salernus ostenderet ipsi Melo ipsam terram de qua
ut dictum est causavit et per partes plicarent se cum suis rationibus
et secundum legem inter se finem facerent ex eo quo ipse
Salernus cum ipso Melo sicut suprascriptum est causavit. et ipse Melus
posuit ipsi Salerno fideiussorem Romoaldum notarium filium
quondam Romoaldi et ipse Salernus fideiussorem ipsi Melo posuit
Audoaldum comitem congnatum suum filium quondam Alferii
comitis. Et taliter pro parte ipsius Melo tibi Petro notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 238-238, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 100097, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/100097/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success